What's the weather today? (Latine)

Salve, bedwere, o amice! dies pulcher mihi non manebat. cuncto caelo leviter nubibus operto, sol hodie videri non poterat sed etiam lumen eius per nubes terras satis luminabat, sicut caelum ipsum magnum lampas fuisset.

Et hic, o optime Viviparide, nubes man obscurabant solem. Nunc autem, etsi nubibus circumdatus, sol splendet.

Item hic, splendide bedwere amici mi, sol lucebat et quo illuminatae nubes candidae non nusquam fluitabant.

Similiter hic sol inter nubes splendet, carissime.

Dilecte amice mi, postquam breviter pluit mane, sol nubesque invicem alius caelum dorminabat. agor autem multas aves itinerarias boreo hic ducit. plurimum quarum dulce cantant.

Iterum alius pucherrimus dies in aprica Didacopoli, amice mi. Fruare avibus canentibus.

Tanto intervallo hodie sol fortiter perlucebat atque montes illustrati folliis rubris flavisque sicut ardere videntur. formidum quoque, pulcher dies erat.

Dum carminibus avium me delectabam apricans, tene item esses, venuste amice, mirabar frustra, nam diversitatem temporis inter nos totaliter obliviscebar: dies mihi nox tibi!

Cum chartam geographicam inspexerim miror, o eximie Viriparide: Nam dum media nox hic est meridies est in Japonia et vice versa. Quid autem plus dicam? Hodie sicut heri et nudiustertius.

Hodie sol per lodicem crassam nubium vix se ostendebat sicut ingens pila lanum. infelices aves non tam hilare cantabant quam heri, sed etiam ferix eram cum narcissum primum in horto invenirem.

Magis quam olim certe audivi imbrem rarum esse in loco tuo, illustris bedwere, et iam novi omnes verum dixisse! California vero sole gratulata esse videtur.

Tandem habeo aliquid novi, dilecte Viriparide. Mane enim caligo erat dum autoraedam ducebam ad officinam. Quod ad patriam meam animum vertit, caliginosam vallem Padanam. Nunc autem paulatim caligo dissolvitur donec pulcher dies iterum fiat.

Oiei, autocinetum agere per caliginem tibi periculosus erat! Salus tua certe me delectat, o bedwere carissime. :slight_smile:

Ego autem hodie ita soporus sum ut via ambulans dormire possim. quare, rogasne? quod heri serum pluere occepit graviter, et sonorus sonor imbris assidui me sonore tenebat vigilantem tota nocte.

Amplius, mane vento feroce coniunctus tempestas terribilis factum est. ventus Notus aerem calidum secum ferebat sed quis ei gratias agere possit, cum veneretur ne fenestrae frangerentur?

Meridie, iam tandem tempestas reliquit et sudum est. tempus mihi redormiendi quamquam etiam nunc ventus strepens rabit super mari, eo tantos fluctus excitarens.

emendata:
ante emendationem: caligonem / super mare
post emendationem: caliginem (caligo, ginis, f) / super mari

Gratias ob sollicitudinem tuam, egregie Viviparide. Hodie vero mihi necesse fuit et prudentiorem esse. Nam cum pluisset per noctem, viae lubricae factae sunt. Nunc paulatim nubes vento auferuntur donec caelum iterum serenum fiat.

Viae lubricae semper me horrificant. o bedwere amice dulcis mi, laetus sum te satis diligentem egisse!

Obiter tempestatem severam quae cuncta Iaponia furebat heri postremo typhonem hiemalem fuisse audivi. cuius tantum momentum igitur mirus non est.

Hodie autem sudum est, ut post typhonem semper sit.

Et ego gaudeo, egregie Viviparide, quia tempestas hiemialis tibi non nocuit. Hic autem, cum imber abierit, iterum serenum est. Nxit vero super montes.

Gratias, bedwere amice dilecte, ob curam tuam. typhon vero saeve furebat sed minorem destructionem quam exspectata fecit.

Hic hodie leviter sed assidue pluit. montem Fusium quoque nivalem petasum candidum induere audivi.

Heu, amice mi! Dies quidem serenus, ego autem in aeroportu degeo exptectans volatum vespertinum quo Franciscopolin perveniam. Nam volatus antimeridianus deletus est. :frowning:

Heu vero! nonne putas bibliotheca bona in omni aeroportu constituenda sit? spero bonum volatum habueris, optime amice!

Mihi autem toto caelo umbrosum et sic tenebit usque ad vesperam. aerem nunc 11 °C/51.6°F et post meridianum quidem vix ad 13 °C/55.4°F ascensurum esse audio.

Primo pruinam matutinam, deinde imbrem, postremo nubes, sol omnes vicit et diem pulcherrimum attulit. post typhonem quando novissime caelum ita purum viderim meminisse non possum.

Ave, amice. Et Franciscopoli caelum serenum sine ulla nube est. Frigidius autem quam Didacopoli.

Alius dies plucherrimus manebat hodie, quod hic autumno rarum est. itaque iucunde horto laborare poteram. velim bene agas Franciscopoli sudae, care amice mi.