What's the weather today? (Latine)

Salvete!
Novi me cottidie dicere diem calidissimum habeam, sed hodie diem calidissimum habeo! Aere umidissimo soleque urente foris ad stationem ambulans fere syncopabam.

Domi quidem ita calidum ut tua verba benigna sola me consolantur, carissime bedeure mi, quo gratias ago.

Valde calida est. Sol splendet neque obscuratur nubibus; immo vero fere serenum est caelum. Utinam frigidior sit.

Salvete, carissimi Viviparide et Ursine! Utinam Didacopoli adessetis ut diem haberetis serenum, siccum, temperatum! Consolamini saltem lingua Latina fruentes.

Salvete amici mei!
Sic saepissime queri nolo, sed nimis calidum hic est. Hic calor autem multos ad litus vicinum ducit et turba viam stationemque tabernasque occupat. O utinam vero, dulcissime amice mi bedeure, per interrete ad te volare possim!

Perdoleo, carissime Viviparide, de tribulatione tua! Nonne tu quoque ad litus ibis ad inveniendum refrigerium? Hic autem iterum splendidus jucundusque dies habetur.

Salvete!

Gratias, carissime bedeure mi, miseria vero mollitur cum comite bono! Velim mari natare possim sed litus jam tam celebre ut aqua vix videri possit! :open_mouth:

Et hodie calidius quidem. Saltem multae cicadae variorum generum aetate sua fruuntur, quod mihi placet.

Idem accidit diebus istis secundum litus Adriaticum Ferrariense, mi carissime. Memini enim in adulescentia mea me vidisse turbam natantium magnam quae et augebatur per finem hebdomadis. Iis autem, qui unum diem manebant, reditus ad urbem propter copiam vehiculorum lentissimus erat. Melius ideo mihi videtur ruri sistere. Hic autem aliquantulum calidior est aer, nubibus matutinis dispersis, tamen non molestus.

Hodie partim nebulosum caelum et parvum venti est. Tempetura etiam calidior quam heri, quamquam non calidissima usque nunc.

Salvete!

Id recte quod populus hic agunt, dilecte amice mi! Hoc oppidum ubi habito etiam non satis procul a Tokio abest. Multi veniunt, natant, reliquunt, in eodem die, omnes vias autocinetis suis oblimantes.

Sed non sic hodie, quia tandem pluit! Vivant herbae, vivam ego! :smiley: Etiam nunc calidum vero, sed non tam caloratum quam heri, nec est turba.

Temperatura his diebus augetur, amici mei. Tamen adhuc haud molesta. Sol sane splendet in caelo sereno. Valete, carissimi.

Salvete, amici! Imber hesternus manet et hodie toto die pluit. Tanto intervallo mihi dies quietus est. Bonam finem hebdomadae habetote!

Avete, carissimi. Hic finis hebdomadae calidus praevidetur. Hodie enim temperatura jam major quam heri. Expectamus autem refrigerium die Lunae sive feria secunda. Valete et vos per finem hebdomadae!

Salvete, amici mei!
Hodie dies pulcher futurus nuntiabatur, verum caelo nubioso a mane usque in vesperam. Fortasse non pulcher erat sed mihi facilis actu.

Hodie gladiatores Didacopolitani convenimus sub caeruleo divo. Calidior vero aer est, sed locum umbrosum elegimus. Valete, carissimi amici!

Salvete! Nubes crassae quae solem totaliter sub se (an supra se?) occultabant hodie mane cum umiditate perierunt deinde pulcher dies siccus mihi factum est.

O gladiatores fortes, velim die vestro multum fruebamini!

Fructi sumus, mi carissime, etsi non tam quam et tu adfuisses! Tresque imagines imposui. Hodie iterum dies calidus et umidus est. Tamen nocte bene dormitur.

Non certus sum de Secretis Nucleis, carissime mi, sed tres imagines quidem inveni. Flumen abundans aquis sicut Nilus mihi quoque vero mysticum est!

Hodie caelo sereno aereque sicco, alium diem pulchrum habui.

Hoc mane sol splendet neque a nubibus obscuratur: serenum est caelum. Nec valde calida nec valde frigida; hoc tempore perfecta tempetura, quamquam posthac fortasse calidior fiet.

Ah! Quam stultus fui! :laughing: Exoneravi enim pelliculam ut commodius inspicerem. Propterea ligamen falsum posui. Tu autem, excelse Viviparide, facile invenisti imagines.

Hic quoque, sicut in terra Ursini nostri, Sol velatur a nubibus. Jam autem calidior fit aer.

Dilecte Beduere, cogito te quid scriberem recte non intellegere. Dico: neque a nubibus obscuratur. Itaque non est perfecte tamquam in terra tua. Sed fortasse stupidus sum et ego quidem quid scribis recte non intellexi.