What's the weather today? (Latine)

Sane vapores, ut ais, carissime bedeure mi, omnia occultant. Neque hinc Mons Fuji vix videri potest propter quos.[correctum: quas > quos, quia vapor mas est. Attatat!] Sed Alpes vero, babae, etiamsi rare, tibi puero visibilis erat! Qui magnificae Alpes agrum felicem superet, imaginari modo mihi multum admirationem fert.

Canes semper lavare lavarique amare putabam, nam canis meus sic erat, Ursine mi. Tamen is quoque metum tonationis habebat. Lupi, progenitores eius, sic a Jove terreantur dubito.

Hodie vapor quidem sol occultat, quod mihi gratum, quia trans Tokium mihi iterum necesse est iter longum facere.

Ubi habito hoc mane nubes solem non occultant; immo vero sol splendet. Caelum et non pluit, quod mihi gratum. Aves etiam omnibus temporibus carmina cantant. Carmina quidem avium diligo proxime ut cantus gregorianos.

Avete, amici!

Spero te tutum domum reversum esse, Viviparide dilectissime. Unquam ascendistine montem Fuji? Scio plurimos ex terra tua hoc facere. Saepe autem cum parentibus Alpes in aestate per pueritiam visitabam.

Hic autem, carissime Ursine, semper idem! Sol, qui prius a nubibus velabatur, nunc splendet.

Heri sero nocte, sed tutus domo redivi, gratias, amice mi!
Qui Alpibus calidum humi fugiens aestatem agebas, carissime bedeure? Piscabarisne, an fluviolo natabas?

Montem Fuji, qui paulum altior quam Aetna, semel ascendit, modo ad medium, nec pedibus sed autocineto. :wink:
Equidem autem plus Alpium vidi in certamine birotulariorum, Circuitu Franciae, qui quidem jam fit.

https://la.wikipedia.org/wiki/Circuitus_Franciae

Circuitum Italiae quoque amo, ubi non solum castra splendida sicut Castrum Montis, sed etiam vitas vulgares videre possim.

In parva valle quoque ubi habito, Ursine amice mi, multae aviculae semper cantant. Carmina eius interdum me hilarant, interdum consolantur.

Hodie hic male pluit et festiva pompa dei desita est, quod liberis miseris dolent.

O Beduere, mi amice dilcte, fortasse in California non quidem habitat sed autem in Iova ubi habito! Fortasse tu falleris :wink:.

Mi Viviparide carrisime, te carmina avium diligere mihi placet. Interdum autem difficile carmina avium audire est quia mundus tam plenus multo tulmutu et omnes valde occupati sunt ut suam animam requiescere difficile sit.

Iterum hodie sol a nubibus non occultatur. In medio tamen tempetura est. Mihi placet. Hodie etiam probabiliter non placet et iterum mihi multum placet!

Nota Bene: Mi dilecti amici, postero septimana abero itaque non scribam. Ne putetis me vos relinquere: ne illud sit iterum!

Salvi sitis, amici!

Quaestionibus tuis libenter respondeo, mi dilecte Viviparide. Certe aestum fugiebam. Piscabar autem aliquando in prope domum fossis, non in Alpibus. Praesertim vero per semitas alpinas ambulam, nonnullas haud faciles. Tamen in fluviolis alpinis numquam natavi. Nonne scis de matribus Italianis? Mater enim, de filiolo suo sollicitissima, nequaqam in aqua frigida reliquisset eum natantem! :smiley:
Pulchra sane circuitus illi ostendunt. Birota uterisne per vias patriae tuae?

Et ego, Ursine pergrate, domo abero usque ad diem Saturni. Adero enim ad Cenaculum Familiae Sancti Hieronymi. Conabor autem aliquid scribere, amici.

Quid de tempestate? Semper idem, nempe primum nubes deinde Sol, sed fortasse calidior est aer.

Salve, o amici!

