What's the weather today? (Latine)

Cum in hoc foro, amice mi, scribere inciperes, notavi linguam tuam meliorem fieri. :wink:

Hic autem hodie tempestas tropicalis fuit. Pluebat enim dum aer calidus erat. Cras tamen caelum serenum expectatur.

Non intellexisti meum dictum, mi amice. Erat quaestio tibi, quamquam tamen video mendam. Quaestio sic est: Notavisti quanto meam latinam linguam meliorem fieri cum in hoc foro scribere incipiam? Sensum anglicum est: Have you noted by how much my Latin language has gotten better since I have began writing in the forum? Si autem erro quomodo id scripsi, corrige me.

Hoc momento caeulum a nubibus velatur. Pluebat sed nunc destitit.

Intellexi sensum, dilecte Ursine. Profecto enim melius scribis. Tamen mihi videtur, propter consecutionem temporum, tibi scribendum fuisse “inciperem”, non “incipiam”.

Hodie autem erraverunt periti. Qui enim dicebant caelum serenum fore. Quod tamen nebulosum est. :open_mouth:

Ignosce mihi, Beduere. Sum stupidus. Ego quidem non intellexi sensum dicti tui. Mea culpa, mea culpa. Tu loqueris recte de consecutione temporum: “inceperem,” non incipiam.

Noli de minima re contristari, carissime! Hodie caelum serenum est, paucibus albis nubibus praesentibus. Colloquemur autem hac nocte de Confessionibus.

Hodie caeluem totum caeruleum est; non est ulla nubula. Sol etiam splendet et ventus flat.

Ave, eximie Ursine. Didacopoli aer calidus atque siccus est. Sol autem tam splendet ut ignes hunc et illunc accendi possint (quod Deus avertat). Haec vero conditio a urbe Sancta Anna nuncupatur.

Est ut dicis: vidi etiam in televisione ignes in civitate ubi habitas esse. Oro Deum in multis misericordiam habere.

Fortasse audivi in urbe qui prope meum est diluvium magnum! Nomen ei urbi anglice est “Cedar Rapids.” Est secundum tempus hoc fieri in decem annis.

Hic nebulosum caelum est. Ventus flat. Non possum videre solem splendere.

Hodie, carissime amice, sole splendente, temperatura aeris aliquantulum diminuta est. Preces autem tuae semper gratissimae mihi sunt. Deus vero adjuvet eos qui propter diluvium sua amiserunt. Et fortasse ipsi bis in anno amiserunt.

Salve, mi amice. Quomodo te habes hodie? Hic tandem caelum serenum, ventus flat, et sol splendet. Suspecto mox aerem frigidissimam fore: hic plerumque (usually?) in autumno aer frigidus est non sicut in aliquandis locis. Certus sum non frigidam in autumno in loco ubi habites.

Quaestio grammatica: Sit “habere” forma subjectivi quia est clausa reletiva in subordinate clausa?

Secunda quaestio: Quid est vocabulum pro verbis meis grammaticis supra?

Ave, Ursine dilecte. Bene me sentio, Deo gratias. Opto vero te bene valere. Placet autem tempestas hodierna, quae minus sicca et frigidior est.
Circa autem rem grammaticam, hoc respondeo, etsi magister non sum. Utimur subjunctivo in membro secundario in oratione obliqua. Sic enim scripsit Cicero:

Ais, quoniam sit natura mortalis, immortalem etiam esse oportere.

Tamen mihi non videtur “in loco ubi &c.” membrum veri nominis esse. Ideo ego dicam

Certus sum non frigidum in loco ubi habitas esse.

Fortasse melius est inspicere grammaticam hanc ad invenienda aptissima verba:

Grammatica classicae latinitatis

Visne Latine loqui cras vel die Saturni?

Gratias tuas ob correctiones, mi doctissime amice. Dies Saturnus placet mihi si placet tibi.

Optime. Deinde hora 15a tua, die Saturni, colloquemur.

Hodie sol a nubibus obscuratur. Fortasse postmodum hodie pluet sed non certus sum. Bene vale, mi amice.

Ave, carissime! Sol splendet super Didacopolin. Paucas autem nubes video in caelo. Cura ut valeas!

Hodie multo caelum obscuratur ut quamquam mane est tamen valde tenebriscosum sit. Terra etiam umida es quia nocte pluebat.

Caelum mane obscurabatur propter nubes maritimas. Nunc autem sol splendet. Vale, carissime!

Hoc mane aer tam frigida. Metuo ne ad me veniat hiems. Non diligo-- minime, potius odi quidem-- hiemem nivem et frigidum. Cum italus sis, certus sum te idem putare.

Benedictiones Dei tibi, mi carissime amice.

Placet mihi, dilectissime, tempestas Didacopolitana. Caelum enim fere semper serenum est sicut hodie. Nix autem pulchra est, sed in montanis.

Benedicat te omnipotens Deus, Pater et Filius et Spiritus Sanctus.

Hodie obscuratum quidem caelum est: fere nebulosum. Folia arborum in diversos colores mundat. Hic tempestates celerrime mundare solent.

Benedicat te noster Deus, creator caelorum terrae et omnium quae in eis sunt.