What's the weather today? (Latine)

Heu! Opus est induere camisias laneas plurimas in ora orientali, sed certe non hic, nobilis Vivaparide. Hodie enim caelum saerenum erat necnon aer tepidus. Fruere optimo Japonico jure!

Hodie purum sed frigidius quidem. Mane domo egrediens, ante fores paene cecidi, nam totaliter pruina alba operta, via lubrica fuit. :astonished: Tam frigidum, bedwere amice carissime, ut calorem aestatis vix meminisse possum.

Hieme plena saturae in magno caccabo coquo ut familia domum rediens ibidem aliquo calido corpus suum tepefaciat neve cottidie mihi mecesse sit coquere.

Salvete,

Hic in Ollissipone, quae caput est Lusitaniae, frigidus est. Nubium plenus est caelum, sicut frequens est in Lusitania. Hodie pluivit, sed nunc nulla pluvia videtur.

Curate ut valeatis!

Avete!

Novus amicus adest: gaudeamus! Seq quomodo appellabimus te, Rfmo? Nonne facilius nomen est tibi? Vocor ego Bedwere vel Bedeurus (si vis declinare).
Hodie autem Didacopoli iterum caelum serenum fuit. Neque nubes vidi.

Valete, amici!

Salvete amici!

Ave, o Rfmo! Adventus tuus me multum delectat!
Et ave, Bedeure amice mi, tandem te vocativu alloqui possum. Verum declinare volo! :smiley:

Hodie medio Japoniae sol tandem non solum terram illuminare sed etiam tepefacere incepit. Jam calidum sicut subito ver advenit. :open_mouth:

Valete!

Slavete,

‘Raphaelem’ me appelare potestis, nam eo modo dicitur Latine nomen meum.

Hodie sicut heri est tempestas, sed paucum calorem iam sentiri potest.

Valete, bedeure viviparideque!

Salvete, amici.
Hodie nonnullae nubes transiebant per caelum sed non pluit. Inveni, Viviparide eximie, et “Bedeurus” et “Beduerus”. Nescio autem pro certo si prius sit mendosum.

Salve, bedeure, salve, Raphael!

“Raphael” vero nomen pulchrum est, quo tibi invideo. :wink:

Bedeure dilecte,
in pagina LXXV libri prii quem posuisti “Bedeurus” quidem apparet:
“et Bedeuro baticulario Normanniam.”

Si sententia et inventarium verborum inter se dissociabilis, utrum eorum mendose scriptum esse suspectem, sed quoniam consentiunt et nomen recte declinatur, fortasse idem nomen alio modo Latinam conversum est, quia Bedwyr nomen Cambria/(Anglice Welsh) est, cuius vocales numquam faciliter aliam linguam converti possit.

Velut Bedwyr ipse, eques mythici Arturi regis, Gallice “Bédoier” an “Bédivere” vocatur et utrumque rectum est. (Gallicam nescio, sed sic Viki dixit. :p)

Per Googlem quaerens:
bedeurus: 173
beduerus: 599
Nonnullus Bedeurus quoque in mundo nostro assunt.

Si cunctaris Latinum nomen tibi mutare, igitur, tibi necesse non est, sed te utrumvis optare posse puto.

Hodie aere sicco sine nubibus pernimium serenum est. Modo novi me non tabulam caeruleum sed caelum verum videre, nam eo multi milvi alte circumvolant.

emendata:
ante: scriptum fuisse / cuncteris
post: scriptum esse / cunctaris

Gratias ob lepidam dissertationem, amicissime mi! Utrumque nomen placet. Hodierna tempestas fere idem ac hesterna fuit.

Hodie, tanto intervallo imber almifluus denique humum siccam umectat. Euax, gaudeo pro arboribus herbisque animalibusque. Jam ex animo intellego qui olim senseris cum item diceres, bedeure dulcissime.

Ave, dilectissime! Et ego gaudeo pro gaudio tuo. Hic quidem expectamus pluviam die solis perventuram. Hodie autem nonnullae nubes aliquando solem velabant.

Imber assiduus remanet et etiam nunc pluit, sed etiam nunc imbre frui possum, quia tam diu terram aqua caruisse novi. Utinam nubes cito vobis pluviam benedictionis ferat, bedwere optime!

Gratias ob optatum tuum dulcissimum, nobilis amice! Profecto videtur levis pluvia per noctem casura. Mane vero nubilosum erat caelum.

Gaudeo nam jam uterque nostorum irrigatus, clarissime amice mi. Hodie pluvia demum reliquit soleque perlucente multi flores rursus caput suum sustulerunt.

Mi carissime, irrigatio hic magna est necdum desinit. Sed et ventus fortis flat. Cras autem expectamus solem.

Hic quoque irrigatio resumpta est, dilecte amice mi, et flores iterum caput eius in terra jactaverunt. Sed pluvia in parvum lacum meum influxit, quo multae ranae ova sua pepererunt.

Ideo ranunculos expectamus, amice mi. Discessa procella, hic hodie serenum fuit. Nonnullae autem arbores eradicati sunt per urbem.

Eheu, irrigatio vobis multum major ferociorque quam putavi fuisse videtur, carissime mi! Mihi ignosce quod indiligenter eam plena pluviae esse putabam. Vae arboribus miseris!

Suntne ranunculi tui parvi viridesque? In lacu meo ranae majores atque bruneae, quae fortasse pulcherrimae ranae in mundo non sunt, sed sicut campanellae belissime cantant.

Hodie frigidior erat quam expectaveram. Ventus frigidus flatur.

Opto vobis felicem festum presentationis. Hodie, cum dies serenus esset, nonnulla pruina mane erat. Circa autem ranunculos, carissime Viviparide, paucissima scio. In provincia Ferrariensi erant quidem nigri non virides. Hic vero Didacopoli numquam vidi eos. Fortasse adsunt in flumine Sancti Didaci?