Recte dicis, Ursine mi, dummodo carminibus aviariis frui possim, boni animi sum. Sed tristis iratusve, cum tali consolatione mihi perminium opus sit, eorum obliviscor. Semper avium meminisse conemur!

Dum aberis autem te desiderabo. Tamen cum bedeuro amico patiar et te exspectabimus. :wink: Vale jam et ipsum bene curato!

Mamma mea! Vero scio, bedeure dilecte, quod matres Italicas affectuosas esse sane audivi! Gratias tibi ago, amice mi, nam imago felix puerilitatis tuae mihi quoque felicem tulit.

Sane birota optima est ad vias angustas Japonicas agendas. Non modo mihi utilis est, sed etiam eam valde amo. Nonne patria tua sanctum birotae, ubi multi boni birotarii erant et sunt? Mihi etiam sunt quattuor birotae, tres quarum Italicae, sicut “Bianchi.” Birotas Italicas formosas, quae scilicet bene currunt.

Hodie a mane usque sole terras urrente omnes herbae hominesque hic defessi sumus.

Hodie ita calidum ut nec aves nec cicadae quidem cantent. Equidem ad tabernam ire volueram sed consilium postposui.

Pauca scribo, amici mei, quia computatro non utor. Novae Aureliae, caldus et umidus est aer. Tonitrum audio.

Ohe, me heri quamdam sententiam tuam paraeterii inveni, bedeure amice mi, quia Urisino dixisti. Jam novi quare solus eram et utrumque vestrum desidero. Velim bonam canam sacram habeatis!

Gaudeo, igitur, quod tu, bedeure carissime, scripsisti hodie. Quippe qui domo quoque familia absente solus sum. Uhuhu…

Hodie iterum aer umidissimus sed ante meridiem dum sol nubibus opertus ad tabernam veni. Prudentem me! :stuck_out_tongue: Jam etiam sole splendente umidum calidumque.

Gratias tibi, mi carissime. Tempestas eadem ac tua!

Hodie a mane caelo nubioso aer umidissimus erat. Et jam denique pluere incepit sicut plus aquae tenere non poterat.

Qui agis Novae Aureliae, dilecte bedeure?

Hodie ut puto, dies calidissimus hac aestate est. Ergo domo manere volebam, sed officium irremisse me ad Tokium misit. Heu, tandem domum salvus fessusque redivi.

Procella quae nocte hic saeviit post meridiem rediit et omnia imbre ventoque tonationeque perturbat. Talis tempestas ferox semper finem temporis imbris facere dicitur, quod tamen dubito, quia cras alium imbrem exspectamus.

Tandem tempus est mihi scribendi ad te, carissime amice. Tentavi vero heri vel nudiustertius, sed non potui. Hic autem tempestas calidia est et umidissima. Etenim nuper imber cessavit. Cras autem volatu pomeridiano redibo Didacopolin, ubi frequentius scribam.Modo ludum cum tironibus facio.

Quam gaudeum mihi est, bedeure amice mi, scripta tua rursus legere! Hic quoque aer umidissimus est nam hesterna procella nimis liberaliter humum rigavit.

Utinam cito domum Didacopolis redeas ubi amoenissime agere poteris!

Salvete, amici mi carrisimi! Redivi et me nunc iterum scribere posse ego gaudeo.

Avete, carissimi!
Guadeo qui, Ursino nostro et me reversis, non ultra solus manebis, Viviparide dilecte. Reliqui quidemNovam Aureliam umidam et calidam, invenio autem domi quietam noctem sine nubibus.

Salvete, amici!
Quam grata mihi reversio tua, Ursine mi!
Et laetor te domi nocte pulchra siccaque frui potuisse, bedeure dilecte! Ut ais, vobiscum jam beatus sum. Tristis etiam eram cum solus essem.

Hic autem tempestas umiditate caldoreque tenet me vexare.

Avete, amici!
Nubibus matutinis dispersis, pulchra dies facta est. Flat enim aura ex Oceano quae aerem temperet. Utinam refrigerium quoddam habeas et tu, mi care Viviparide!