Gratias vobis omnibius quia meum quaestionem rogatis. Ubi habito ea tempora difficilia sunt quoniam aestate valde calida et humida, autumne celeriter frigida semper fiebat, hieme valde frigida et multa nix in terra, et tandem vere… multum pluebat. Ego tamen pergratum mihi aestas est.
Hodie temperatura est in medio-- nec valde calida nec frigida ulla. Fere nebulosum caelum et non puto pluere hodie.
Heri, quia sub sole multum tempus eram, ambustum solis in cute mea.
Salvete, amici!
Hodie hic quoque sole splendente calidius est. Iam, igitur, solus non sum inter vos.
Cras autem iterum solus fuero, nam imber exspectatur.
Ningitne multum hieme in terra tua, Ursine dilecte? Quamquam nivem candidam amo, dolorem tibi vero novi, quia nix tergo necat.
Amen, bedeure carissime mi! Mihi sane amicitia Latinam alit Latinaque amicitiam. Amicitia duce, Latina semper mihi jucundissima est. Neque mihi imperas neque me emendas, sed semper me multum doces recte scribendo, ut ipse putem ipsumque emendem, quod mihi gratissimum est. Ergo me Latinam discere velut si infans iterum linguam discam, naturaliter, invenio.
Viviparide, interdum hieme multum ningit, et interdum multum non ningit. Tempestas in Iova talis ut non possibilis quid sit tempestas scire sit. Fera in Iova tempestas!
Salvete, carissimi!
Tempestas vero didacopolitana facillime praevidetur: fere semper eadem ac hesterna! 
Ideo jam scitis. Opto autem vobis felicem finem hebdomadis jucundis Viviparidi picturis ornatum!
Tempestas tibi, Ursine amice, sicut tempestas mihi auditur, quia hic quoque ea difficilis praedictu. Itaque umbellam semper fero quandocumque domo egredior. Velim cottidie mihi dies tam pulcher quam bedeuro sit!
Hodie mane per fenestram nihil videri poterat, nam aer roribus albis completus est. Postea sol omnes nubes roresque ex caelo expulit et rores araneum ceciderunt.

Salvete, mi amici. Hodie tempestas bonissima… usque adhuc: nec valde calida nec frigidus. Hoc mihi placet. Gratias maximas Deo ob mihi benignitate.
Avete, dilectissimi!
Nubibus matutinis dispersis, Sol aestivus Didacopolin illuminat. Gaudeo vero quia vos, amici mei, tum in jucunda cum in molesta tempestate, semper bono animo estis.
Salvete amici!
Longo tempore imbris molesto extremum extremo ad finem veniente, huc quoque aestas advenit, quod nondum nuntiatum est sed certus sum quia cicadae inceperunt cantare. Aestas mihi significat solem urentem aeremque humidissimum. Heu. Hodie sane sine imbre tamen ventus ferox rabit.
Mihi idem olim significabat, cum in Italia habitarem, amicissime mi! Hic autem cicadae desunt. Hodie vero ante meridiem sol apparuit, nebulis maritimis dissolutis.
Itane, bedeure dilecte? Aestas sine cicadis mihi difficilis imaginatu, quia hic cottidie ante autumnum mane carmine eius expergefacior vesperaque laborare desino cum carmen vesperale audio. Nonne eas sonaces desideras? 
Simul ac aestas adveniret accidit ut mihi iter longum facere opus sit. Hodie sole humum urente tam aestuosum ut ad stationem ambulans siccatus peream!
Hodie hic fere nebulosum est. Temperatura in medio est; hoc mihi placet.
Avete, amici!
Quid dicam? Hic semper idem. Desiderone cicadas, optime Viviparide? Ita, si fieri potest sine calore nimio.
Audio autem semper plurimas aves, quae me delectant.
Concordo, Ursine mi: in medio stat virtus. Vel, ut utar vetustiore locutione, est modus in rebus! 
Valete!
Salvete, amici mei!
Certe aves melius cantant quam cicadae! 
Saepe Sciliae valde calidum esse audivi, carissime bedeure mi, sed septentrionales terras Italias frigidiores esse putabam. Rectusne sum cum opinor te olim in valle Planitiae Padanae habitavisse? Si ita calidum istic, mihi cognitio corrigenda est.
Hodie caelo nubibus operto nubiosum est. Sed etiam tam calidum umidumque ut domo egredi nolim.
Avete, dilectissimi.
Libenter tibi respondeo, carissime Viviparide. Nam Sicilia similis est Californiae meridionialis. Planities autem Padana similis Japoniae centralis. Ecce villa ubi habitabam cum parentibus meis, quos mense Augusto visitabo. Mater nuper mihi narravit calidum umidumque his diebus illic esse. Hic autem Didacopoli idem ac heri! Nam jam Sol splendet.
Salvete, amici!
Ehem, quam pulchrae terrae tranquillae habitabas! Crescuntne tritica in illis agris? Domus ubi in puerilitate habitabam quoque agris cincta, sed aquis completi sunt ad oryzas alendas, aerem umidum umidiorem faciens. 
Jam clarius imaginari possum qui tempestas sit utrimque. Gratias, bedeure amice mi! 
Vix oblitus sum de tempestate hodierna. Etiam nubiosum calidumque umidumque, quod duo tresve dies mansurum esse videtur.
Avete, amici!
Utique crescunt, egregie Viviparide et plurimae aliae plantae. Est enim terra uberrima. Oryzae autem magis coluntur in partibus planitiei occidentalibus.
Quid dicam de tempestate hodierna? Sicut solet, Sol splendet, nubibus dispersis!
Hac nocte multas lacrimas caelum lacrimavit. Mi canes a tonitru metuit; tonitrum non diligunt. Meus catus etiam tempestatem non dilexit. Meo cato pejor est. Non erat in mea memoria: catus extra domum nostrum erat! Itaque is catus diluviatus est. Catulus non laetus fuit
.
Hodie autem bona tempestas est. In medio iterum tempestas. Diligo bonam tempestatem.
Salvete!
O, beati agri, qui plena frugum ferunt! Mensa parentum cum fructibus vivissimis optima esse debet! O mensam Italiam amo! Ohe, nonne Alpes a domo tuis parentibus videri potest, dilecte bedeure mi, si mihi licet rogare?
Attatat, Ulsine, catulum miserum! Nonne postid odit lavare? 
Hodie sole terras domum meumque male torrente pigerrimus sum.
Viviparide, meus catus semper lavari odit.
Is catulus est talis ut aquam odiat. Is tantum aquam bibit. Illo momento autem puto eum me odire.
Hodie fere nebulosum est caelum et pluit. Non solem videre possum. Tamen laetus sum quia non est valde calida.
Salvete, amici!
Mirum! Et hodie eadem tempestate Didacopoli fruimur. 
Rare quidem, mi dilecte Viviparide, propinquiores Appennini visibiles sunt habitantibus Portus Majoris (sic enim parentum oppidum appellatur). Nam vapores quidam fere semper velant horizontem. Rarius autem illi Alpes adspiciunt, quae multo magis distent. Memini tamen saltem semel me eas vidisse.
Cave, Ursine egregie, ne tua feles pituita laboret propter inopinatam mersionem! 