What's the weather today? (Latine)

Hodie est dies suavis, caelo omnino a nubibus deserto.

Caelo totaliter nubibus operto hodie umbrosum et frigidissimum hoc autumno.

A mane usque ad noctem imber assiduus exspectatur hodie. :frowning:

Pulcherrimus dies est hodie. Nam nubes desunt in caelo, aer autem temperatus.

Permultum tanto intervallo denique sudum hic est. quo viso primum me ipsum caeruleum ita desideravisse novi.

Nunc aprica Didacopoli pluit. :smiley:

Imber qui sero diei hesterni cadere occepit pannychius mihi vigilantem ferebat, sed sophos, demum abscessit! Alius dies cum caelo sereno exspectatur. Si imber semper sic probe se gereret, nemo nostrum eum odisset!

Et hic imber abiit, et recessit. Splendet nunc sol in limpido caelo.

Et huc imber improbus rediit, et hodie apud me remansurus est. :frowning:

Immo sudum hic est.

Hic iterum sudum…

Nonne iste imber sicut convivium protervum ad te et me datatim visitat? alius locus interdum eum invitet. :confused:

Ergo hodie aliquo ivit imber, sole hic splendente. :smiley:

Euax! ubicumque imber nunc sit, ibi diu remaneat. :mrgreen:

Multis nubibus crassis obnubilum hodie, sed sine pluvia.

Hic autem idem ac heri.

Caelo puro sol collucet. frigidum sine lodice nube, sed id mihi querendum non est, dummodo non pluit.

Semper idem hic. Cras autem volabo in Visconsiniam, ubi certo frigidius est.

Caelum hodie fere nubiosum sed etiam sol interdem per nubes terras luminat.

Tote nubilum et sol nullibi inveniri potest. talis tempestas liberis numquam placet. silentium igitur vicinum complet quamquam hodie hic festum est. :frowning:

His diebus degeo in Vinsconsinia. Hic vero multo frigidius est quam Didacopoli. Cum hodie sol splenderet, ambulavi aliquantulum.

Imber qui serum occeperat cadere tota nocte lucubrationem suam studebat et mane reliquit soli imperium caeli cedens. Bone imber, bone! :slight_smile: