What's the weather today? (Latine)

Omnino absunt nebulae in California meridionali.

Autumnus tandem venit, quam ob rem nimis gaudeo! Miror quod id occurabat subinde “tempus standardus” adoptatus est hic, quo loco tempus ille “tempus hiemalis” apellatur . Hic (Israël) pluvia pluabat paene omnibus diebus novissima hebdomada! Hodie nondum pluabat, sed paulo frigidus est extramuros.

Salve, Amplae, adventus tuus gratissimus est!

Toto caelo nubibus densis operto, frigidius hodie. per fenestram mei cubiculi sciurum glandes interrupte corrodere video. paratum ad hiemen puto.

Fortasse mensibus futuris aliquid novi scribam, cum perturbatio illa nomine Puerulum (vulgo El Niño) putetur esse ventura. Hodie autem sicut heri fuit.

Hodie caelum purum tamen etiam hesterno frigidius. quid Februario geram si iam tunicam laneam gero?

Gravis imber frigidus per totam noctem tenuit et etiam nunc impetuose pluit. ne lacus ranularum abundet metuo.

Hodie calidus dies fuit, nulla nube in caelo astante. Cras autem fortasse aliquantulum pluet.

Demum sol nubes quae imbrem frigidiorem attulerint relegavit, sed haud omnino. aliquantulum nubecularum caelo remanent sicut aliquis graphide celeranter pinxit.

Purus est caelum hic hodie, totaliter sine nubibus ventove. attamen multo frigidius. qui jocus id est? si cottidie eo frigesceret, hieme ursus marinus quidem huc migraret.

Pluit heri nocte et iterum nunc pluit. Opto quidem in montibus ninxisse. Cras autem caelum serenum paulatim revertertur.

Hodie sol lucet cum nubibus molliculis sicut aliquis multas lanas dispersit.

Aliquantulum pluvium descendit heri in nocte. Hodie damnatus nubis pulveris diu aerem tenet, et me deridet cum sua angente nebula!

Aere umido tellus roribus noctu operiebatur. quos sol oriens iam citius disicit. alius dies pulcher exspectatur.

Caelum sine nubibus. Aer autem ventosus.

Dudum imber autumnus redivit et eum diu, quinque sexve dies mansurum esse audivi. Eheu!

Imber hesternus nunc demum desiit sed mox resumpturus nuntiatur. Imber hoc tempore sic sit, tanta continuitas pluviae contractiunculam certe fert.

Imber frigidus dies noctesque tenuit. et tenet. et tenebit. Heu.

Heri pulcherissimus dies fuit. Hodie autem aliquantulo pluit.

Mane cum surgerem in lecto, solem orientem nubes reliquas cerasina luce pingere vidi. Aurora mihi multo iucunda visu scilicet, ac laetus sum quoque nam mox nobis purum latura est.
Ne multa dicam: tandem serenum erit, euge!

Circiter dimidia caeli nubibus crassis operta est. sed etiam gratus sum nam sol interdum videli potest ventusque qui nocte me molestabat demum desivit.