Itaque ambo fruimuir pulcherrimo die, care Viviparide. Quid habes nunc in horto tuo? Arbores? Fructus? Olera?
Vehebarisne ferrivia strataria nota, dulcis amice mi bedwere, Franciscopoli? vicipaediae imaginem eius primum vidi. nonne flava amabilisque est?
https://la.wikipedia.org/wiki/Franciscopolis_(California)
Hodie nubiosum frigidumque, tamen fissurae nubium assim sole illuminatae mihi pulchrae videntur.
Horto meo iam sunt… folia innumerabilia mihi verrenda quae de monte ceciderunt.
En, remote joco, multas arbores pomiferas habeo, nam gulosus sum. fructus citrearum iam maturi sunt. est quoque parvus lacus quo multae ranae quot vere nascuntur.
Quoniam rurale hic est, multi flores auxilio venti avisve se seminant et ad tales humiles flores apes quas faveo perenne advolant. itaque ego ipse vix semino sed herbas se curare sino. aliis verbis: piger sum
emendatum:
ante: lanae
post: ranae
Artifex veri nominis tu es, o Viviparide. Qui non solum optime pingis sed etiam photogrammata pulchra facis. Hodie autem iterum diem serenum habemus. Etsi multoties huc venio, nondum usus sum ferrivia illa. Est quidem Franciscopolis pulchra urbs, displicet autem quod nonnullae viae a mendicis frequentatae foedae sint. Cras autem revertar domum.
Fortasse extrinsecus videndo melius pulchra ferrivia fluvia frui potes, sapientissime amice mi, quam intus eius sedendo. Tokium a qua non procul habito quoque idem problema habet: mendici ubique.
Gratias ob verba ita benigna, bedwere carissime! violae ea dicam et gloriabitur.
Hodie hic quoque purum sine ulla nube. frigidius tamen.
Caelum obnubilatum est hic, o amice Viviparide. Et pluit per noctem. Mox autem, relinquens Franciscopolin, evolabo domum. Spero diem crastinum serenum fore, quia conventiculum Gregis Latini Didacopolitani facturum sit.
Eia, itaque istu conventu vero Latine colloquemini! edepol, quam iucundum! cras Phoebus Apollo vobis purum ferre debet! sic eum orem, nam is etiam nunc hic, nobis sereno beneficiens. ei commodius est cito proficisci si cras Didacopoliti adesse vult.
heus, bedwere amice mi, conventus qui erat? multine convenerunt? ego iam toto corpore auris sum.
Hodie sol certe huc redivit sed caelum parvis innumerisque nubibus, quae nubes squamea appellatur, opertum est.
Ave, amicissime mi. Etsi solum tres gladiatores (sic nominamur) adfuimus, conventiculum jucundissimum fuit. Cum caelum obnubilatum esset nec calor solis fatigaret nos, et libentius Latine loquentes ambulavimus.
Recte dicis, bedwere amice dilecte, mihi pergratum est te cum amicis optimum diem amoenissimum egisse, ut Stoici sub tecto ambulabant tuti a sole adurente.
Tibi gratias ago quod mihi photographema vestram ostendisti! clare videre possum gladiatores fortes sapientissimosque tantum iucundum habere. decem epilones mirum non sit, sed tres qui Latine colloquentes eundem loco hac aetate quidem mirum magnum est. ne dixeris, igitur, “solum tres,” obsecro.
Hic hodie paene tote nubiosum est. “paene” dixi, nam est parvus foramen in medio nubis crassae. iam quinam deus sanctusve sub eo stet?
Imber jam transiit et hodie iterum sudum est, egregie Viviparide. Re vera arduum est in diebus nostris invenire homines Latine loquentes. Scripsi enim innumerabiles epistulas electronicas ad omnes (sic saltem puto) magistros magistrasque linguae Latinae in comitatu nostro. Perpauci autem responderunt. Gaudeo ergo de pussilo grege qua grege.
