What's the weather today? (Latine)

Iterum ego erravi, mi Ursine, non tu. Ignosce mihi.

Ignosco tibi, mi amice :wink:

Salvete!
Edepol, bedeure mi, iam certus sum gradiatores speculatores Russici non esse! O pax! :smiley:

Dum sole nubibus operto frigidius esset hodie, horto laborabam. Nubes autem creverunt, deinde pluere incepit. Sed in imbre laborare tenebam, quia ros frigidus bracchiis mihi amoenus erat.

Hodie videtur mihi tempestatem bonam futuram esse (rectene mea grammatica?). Iterum non est calida sed immo perfecta tempetura-- est in medio. Hodie etiam hoc tempore nubes solem non velat, itaque sol splendet. Ego autem non semper hoc dilgo quia oculos caeruleos qui mihi in sole bene videre difficile faciunt.

Pulcher dies Didacopoli habetur. Nubes enim matutinae jam abierunt.
Quem belle, o Viviparide mi, quia felix, pluvia cadente, agrum coluisti.

Nisi fallor, Ursine eximie, bene scripsisti. Licet autem quoque uti nominativo et infinito.

Hodie per totum diem frigidus erit. Quam ob rem fortasse longam ambulationem habebo hodie. Fortasse autem pluet. Si ita erit, tunc ambulationem non habebo; immo aliquam latinam linguam legebo.

Caelum serenum et calidior aer hic habentur. Non autem queror, aura ex Oceano flante. Quid nunc legis lingua Latina scriptum, o mi Ursine? Spero autem Viviparidum nostrum bene valere.

Mi Beduere, multa lego: Lingua Latina Per Se Illustrata (ego etiam eum audio); temptabam legere sermones Sancti Papae Leonis Magni, sed inveniebam eas difficiles; Bibliam autem Sacram Vulgatam multum legi. Vulgata Hieronymi mihi placet: mihi nec tam difficilis nec tam facilis.

Hodie iterum tempetura perfecta est: in medio. Ei ob ejus (Dei) benedictiones pergratias ago.

Optime, amice mi. Difficiliores sunt sermones illi, tu autem tam progredieris ut non modo eos facile legas sed et auscultes.
Tempestas autem Didacopolitana hodierna fere eadem ac hesterna.

Salvete, mi amici. Hodie calidior est et fere nebulosum caelum. Fortasse posthac (later?) pluet?

Bene, scripsisti, dilecte Ursine. Spero autem Viviparidum nostrum bene valere. Hic quoque calidior est, sol autem splendet, nubibus absentibus.

Hodie evolabo per Londinium ad Bononiam in Italia. Caelum autem serenum est Didacopoli.

Ubi estis amici? Spero vos bene valere. Ego in Italia apud parentes sum. Ibi hodie caelum nebulosum est. Pluit quoque aliquantulum

Salve, mi Beduere, ignosce mihi me te solum relinquere. Redivi a vacatione cum mea familia. Erat in Tennessee in montes. Montes tam pulchri erat. Et illic tempestas bonissima erat.

Hodie fere serenum caelum erat et iterum in medio tempetura est: hoc me laetum facit. Spero te, Beduere, hac praeterita septimana bene esse.

Ave, Ursine dilecte. Bene valeo, Deo gratias, gaudens quia et tu vales. Nihil autem longe audivimus de Viviparido. Quid accidit ei? In Italia autem sum, ubi manebo usque ad feriam sextam, sive diem Veneris. Deinde in Graeciam navigabo. Longa enim vacatio hoc anno mihi est. Caelum quidem serenum his est, aer tamen umidus.

Beduere carissime, spero etiam nostrum amicum Viviparidem bene valere. Utinam in Italia sim. Desidero aliquo die Italiam ire. Incipio linguam italiam studere et eo uti mihi placeat. Fortasse tempore aliquo me mea italia lingua iuvare poterit, mi itale amice. :wink:

Hodie etiam serenum hic. Iterum calidus non est aer neque frigidus; mihi placet. Spero tempestatem bonam manere.

Habe bonum diem, mi amice, et deus te benedicat!

Gratias ob tuam benedictionem, benigne amice! Ambula semper in via pacis. Hic autem caelum obnubilatum est. Fortasse imber appropinquat.
Libenter te adjuvabo ad Italicam discendam.

Salve, mi amice. Spero mox nostrum amicum Viviparidem rediturum esse; nobis enim carus est.

Hodie aer calidior est. Serenum caelum est et non tamquam ubi es imber de nubibus cadet.

Pergratum mihi ad Italicam discendam adjuturus esse. Desidero partim italiam linguam discere ut Dantis Alagherii Divinam Commediam legam, nam eam anglice diligo itaque certus sum me eam italie (quid est adverbum latinum pro “italianly?”)

Salve, mi amice dilecte. Hodie caelum a nubibus obscurat; nebulosum et tenebrosum est. Imber et de nubibus cadunt. Quam hoc mane maestae nubes sunt!

Spero te Beduerum bene habere. Sit bonus Deus tibi hodie! Benedictiones tibi.

Puto adverbium “italice” esse, Ursine eximie. Hodie Ravennae sum, quod ultimum caput Imperii Romani occidentalis fuit. Dum sol splendebat nec molestus erat, parentes et amici et ego prandium sumpsimus prope mare Hadriaticum. Spero me iterum scripturum die Saturni. Nam cras navigabo.