Salvete, amici!
Mihi quoque calidum est, mi Ulsine, et humidum! Oiei, aer tam humidus ut dubitam me in thermis esse! Novi autem quod dicis de pigrore. Latine scribere me multum delectat, sed interdum subito nihil mihi scribendum est, interdum me fontem verborum esse invenio. Animum sequamur, amice, ut nos oblectemus!
Eia, quam pulchrae illae fenestrae! O utinam valvas quae vere opus eius dant haberem! Ecce, carissime bedeure, fenestrae meae valvae habent… an habere videntur, sed illae valvae non sunt, sed ligna in parietibus agglutinata! Sed etiam faciem fenestrae eius ipsam amo.

Iaponicae fenestrae translaticae per chartas tenues lux molliter in cubiculum ferunt. Torrens radius solis meridiani quidem aliquantum mansuescitur. Fenestris totaliter clausis odor externus in cubiculo bene sentiri potest.

Utramque fenestrarum, igitur, amo. Iaponicam fenestram novam autem odi. Etsi utilis est, tamen, nimis utilis, si novisti quod significo.

Charta tenuis autem puerum felemque male temptat.

Avete, amici!
Non solum cantum illum diligo, Ursine dilecte, sed etiam in choro cano (etiamsi his diebus magis 'caerimonarius" fio quam cantor). Tam enim puchre in cantu Gregoriano (cantus est nomen masculinum, quartae declinationis) verba per musicam ornantur sed et vivificantur quam in imaginibus artificis nobis carissimi Viviparidi, quibus ille fere quotidie nos delectat. Placent praesertim Viviparidulus et feles ludentes, sub oculis nobilissimi avi, qui illius Toshiro Mifune histrionis similis mihi videtur. 
Macte virtute, Viviparide mi!
Hodie autem hic partim nebulosum est caelum et sat calidus aer.
O Beduere, certus sum te in choro tuo pulcherrime canere. Si mihi rogare licet, quae est cantus dilcetissima tibi?
Hodie tempestas frigidior sed tamen calida. Sicut in Iova aestate semper, humida est. Utinam in Iova calida sed non humida sit; si talis sit, tunc laetissimus sim! Sed autem non ita est itaque cum portione quae mihi datur patienter patior.
Salvete!
Nubibus imberferis ad mare recedentibus sol humum umidissimam fortiter adurit vaporeque immenso caldarium naturale facit. Lux solis tamen convivium formosum ad flores meos duxit. Itaque queri non possum.

Non modo alae sed etiam vultus mihi pulcher videtur.
Babae, bedeure carissime mi, oculis meis credere non poteram hic nomen Mifunei videns! Nam mihi actor optimus is est. Qui eum novisti? Quod opus vidisti? Ego etiam quandocumque nimis tristis sim “Barbam Roseam” (non de imperatore Friderico Germanico sed medico antiquo Japonico) video et medicus Mifune aegrotos sanans me quoque sanare solet. Ohe, numquam ipse putavi ante sed quoniam jam dixisti…avus vero fortasse aliqua similis histrionis personae jocosae agentis in alio cinematographico “Septem Samurai” fuit. Oiei, utinam eum flagitavissem imitatum! 
Avete, amici! Hic quoque sol splendet per aerem humidiorem, haud autem molestum.
Libenter respondeo tibi, egregie Ursine. Diligo quidem omnes hymnos a te dilectos. Inter omnes autem fortasse responsorium “Libera me, Domine” perplacet. Quod canitur post Missam pro defunctis in absolutione ante tumulum. Hic autem audies et videbis. Non autem adest defunctus, qui fuit amicus celebrantis.
Iterum gratias tibi plurimas debeo, Viviparide mi! Sicut enim papilio ad flores, tu ad pulchritudinem semper advolas! Vidi vero “Septem Samurai” et opus quod nominatur “Castrum absconditum”. Sed et oportet mihi alia talis histrionis spectare.
Salvete, o amici mei!
Hodie caelo obnubiloto sol obnoxiose et se occultat et latet et apparet.
O, bedeure dilecte, vero vidisti “Septem Samurai!” Tum rectus eras cum diceres avum meum similem Mifunei(Mifune, ei, m?)! “Castrum” autem adhuc non spectavi. Quod, mihi videndum est, continuo. Id Georgio Lucae Bella Stellaria inspiravisse audivi. Deprehendistine Luke in Mifune? Num RII-DII?
https://la.wikipedia.org/wiki/Star_Wars
Avete, amici! Caelum serenum est, aura ab Oceano flante.
Videtur, amicissime mi, Mifune in pellicula illa similis Lucae jam militis boni facti. Miratus autem sum principissam, quae asperrima voce loquebatur.

