What's the weather today? (Latine)

Ave, eximie Viviparide! Utinam et tu ad conventiculum adfuisses! Nonnullae nubes fluctuabant in caelo, tepidus autem erat aer, quia alternatim splenderet sol.

Eia, insignis amice mi bedwere, laetus sum audiens vos gladiatores fortes diem optimum egisse! Ille locus quidem amoenissimus videtur fonsque vero pulcher! Utinam et ego eo adfuissem… Mane, si hodie tecum fuissem…

Viviparidus: Salve!
bedwere: Salve!
Viviparidus: :smiley:
Viviparidus: :smiley:
Viviparidus: :smiley:
Viviparidus: :smiley:
bedwere: Quid mali?

Oiei, Latine loqui non possum! Primum id discere debeo.

Hic hodie a mane nubiosum erat et iam tandem pluere incepit. Credere non possum me haec dicere, sed gaudeo quod imber beneficialis harbis arboribus denique advenit!

Ave, mi carissime. Hodie sol splendebat fere totam diem, etsi summa mane obscurabatur.
Mihi autem videris tam ingeniosus ut rapide disciturus sis Latine loqui. Rem tene, verba sequentur, dixit Cato Major. :smiley: Nolo vero tibi molestum vel importunum esse, sed si aliquando tempus ac desiderium tibi fuerit, possumus legere opus Latinum et de eo loqui per Skype. Verbi gratia, Ciceronis Epistulae ad Familiaris . Me judice, colloquium dimidiae horae sat est.

Tibi vero gratias ago pro proposito benigno tuo, tamen cui nimis pudens sum! :blush: Candidule, me pudet podoris injusti mei sed quem vincere non possum. Ignosce amabo te, bedwere carissime, talis stultitiae meae.

Imber hesternus serum se in nivem mutavit et mane exsurgens per fenestram terram tectasque lana candida totaliter operiri inveni. Quamquam nix mihi adulto laborem modo ferat, etiam nequeo contineri quin pulchrum mundum album amem.

Nequaquam, amicissime mi, petasum meum imponam :wink: neque insistam, nisi tu aliquando consilium tua sponte mutaveris.

Hodie autem debilis sol a nubibus obscuratus est.

Sescentas gratias ob verba tua complexus humani, bedwere amice magni animi.

Hodie rursus sudum est, sed ventus impetuose perflat. Opera solis multum caldius, sed omni nive iam amissa, frigorem hesternum aliquantum desidero.

Hic autem heri nocte pluebat, mi Viviparide. Domum revertens, vitavi autoraedas viam meam prohibentes! :open_mouth: Mane autem sudum factum est. Tamen iterum nebulae adsunt in caelo. Quapropter pluviam expectamus.

Dum imber beneficialis locum tuum curat, care bedwere, hic siccum esse tenet. Quid ob rem ita extremum, nix vel persiccum, nec medium utrumque eorum habere non possum?

Boreas ferox qui nocte somnum meum disturbabat denique vallem meam reliquit ubi hodie purum quietumque erat, quod mihi somno carenti somnum ferebat. Itaque paene negotium dabam in noctambulismo.

Nescio pro certo, egregie amice. Fortasse fit ne rebus transitoriis adhaereamus? Gaudeo autem quod gratiorem diem habuisti. Et hic vero caelum fere serenum hodie fuit.

Amen, sapientissime amice mi o bedwere, omnia vero vertuntur. Candidam nivem amo sed si ea perenne remaneat, eius me taedeat.

Hodie ita frigidum mane lacus meus glacie opertum est. Post meridianum operculum album omnino licuisse vidi, sed ranas curo, quia ova eius perdent si glaciata.

Mane ex lecto surgens caliginem inveni. Postea autem sol apparuit. Sic semper fiat in animo nostro, mi carissime!

Ita vero, bedwere eminens mi, respiciens semper me stultissime egisse invenio, sed eo tempore ne manufecta quidem videre possum sicut caligine caligo.

Interdum tamen aliquae caligo ante oculos meos disparet; Quoque versu Ovidii viso, primum caligo, ut “Juppiter tonitrator, nullum versum intellegere possum!” tum postquam quidque verbum in lexico quaero, subito video quod poeta dicat, tamquam sol caliginem in capite meo dispellat. Felix sum cum id mihi accidit. :smiley: Interdum tamen caligo eo remanet. :confused:

Hodie sole micante die pulcherrimo fruor apricans. Quoniam mox frigorem pessimum in quadraginta annis, floribus lodicem frondis bruneae, lacuique umbella tabulae didit.

Etiam, etiam, carissime Viviparide. Hodie autem aliquando nubes occultabant solem, qui autem aliquando splendebat.

Hic quoque hodie, dilecte bedwere, a mane graviter nubiosum erat. Vesperi imbrem exspectamus qui nocte nix facturus esse si frigidius fiat quam speremus praedicatur.

:laughing: Quam historia familiaque dignum responsum tuum, bedwere ingenite, etiam resolute ridendum quoque! Gratias!

Si filius sim tamen, equidem me talem patrem hilarum nequire quin amem puto. :wink:

Attatatatatat, falso loco posui! Mihi ignoscite! :blush:

Ave, egregie Viviparide. Miror quod fere eadem tempestas hic est! Mane enim nebulosum erat, nunc autem pluit.

Sane, carissime bedwere, nobis eadem tempestas! Quamquam hic multum frigidius esse puto. :wink:

Mane exsurgens ad fenestram cucurri, sed nullam nivem invenire potui. Denique ne imber quidem cecidisse repperi. Certus non sum si laetus tristisve.

Profecto, mi carissime. Hodie vero, cum post meridiem caelum serenum esset, induebam solam camisiam. Tu autem laetus sis.

Equidem, dilecte amice bedwere, camisiam lanam in qua tres plus vestium induo, et camino accenso adhaereo, etsi sol caelum serenat. Algeo! Sed frigor quidem quemdam cibum saporiorem facit, velut jus. Cujus causa, vero laetus sum. :wink: