What's the weather today? (Latine)

Hic quoque caelum nebulosum est, dilectissime. Tantas enim Oceanus ad nos mittit nubes ut sol veletur. Die autem Saturni fiet conventiculum Gladii. Ideo non potero tecum loqui. Postea evolabo ad Burlingtoniam in Vermonte (vulgo, Burlington, VT :smiley:). Fortasse die Solis sive Dominico usitata hora potero loqui, si placuerit tibi. Pax tecum.

Die Dominico loqui non poterit. Fortasse sexta die sive cras mecum loqui poteris. Placetne tibi? Si non, tunc hebdomada sequente loquerimur.

Ignosce, amice. Cras enim cum Joel mihi loquendum est. Loquemur igitur hebdomada sequente. Sol autem nunc splendet hic, etsi mane caelum nebulosum fuerit.

Hodie fere serenum caelum est et calida aer. Non tempestatem calidam diligo, sed oportet me id potiri.

Oro nostrum Deum te benedicere ut valeas et corde toto tuo Eo servias.

Nubibus matutinis dispersis, nunc sol illuminat nos ex caelo. Et Deus semper te illuminet, mi Ursine. Vale!

Hodie et omnibus diebus item est: caelum obscuratur, solem videre non possum, et calidior.

Hic sol inter nubes nunc apparet. Nubes enim paulatim disperguntur. Revertentur autem nocte. Opto tibi felicem diem dominicum!

Hodiem iterum idem: nebulosum est. Benedicat Deus te, mi amice.

Hodiem iterum idem: nebulosum est. Benedicat Deus te, mi amice.

Burlingtoniae caelum nebulosum est. Computatrum meum gestabile non amplius munere suo fungitur. :frowning: Deus te amet, suavis amice.

Non est bonum quod computatrum tuum gestabilie officio suo fungi non potest. Idem ad meum computatrum gestabilie Julio factum est. Nunc autem novum computatrum gestabilie quo ut tibi loquar usus sum.

Aliis in verbis, hodie fere nebulosum est, sed non in toto, ut paucos radios solis videre possim. Hoc mihi gratum est.

Benedicat te noster Dominus et Salvator, Jesus Christus, qui a morte sua ipsam mortem perdidit.

Edit: mortuo to morte and mortuum to mortem.

Gratias ago tibi, carissime Joannes. Jam societas mea emit mihi novum computatrum, quod inveniam cum ad officinam reversus ero pridie Kalendas Novembres. Hic autem Burlingtoniae pulchra dies fruit, sole supra arboribus rubris flavisque splendente. Puto, mi dilecte, te scribere voluisse “mors” neque “mortuus”. Qui sedet super Cherubim te benedicat.

Hodie frigida aer est. Caelum autem totum serenum est ut solem splendentem videre possim. Hic in Iova semper frigidissima fiat. Speo hanc hiemem nimium frigidam fieri. Si ita erit, maximas gratias Deo nostro ago.

Soli Deo nostro gloria sit et magna gratia tibi.

Hodie Burlingtoniae nebulosum est caelum ut non possit sol videri. Expecto autem volatum meum in aeroportu. Vale in Domino, carissime.

Paucos priores dies calidior tempestas fiebat. Quam ob rem gratias Deo habeo.

Quomodo te habes, mi Beduere?

Bene valeo, carissime. Reversus enim sum Didacopoli ubi hodie, praeter aliquas nubes fluctuantes, caelum serenum est.

Hic non est caelum serenum. Nuper pluit.

Bene valeo quia bene vales, mi amice. Gaudeo quia novum scriptorem in foro nostro est.

Salve, mi carissime Jeidsathe. Discisne magnam Latinam linguam? Si ita est, spero te non desisturus esse ut nobiscum continuas.

Salve, mi carissime Ursinus. Lingua Latina magna est, sed scientiam meam Latinae linguae non est magna. Praenomen meum est Joel et nomen meum est Eidsath.

Et ego, Ursime mi, spero optimum Joel mansurum nobiscum esse. Scientia enim ejus magna erit. Hic autem apricor! :smiley: