What's the weather today? (Latine)

Saepissime, excelse amice, tantummodo trifolia et erucam edo cum oleo, aceto, sale, pipere. Aliquando autem addo cepam vel lycopersicum et ova vel caseum vel piscem ut cenam conficiam. Optimae autem sunt brassicae.

Tempestas vero solita adest. Nubes enim matutinae velant caelum. Videbimus autem quid post meridiem fiat.

O, tanta acetaria vero mattea est! :smiley: Nonne varii colores eius modo oculos tuos delectant? Ova flava praecipue me refovere solent.

Hodie imber denique desiit sed rivuli etiam nunc atri torrente.

Permanet hic tempestas usitata, carissime. Videbimus utrum sol appariturus sit necne. Opto autem tibi caerulea caela.

Hodie caelo sunt nonnullae nubes inter quas tamen sol interdum se ostendebat, dilecte amice mi, sicut verba tua mihi eum tulerunt.

De quo laetor, mi carissime. Hic quoque, nubibus disruptis, sol apparuit. Periti enim dicunt calidiorem tempestatem adfuturam in proximis diebus.

Caelo nubioso hodie horto amoenissime runcare poteram, bedeure mi. Sed magna vespa visa domum redii currens.

Periti nobis autem dicunt se incertos esse de tempestate hujus aestatis quia momentum illae puellae praevideri non potest. :astonished:

Cave vespas, amice mi! Ne noceant tibi!Hic autem facilius videtur peritis tempestatem praevideri. Nam vero paulatim temperies augetur, nec nubes ulla in caelo fluctuatur.

Gratias, dulcissime bedeure mi, nam semper me curas. Fortunate magna vespa hesterna non reversa est hodie. :smiley: Itaque horto sedate laborare poteram. Imbrem etiam exspectaveramus sed sol toto die lucebat.

Opto tibi felicem finem hebdomadis (si licet sic Latine dicere), dilectissime! Hic, jam nubibus omnino dispersis, sol splendet.

Gratias, et eundem tibi opto, o carissime mi! Quomodo hunc finem hebdomadis (sane licet dici! Aut saltem lexicon meum id habet ut verbum novius) ages? Sole fulgido mihi est semita runcanda.

Mihi non est hortus, amicissime mi, tamen aliquid domi faciendum est. Nam emi novum velum ut obscuraret fenestram cubiculi. Oportet ergo ut velum statuam. Deinde mihi lentes coquendae sunt etc. Cras autem mane adero ad Missam Latinam. Fortasse ambulabo post prandium vel saltem domi exercebo corpus. Certe legam gratissima verba tua!

Hodie calidior est aer quam heri. Caelum autem partim nebulosum est.

Qui velum novum cubiculo tuo accomodatum est, dilecte bedeure? Necessene tibi est tapete supellectiles a radiis solis tegere, quod cottidie splendet? Hic autem hodie caelo nubibus crassis operto sole careo.

O lentes amo! Partim quia pisa antiqua sunt quae Aristophanes Sicratesque fortasse ederunt, partim quia attenuate deliciosa. Cicera tamen coqui hodierna mensa, quae quoque amo pro eadem ratione. :wink:

Mihi placet, carissime, dormire in cubiculo quam maxime obscuro. Sic enim mihi erat cubiculum in domo parentum. Sed et somnus profundior fit dormienti in hujusmodi cubiculo. Tento ergo obscurare lucem nocturnam.

Sane omnes qui Latinam diligunt debent amare cicera, in clarissimi oratoris nomine illustrata! :smiley:

Recte dicis de somno bono, o sapientissime amice mi! Te ita rectum esse vero novi, nam ipse id in duro modo didici. Olim etiam dormiebam fenestris expositis ut luce lunae fruerer. Silva sane pulchra per fenestram visa est, sed mane somniculosus exsurgere solebam.

Hodie caelum nubiosum sed nubibus tenuibus satis lucidum est. Ita formidum quoque ut parvae ranae lacu primum hac aestate canere inceperunt.

Salvete, mi amici carissimi. Fuit impiger: diu non scripsi latinam linguam in Textkit. Absolvate me a meis peccatis, mi clementes amici, ego quidem enim adversus vos peccavi! :wink:

In meo urbe non solum calidius sed etiam humidius fuit. In Iova tempestas barbara est! Non est clemens sicut duo homines, mi amici, sunt.

Avete, omnes!

Non est talis culpa tua, desiderate Ursine, ut requirat Rituale Romanum. :smiley: Certe vero de futura frequentia tua maxime gaudebo.

Habitasne, dilecte Viviparide, in domo erga traditionem insulae tuae instructa?

Hic autem sol invictus torret nos.

Si vere locutus es, clementissime Beduere, tunc spes quidem pro mea anima. Ex hoc tempore, igitur, pactum facio ut scribere magis temptem.

Salvete!

Tecum vero compatior, Ursine dilecte, quod hic quoque cottidie calidum humidumque in tempore imbris est. Noli te ipsum culpare, amice mi, sed te relaxato et scribito quandocumque tibi placet. Iter jucundum etiam facile ferri possit etiamsi longum sit. :slight_smile:

Revera, carissime bedeure mi, mihi casa in modo Americano aedificatast. Antiquam domum Iaponicam ubi avus habitabat amabam, sed fenestrae Americanae pulchrae quoque me multum delectant.

Hodie a mane imber gravis mihi molestus erat sed iam denique desiit. Ehem!

Avete, amici.

Et ego gaudeo, mi Viviparide, quia nubes maritimae reversae sunt, refrigerium aliquod ferentes. Utinam autem haberem ante fenestram hujusmodi valvas:

Sic sunt (sed non tam vetustae :smiley: ) in domo parentum.

Viviparide, gratias tibi ago propter incitamentum tuum. Vero enim latinam linguam scribere amo sed interdum impiger valde sum!

Hodie iterum calidum. Totum serenum caelum est: nullas nebulas video. Sol resplendet. Quamquam calidum est, tamen tempestas calida malo potius tempestate frigida (recte?). Frigida est pro quid vocamur anglice “Eskomos” sed autem non pro nobis. :wink:

Mi dilecte Beduere, amasne canta gregoriana (recte?)? Incepi audire illa et illa amo, maxime Veni Creator Spiritus et Jesu Dulcis Memoria. Haec canta de caelo caelorum quidem sunt; cum ea audio, est quasi translati sum de terra humili ad altissmum caelum quo Deus ipse habitat! :smiley: