What's the weather today? (Latine)

Salve. Spero te Beduerum in pace navigare. Ubi est noster Viviparidis!? Desideramus nostrum Vivipardem nostrum ad nos redire. Quam ob rem oro Deum eum ad nos redire.

Priore nocte caela sine intermissione magnas lacrimas aquae lacrimavit: erant tot aquae ut putarem iterum mundum diluviari. Sed contra hodie mundus non est sub aqua. :smiley:

Hodie dies bonus est. Non valde calida aer. Fere serenum caelum est.

Spero Beduerum bene te habere. Solus sum! Quam ob rem ego quidem tristor. Redite ad me, mi carissimi amici!

Ave, Ursine mi! Bene me habeo, Deo gratias. In Graecia sum in oppidulo cui nomen est Selianitica. Et Sol splendet hic et ventus flat.

Ego quidem multum gaudeo, quia in pace navigavis et te bene habes. Gratias etiam Deo quas ob res. Habeas bonos dies in Europa, mi dilcte amice.

Gratias, carissime, tibi ago propter benignitatem tuam. Hodie autem magnus dies festus hic (et in Italia) habetur. Celebratur enim ἡ κοίμησις τοῦ Θεοτόκου, sive dormitio Deiparae. Videtur autem tempestas eadem esse ac in California meridionali. Nam et hodie sol splendet.

Id iterum est bonum mihi a te audire. Ut prius dixi, utinam tamquam tu es in Europa sim. Usque enim adhuc numquam e patria mea fui. Aliquo die, cum scholam terminavero, speo e patria mea exire et ceteram patriam vistare.

Hodie tempestas bona est. Sol spendet, partim nebulosum caelum, tempeturaque aeris in medio est.

Vale, mi amice, ceterum diem bonum iterum habe.

Oportet te, eximie amice, primum Italiam visitare. Sed et Graeciam. Hic vero splendidus dies est. Perfecto quodam negotio, ibo natatum.

Quaestionem tibi habeo, mi docte Beduere. Scio te posse dicere et legere antiquam linguam graecam. Potesne dicere linguam graecam, quae dicitur nunc in Graecia?

Hic etiam dies splendidus est, bona enim est tempestas. Aer non est valde calidus sed iterum in medio. Deus quidem est bonus.

Benedictiones tibi in internario tuo, mi bone amice.

Ave, carissime. Nescio novam Graecam, etsi aliqua verba enuntiare possim. Plurimi autem Graeci sciunt Anglicam et nonnulli Italicam. Iterum sol splendet in caelo sine nubibus.

Non tamquam ubi es, hic sunt nonnullae nubes; partim enim serenum et partime nebulosum caelum est. Hic iterum non est calida sed immo vero aer in medio. Tamquam aurea mediocritas Aristotlis, malo res in medio esse :smiley:

Hic autem, dilecte amice, dies hodiernus fere idem ac hesternus. Ergo, audita lectione, natabo.

Hic iterum eadem tempestas est. Videtur mihi differentia non esse. Te quidem bene habe.

Paucissimae nebulae in caelo mane aderant. Postea evanuerunt. Vale quam optime, mi Ursine!

Hodie eadem iterum est tempestas.

Hic autem paucae nebules adsunt. Tamen aer calidus est. Opto tibi felicem finem hebdomadis, amice mi.

Hodie aer frigidior est. Fere nebulosum caelum est et fortasse pluet ac hosternus dies. Mi amice, quando redibis ab Europa?

Hic autem iterum aer calidus habetur. Pluet fortasse in media hebdomade. Redibo, mi Ursine, in Civitates Foederatas a.d. III Nonas Septembres.

Gratias tibi tuum ob meam quaestionem respondendum. Spero, cum temptabis redire, in pace redibis.

Hic tempestas est bona. Iterum et semper ob ejus benignitatem Deo pergratias ago. Vale, mi amice, et ora Deum nostrum carissimum Viviparidum ad nos redire!

Libenter, carissime. Recte autem scribis: nam nobis pro ejus reditu orandum est. Calidus autem aer est ac umidus. Fortassene imber veniet?

Hic tempestas iterum est bona. Aer non calidus est. Fortasse ambulationem habebo hodie.