Euax, bedwere dulcissime, gratias ob photographemata mecum communicata! aedes in flavo luce molli aedes ipsa mihi sicut in pictura media aetate picta videtur. omnia ita pulchra mitiaque, omnes benedicti beatique.
Gratias quoque pro verbis tuis gratificis. quamquam ego quidem indignus sum artifex vocari quia modo Mangam pingo, sed coner ut quondam dignus sim.
Et hodie caelum serenum sine vento manet, quod hic rarum est. populus hoc tempore avide purgant foris intusque aedium ut domo munda annum novum agant. egone? domum amo quamvis immunda sit.
Idem ac heri hic, o nobilis Viviparide. Magna quidem domuum purgatio fit in Italia generatim ante festum Paschae. Cum autem parentes mei adsint, mater nunc purgat et ordinat domum meam, in me pigritia arguendo. Etsi enim per plurimos annos vir sum, semper puerulus illi.
Mores quidem gentium differunt, amicissime mi, natura autem humana ubique eadem est!
Hodie vero nubes nonnullas video in caelo. Dicunt enim periti imbrem fore et post meridiem et in nocte.
Ita, ita, calissime bedwere! est fabula Iaponia de viro qui ad inferos descendit uxorem suam mortuam queaescens, sicut Orpheus Eurydichen. is feliciter eam ducens ascendit sed peridit cum imprudenter feminam dilectam respicit ante terrestem advenit, sicut Orpheus.
Hic sudum iterum remanebat tanquam mihi imperavisset sub divo laborare. sed negavi. :-p
Sane miror, carissime! Quam pulchrae sunt fabulae, quae cordium intima revelant! Imber hinc recessit. Nunc itaque sudum est, frigidius autem quam heri. Mane enim videbam tecta ob pruinam alba.
Multae paroemiae Romanae quoque in antiqua Iaponia inveni possunt. ut “festina lente.” certe homines sumus, tu, amice carissime, ego, isti et illi.
Sol clare lucebat sed nubiosum hodie. urbe ubicumque erat turba quia populus ad tabernam contendit cibum festum petens ut Kalendis Ianuariis et diebus secundis domo remaneant.
Quod utinam omnes sentirent, dilecte amice, neque bella fierent! Hodie autem idem ac heri: frigidum enim est sed serenum. Cras vero autocinetum usque ad Montereyensem urbem ducam ad pulchra visitanda.
Probe narras, o bedwere prudentissime! ita similes sumus sed interdum ita dissimiles in aliqua re, deinde saepe totaliter obliviscimur quam radice similes simus.
Verbis tuis inspiratus fasciam comoedicam pinxi, quam tibi dedicem, amice mi.
Die ultimuo huius anni ita frigidum sed caelum serenum est. omnes festo fruentes ita quietum. pax
Ave, carissime. Nequaquam mutabo petasum tuum! Non autem intellego quid sit. Fortasse placenta ad novum annum celebrandum? Puto vero scribendum esse aut beatior tu eris aut beatius vives in jucunda fabella tua. Hodie iter fecimus a Didacopoli usque ad Salinam sub puro caelo. Opto tibi felicem annum MMXVI !
Gratias, dulcissime bedwere amice mi, pro consilio tuo de verbis in fabella mea! iam amendata sunt.
In capite meo sunt kagami-mochi, placentae factae ex oryzae ad novum annum celebrandum… sicut tu dixisti! edepol sophos, bedwere amice mi sapientissime, recte vero conjectavisti! tibi premio hunc petasum honore induere licet! congratulationes ago! tempta, et em… tolerabis. ohe, quo vadis? revertere!
Estne Salina urbs Kansiae, medio cotinente? Si ita est, longum iter quidem fecisti! laetus sum tibi purum erat. velim ibiamoene festum agas!
Hodie mane sol exoriens nubes leves perspersas pinxit et velamina cerasina pulcherrima erat. iam magice disligata, modo nubes albae caelo natant, sed sol adhuc lucet et aliquantum calidum est sine vento feroce qui saepe remanet hoc tempore anni.
[pro commodo tuo]
kagami mochi: primum mos familiae Samuraei, quae placenta deo dedicabat in anno novo ut valetudinem salutemque precaretur, nam cibaria belli erant.
Gratias ago ob explanationem, dilecte amice! Non recusabo petasum sed et fortasse manducabo! Non autem Salinae (vulgo Salinas) in Kansas sed in California eram. Hodie autem pulchrum iter fecimus secundum oram Pacificam usque ad Sanctum Ludovicum Episcopum (vulgo, San Luis Obispo). Sol vero aliquando nubibus occultabatur. Cras Sanctam Barbaram ibimus.
Hodie, emixie amice, relicto Sancto Ludovico Episcopo, pervenimus Sanctam Barbaram. Aliquando quidem caelum nubibus operiebatur, sed non pluit. Gaudeo autem te placenta fructum esse.
Placenta anno parata esitata, hodie aliam denuo facere debebam. de tempestate, purum et formidius quidem quam heri. tamen cras tempus hiemem rediturum esse dicitur. itaque horto apricatione fruebar.
Ecce, carissime. Jamjam reversi sumus Didacopolin, ubi nunc pluit. Mane autem Sanctae Barbarae, sol splendebat. Ibi primum visitavimus Missionem, deinde Praesidium.
Ecce imago cum parentibus ante Praesidium stantibus
Babae, ad praesidium vero adistis! gratias pro imagines, dilecte. quam formosum! tituli Latine scripti me quiete movent.
Hic ut praedixerant subito frigidum factum est, quamquam sol caelum regebat sine nubibus. cacto meo in horto, igitur, petasum dabam ne algeat. (non hunc petasum edulem, sed plasticum translucidumque.)
Obiter gratias ago, amice mi, ob translationem fabellae meae. felix sum nam iam plus populi eam legere potest.