Ave, altissime amice mi, sic perdiligenter sudavas ut GLADIUS constitueres! labor tuus etiam omnibus laudandus est, scilicet quem admiror, tu quoque de et quo et de te ipso glorieris!
Hodie hic caelum sine ullo deo sanctove tam graviter nubibus opertum ut omnes arbores herbaeque, immo mudus ipsus aliquantum cinerosus esse videntur. cuius causa frigidius est.
Gratias, nobilis Viviparide, ob verba tua quibus indignus sum. Gaudeo solum quia Latina et amicitia per Gladium ad invicem roborantur. Hodie autem pluit Didacopoli! Quod semper mihi alienum videtur. Incipitne tempus Pueruli? Nescio. Post autem meridiem ad aeroportum ibo ad parentes obviandos qui ex Italia perventuri sunt.
Te de tali dignitate tua nimis modestum esse puto, amice mi eminens, sed etiam bene intellegere possum quod dicis, quia ego ipse multum beatus gratusque tecum hoc foro loquens.
Pluitne Didacopoli hodie? quis iram dei invocavit? en, mane, fortasse imber se tenuerat ne conventum vestrum necaret.
Plus, bono animo, care, solus non es, nam hic quoque pluit.
Heri hic bruma qua dies brevissimus erat. ubi lavant cum citreo in balneo. deinde citrulum edunt precantes valetudinem suam. hodie natalis imperatoris et itaque nobis festum est.
Re vera, carissime Viviparide, pluvia gaudium mihi fert neque tristitiam. Indigemus enim aqua in California Meridionali. Spero praesertim multam nivem casuram super montes ut servatur usque ad dies aestivos. Hodie quidem Didacopoli aliquantulum pluit, post meridiem autem expectamus caelum serenum.
O, imber beneficiarius! iam memini me pro horto meo tantum laetum fuisse cum denique plueret aestate.
Hic autem prima luce desiit pluere, sed etiam nunc graviter nubiosum frigidumque. algeo et montes quoque cum multis arboribus nudis argere videntur.
Velim bonam noctem sanctum habeas, carissime amice mi!
Hodie mane, egregie Viviparide, sol per nubes visibilis erat. Nunc autem obnubilatum est caelum. Dicunt etiam pluviam nocte futuram esse. Propterea oportet me prudentem esse, cum ducturus sim autocinetum ad ecclesiam ut ad primam Missam Latinam, media nocte, adsim. Opto tibi felicem Christi diem natalem!
Qui missa erat, o dilecte amice mi? certe deo servante te tute ad ecclesiam advenisse puto. missam media nocte sancta fieri Ignorabam. pulchra fuisse debet.
Hic hodie caelum celeratim se mutabat: mane tonat, interdiu sudum, deinde ventosum, et tandem iam nocte pluere incepi.
Missae tres celebrantur hodie, carissime. Prima enim in nocte, secunda in aurora, tertia in die, quae partibus mobilibus differunt. Pulchrum vero fuit sacrum quod sacerdos obtulit, una cum diacono et subdiacono ministris, erga ritum Romanum antiquiorem. Nec imber quidem fuit in nocte sed tantum pluvia tenuis. Hodie autem caelum omnino serenum est.
Me pudet stultitiae meae. puto me tandem intellegere quod dixeris. missa antiquo modo actum est. babae, iam te, optime bedwere, in aliqua pictura Giotti fuisse imaginor. quam magnifica!
Sicut haec, eia!
http://www.giottodibondone.org/Coronation-of-the-Virgin-2.html
Hic hodie omnino sudum erat. itaque emporium ii multos cibos anni novi emptum.
Immo vero non stultus sed sapiens es, o Viviparide. Nam boni artifices, inter quos te numero, aliquid nobis communicant ex ineffabilibus rebus. Quod quodam modo patet in imaginibus his, etsi Giotti indignis, de sacro hodie mane celebrato:
http://chorusbreviarii.blogspot.com/2015/12/missa-in-honorem-s-stephani.html
Caelum autem caeruleum et sine ulla nube est.