Scio mulieres aliter Japonice loqui ac vires. Memini autem, etsi certus non sum, legisse Illam viraginem sicut virum locutam esse.
Principissane in “Castro” tanquam vir loquitur? 
Certe filiae militum artem hastae discebant sed id non ad pugnam pugnandam sed ad domum liberosque a praedonibus hostibusve defendendos post nuptae esse putabam. Fortasse illa puella dure se gerendo in condicione miserrima animum suum tenere conabatur? Puto, vel spero, immo precor ut durae mulieres Japonicae in fabulis videantur nam rarae essent. Samulai filiae etiam severe excericitae sunt ut semper eleganter quasi flores agerent.
O, sed quaedam mulieres in hac aetate sane feras esse dicuntur: Uxores piscatorum et uxores pauperes generales. Simile dici posse puto, de maritis quae Agorae Athenis merces vendebant.
Nuper tamen multae puellae Japonicae non aliter quam pueri verbis pessimis male loquuntur.
[emendatum: aliter quam > non aliter quam]
Imber nocturnus mane nos reliquit solem splendere sinens sed ventus horridus remanet, quo arbores assulatim permoventur, ut animus meus de Samulai puellis. 
Fortasse, dilecte Viviparide, ipse respondebis tibi. Hic principissa loquitor in pellicula:
https://youtu.be/_1mCSYwEUjA?t=1m24s
Ego vero contra eam non audeo dicere! 
Hodie autem sol splendet super nos, etsi paucae nubes in caelo sunt.
Valde, o clarissime amice mi, jam novi. Ea etiam sorex est! Ita asperrime locuitur ut vix quod dicit intellegere possim! Eam non aliter ac vir cum genibus apertis sedentem quidem videns consternatus sum! Pro Juppiter! 
Principissane ferox fortasse per difficille iter multum de humanitate fideque discet? Mox reperiam. [emendatum: reperiem > reperiam]
Hodie sol lucet et quod hoc tempore anni rarum, aer siccus est. Itaque horto amoenissime agere poteram: et prandio fruebar, et laborabam.
Et hic, carissime mi, pulcherrimus dies est, qui ad ambulandum invitat.
Nolo vero omnia tibi aperire de pellicula illa, qua melius fruaris, sed jam videris multa intelligere.
Sane ut ais, prudentissime amice, qui iter acre principissam afficiat, id quod mihi oculis meis videndum est!
Hodie aer aliquantulum humidior sed sole micante mihi alius pulcher dies erat. Cras autem imber gravis longusque incepturus esse nuntiatur.
Et hodie caelum fere serenum est, paucis nubibus manentibus. Spero vero ne imber permolestus sit tibi hortoque tuo.
Ut praedixerunt heri, imber a nocte humum irremisse percutiunt. Tua cura alma me per procellam ad hortum turbatum misit ibi trifolia mea quae jam se costiterant fortiter tempesatem pati repperi. Gratias, amice benigne mi, pro prospectione prudenti, ut semper.
Multae ranae autem beate sonoreque imbri cantabant.
Cito resurgant trifolia tua, optime Viviparide! Hic a mare missus vapor post ortum solis disparuit relinquens caelum serenum.
Quam formose sicut poema tempestatem verbis tuis pingere soles! Sentio quasi frigidulum vaporem maritimum odorare possim.
Hic autem sole nubibus omnino tecto frigidum est, quamquam imber post meridiem desiit. Trifolia post rigationem beati videntur.

trifolia: "bene valemus, gratias, bedeure benigne!
"
Quam virescunt trifolia, carissime Viviparide! Gratias quidem ob verba tua dulcissima! Fruor autem semper tua nobili indole. Semper enim pulchrum, bonum, verum requiris.
Hodie autem iterum sol splendet in caelo a nubibus libero.
Salvete, mi amici carissimi. Dissimile Viviparido et simile Beduero, hic sol splendet et valde calidum est. Caelum, ego puto, est serenum hodie, sed autem extra meum domum iterum vidam ut certum sit.
Aestas tempus gratissimum mihi. Sed contra hiems pessimum mihi. Quid est tempus gratissimum vobis, mi dilecti amici?
Salvete! Hic hodie non tam graviter pluit quam heri, sed ros remanet aereque rorido foris sub umbella ambulans ipsum rigare possim!
O, bedeure dilecte, verbis tuis benignissimis rubeo. Etiamsi Cicero olim scripsit epistulam non erubescere, iam ita rubeo ut litterae quidem rubeant! Remote joco, quam felix sum tecum loquens, qui etiam parvis inventionibus meis una fruitur!
Equidem ver mihi maxime placet, Ursine amice mi, ibi post longam hiemem severam quisquis flos avisque mihi carissima. [emendata: avus > avis, avis! avum vero amo tamen non modo vere sed semper. carissimus > carissima: quia avis femina est, etiamsi “carissimus flos” quoque dici potest.]
Avete, amici!
Hodie tempestas eadem est ac hesterna. Quaestioni autem tuae, Ursine dilecte, libenter respondeo. Dum in Italia in valle Padanea habitarem, magis placebant ver et autumnus. Nam illic hiems frigidus, aestas autem calida, ambo vero umidior. Nunc tamen in California meridionali degens, fruor tempestate satis optima totum annum! 
Gratias plurimas, optime Viviparide! Desiderium enim mihi est augendae amicitiae per Latinitatem, Latinitatis autem per amicitiam. Fiat!