What's the weather today? (Latine)

Denique imber gelidus rediit frigoremque hiemis secum tulit.

Hodie calidius quam heri. Tamen fortasse pluet post meridiem. Spero fore ut ambulare possim.

Hesternus imber frigidissimus et hodie tenebat cadere, sed denique post meridiem sole expulsatus est. hiems autem, remanere habetur ac primum hoc hieme clibanum succendi.

Caelum serenum, sed multo ventosum est hodie. cum Boreas omnes arborum ventilat mons videtur sicut defervere.

Cum heri pluisset, non potuit ambulare post prandium (sive cenam). Hodie autem, puto, ambulabo quia caelum tantummodo nubilosum sit. Cras tandem Didacopolin evolabo.

Iterum sudum est. caelum tam caeruleum, immo thalassinum, ut interdum non certus altumne mare an altum caelo videam. nullus tamen gelum expellere potes. etiam frigidissimum est. mane urbe vicina glaciem primam visam esse audi.

Saluto te, amice, ex aeroportu urbis Camporum (vulgo Las Vegas). Caelum hic serenum est. Sed et Didacopoli quo cito perveniam, Deo volente, serenum est et pro certo calidius quam in Visconsinia. Optimus autem petasus est tibi necnon tempori congruus!

Salve, o amice! ehem, Las Vegas! visitavisti palatinum Caesaris eo? me ignosce, jocum delumbem restitare non poteram, nam modo imperatorem comedia invocabas. :wink:

Felix sum petasum meum tibi placere audiens. primum eum animare temptabam, sed destiti, quem nimis omnibus hic molestum futurus esse reputabam.

Hic cottidie frigidium fit sed quo accepto hodie dies bonus est cum serenitate sine vento.

Minime, o optime Viviparide. Nec enim tempus mihi erat, nec desiderium. :smiley: Olim autem adfui in parviore hujusmodi deversorio alicubi in Nevada ob negotii mei conventum. O tempora, o mores, dixi illuc iniens . Nunc autem tam nomen quam modus mutati sunt.
Sed de hoc sat. Hodie pulcherrimus dies hic, etsi aer siccior est. Nam plurimas roboris electricae staticae exonerationes expertus sum.

Papae, Caesari alium palatium fuisse nesciebam. ultro, id parvius esse dicis… quod mihi ingens videtur. :astonished: Quid autem isti babaecali tum dixerunt tibi respondes? nihil, fortasse, cum tacent, luxuriant.

Hodie hic obnubilum est. quamquam arbores frondibus rubris luteisque oculos meos delectant, noctu, fateor me robor electrice ornatum desiderare, quibus annos ante multo frui solebam cum Virgineae (VA) habitarem.

Toto caelo puro sol perlucens montes perlonges, unum quorum Montem Fuji quidem mihi revelat. hoc signo claro aerem hodie siccissimum esse novi.

Fere idem hic, o Viviparide. Fortasse autem calidius. :smiley:

O honorate bedwere amice mei, tibi invideo! hodie tam nubilosum frigidissimumque ut intus domus quidem mantellum crassum in tunica lanea vestiam.

Hic nihil sub sole novi. :smiley: Heri autem audivi aquae Oceani Pacifici temperaturam esse 65 °F sive 18.3 °C. Quod mirum est. Videtur enim sine dubio “Puerulum” (vulgo El Niño) venturum esse

Graviter pluit. heu. :frowning: imber tamen aliquantulum calidi secum ferebat. ehem. :slight_smile: etiam nunc algeo, sed hodie sine mantello domo agere possum.

Nescio quanta calida aqua maris circiter insulam meam nunc sit, sed aquam de paragogiis in culina mea 53.6°F an 12 °C esse video, qua saepe paene 86°F an 30 °C ultima aestate erat.

Ut heri et nudiusteritus, caelum hodie serenum est. Tu autem, Viriparide, qui insulam habitas, habesne navigium?

Sudum caerum hodie optimum visu, autem terribile sensu, nam boreas ita saevit ut mihi difficile foris ambulare. certe parvis liberis periculum est.

Insignis bedwere amice, insula ubi inhabito Iaponia nominatur, cuius latitudo circa aequa California est. :wink: quoniam etiam in oppido maritimo habito, prope domum sunt multi portus et piscatorii et mercatorii. itaque non nullus vicinorum meorum vero navigia suorum habent. mihi tamen parva barca quidem non est. sed felix sum cum ad portum cito ambulare possum pisces ut maenas, sauros, scombros et ceteros virides saporosque vili emptum. :-p…

Hodie caelum tenuis nubibus coopertum est. Quod non sat est ut pluat.

Sane, o amice. :smiley: Putabam autem te in insula quadam minori circa maximas habitare.

Sudum, formidum, sine vento. dies suavisimus hodie. parvae apes amabiles negotiosaeque circum flores pervolant nectar quaerentes.

Babae, bedwere, amice benigne, tibi gratias! hac pagina quam modo posuisti mihi multum auxiliaris erit cum de patria mea scribam, nam semper incertus eram qua quodque nomen Latine vocetur.

In insura Honsuae, maxima ex omnibus insulis Iaponiae, igitur, habito. :slight_smile: ex parvis insulis insulam Sicineae cum alba arena pulchra amo.

Coniuncta sequens articulum de Iaponia ipsa quoque legi, ubi plus mihi discendi erat. putabam caput eius Tokio (-onis, f?) esse sed viki dicit Tokium esse! oiei! in pagina ancoram iacui.

Libentissime, o Viviparide. Hodie, ut solet, dies pulcherrimus habetur. Vale!