Hodie quidem mane, o mi Viviparide, sol aliquando trans nubes apparebat. Post autem meridiem turbida tempestas orta est, magna cum pluvia et tonitribus!
Hei, ille puerulus loco tuo, carissime amice mi, vero furit! imber solus male nocere possit, sed tonitrus quoque! quem me timere fateor. utinam iste cito discedat ut tu iterum purum Californiae frui possis.
Hic autem sudum sed frigidum erat. hodie dies ubi granea facta ex oryzis septem herbisque pro valetudine edenda est. ut revera ventus a sudore digestiva scitamentorum anni novi libertetur.
Preces tuae, carissime mi, vanae non fuerunt. Etsi enim et hodie pluit, vidit modo arcum pluvium tum caelum caeruleum. Nunc autem iterum urceatim pluit.
Euax, ain, bedwere benedicte mi? arcum pluvium anno novo videre aliquis strena bona esse debeat, etiamsi finis pluviae non esset.
Hic hodie sole nubibus crassis occulto etiam frigidius quam heri erat. agor mihi dolorem fert sed quo flores longius florent, quod mihi placet. itaque numquam querar.
Saltem pulchri diei strena fuit, sapide amice! Expectamus tamen levem pluviam in fine hebdomadae.
Tu autem cura ut contra frigorem protegaris !
Tibi gratias pro verbis beneficis tuis, dulcissime amice! consilio tuo secuto, hodie lodice involtus domo agebam quamquam sol caelo sereno perlucebat, nam grabedinosus sum et heri male sternuebam. iam bene valeo, tua opera. iterum gratias!
Gaudeo, nobilis Viviparide, quia melius te habes. Hic vero calidius est quam in tua patria. Attamen fruor remedio Japonico: saepe enim gargarismum (sive gargarisma) facio aqua calida salsaque ne infectio fiat in gutture vel in naso. Hodie quidem mane sol splendebat, nunc autem nubes obscurant occasum ejus. Expectamus ergo levem pluviam per noctem.
Ehem, salsilago calida me bene fecit, quo tibi gratias ago, bedwere benigne mi! Tu id remedium Japonicum esse dicis, tamen, ego ignotus gargarisma mordens pantopolio emebam… quam prodigentia, cum sal mollis mihi melius prodest! Iam hanc ampullam ingentem vide! eheu!
Vinum adest ut facilius videre possis quam ingens (tantum 600 ml) ampulla gargarismatis sit. Avarus istud eicere nolo. Eo plure utar, citius id consumere possim, sed eo plure, magis mordens, quod mihi dilemma est.
Hodie rursus dies optimus sine nubibus erat. Modo certus sum me Californiae non esse nam frigidum est.
Potissimum ut valeas, dilecte Viviparide. Fortasse autem uteris aliquando mordenti gargarismate. Et Didacopoli hodie caelum nebulosum est. Mox veham parentes ad aeroportum ut in Italiam revertantur.
Fortasse faciam sororem meam cum gutture validiore ut liquido mordenti garigarizet. Sumne nefarius, o dulcissime bedwere amice? :-p
Oiei, suntne parentes tui iam Italiam profecti? Scio autem eos festa optima egisse apud filium optimum.
Hic mane aliquantum nubiosum erat, sed ante meridiem sol rursus omnia vicit. Cras tamen pluviam tanto intervallo exspectamus, quae vero herbis arboribusque beneficium feret, ut semel dixisti, amice sapiens.
Ignosce mihi, amice mi. Caelum hodie velatum est, sed non oportet me jocari. Audivi enim amicum ex pueritia, cum aliis duobus mihi ignotis, terribiliter mortuum esse. Qui ludebant sclopeto jaculantes at metas in loco designato, in oppido ubi parentes mei habitant. Igne exorto, non potuerunt effugere. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace. Certiores autem fecit et parentes, qui modo pervenerant in Italiam.
O, carissime bedwere, me paenitet nuntii tristissimis. Quid tibi tristi dicere possim cum novi quanto dolore iam crucieris? Itaque modo dicam qui interitum matris ferebam: Semel omnes nostorum idem locum ibunt quo rursus mutuo inveniemus. Quoad ubi nos reliquiae enixe vivere debemus, ne delecti nostri nostri pudeant.
Velim tibi complexum an flores mittere possim, sed iners ego modo dicere possum me animo meo tecum semper adesse, amice mi. Obsecuro ne tristitatem devastantem memoriam bonam detergere siveris, fle, nam vitare non potes, sed postquam memoriam amici tui felicem, praecipue eum ridentem, memento. Tu solus non es.
Humanissime Viviparide, ago tibi gratias ob verba tua dulcissima. Utinam talis consolator ad matrem Pauli adesset! Spero quidem omnes tandem conventuros esse in locum refrigerii, lucis et pacis.
Hodie autem sudum est et in California meridionali et in animo meo. Gratias iterum.
Humanissimus es Tu, carissime bedwere, matrem amici curans, cum ipse tristitia concuteris! Consolator optimus eris si matri Pauli telephonum das, sive epistulam si loqui iam tibi nimis difficile prae luctu. Sic hotor nam quodque verbum de matre mea mihi familiaque consolationem ferebat. Existentia alicujus qui aeque deflet ipsa mihi gratissima erat.
Heri nubuiosum vero sed nubes graves ne rorem quidem tulerunt extremo. Si caeulum Paulo et amicis lacrimat, hic locus non erat. Hodie rursus purum et humus quidem desiccata est.
Iterum iterumque gratias tibi ago, nobilissime Viviparide. Matre mea interrogata, discam quomodo agendum sit erga Pauli genitricem propinquosque. Hodie vero sol hic splendit. Tamen adsunt et tenuae nubes in caelo.
Ignosce autem mihi curioso: estne aurea corona in capite tuo? Profecto te decet ob humanitatem.
Ita placidissimus es, amice mi bedwere, sed oiei, minime mereo aliquam coronam. Id nitorem capilli esse habetur in Manga, tamen id solum signum esse puto.
Deformatio Mangae: Fortasse modo inscitus sum.
https://la.wikipedia.org/wiki/Manga
Hodie sudum, sed frigidissimum erat. Tam frigidum ut tandem manicis indutus sum haec scribens, quamquam cubiculo contra PC sedeo.
Quam belle semper pingis, optime Viviparide!
Hodie autem mane nonnullae nubes velebant caelum, quas sol paulatim dissipavit.
Gratias ob verba tua dulcis hortatus, honorate amice mi bedwere.
Hodie hic quoque multae nubes caelo sparsae sunt. Quas sol dispellere non poterat sed per aerem siccum tam fortiter lucebat post meridiem peripetasmata claudere debui.
Et hic multas nubes vidi hodie, carissime, sed neque pluit. Cras autem videbo amicos “gladiatores”, nempe sodales Gregis Latini Didacopolatini. Sudum ergo optamus.
Ave, gladiatores, rursus convenietis! Utinam sol iterum vobis optimum caelum det, non nimis calidum nec nimis nubiosum. Multum te oblectes cum amicis, dilecte!
Hodie hic hesterno quidem frigidium erat praecipue mane, cum ad verbum tremebam. Pomeridiem tamen sol negotiose terram calefaciebat, benefacio cujus amoene agere poteram.