Hic, dilectissimi, caelum serenum est atque sol splendet. Erat autem mane caligo aliqua.
Libenter, Viviparide mi. Absit quod tantus artifex derideatur!
Salvete! Hic hodie caelo nubioso hic et pluit et desinit, solque interdum breviter nos salutat quidem, quod trifoliis quae heri sevi ut apes ad hortum seducerem prodesse puto.
Solitum factum est hic, amici. Nempe, nubibus maritimis extinctis, sol apparuit.
Salvete sodales omnes.
Hodie, sole orto, calidior dies fuit quam heri (quam heri?). Nocte autem imber venit et frigidior aer factus est (gratias “sibi” ago, hahae!). Nunc canis in culina dormit, dum lego ego librum de casu dativo in cubiculo meo. Iam sero est. Necesse est dormire.
Heu… Nulla dies sine pauperrimis lineis.
Salvete, amici!
Hodie mane lecto exsurrexi ad semina reganda, tum pluere incepit. Io! Saturno mihi hortum curante domo otiose librum legere possum.
Avete, carissimi!
Mane solitae nebulae aderant, deinde sol apparuit. Nunc autem nubes reversae sunt! Et ego, Viviparide pie agricola, rigo semina, qui domi germina trifolii incarnati colo.
Salvete, amici mi!
Hodie sol ita splendide splendet ut caelo sit massa nubium, quales nubes aestate modo videri possunt.
Et semina quae heri imbre bene rigatae mollitaeque iam sole calefactae fortiter sua folia prima tollere inceperunt.
Eia, bedeure carissime mi, quam laeta fors est, quod forte trifolia ambo colimus, quamquam Meum trifolia repentes cum floribus albis. En, tibi propemodum florescunt! Mihi autem magna cum patientia exspectandumst ante florem.
Trifolium Repens cum ape cerana iaponica(quam amabilis!), non horto meo sed in hortis publicis.
ab domo breviter discesseram et caelum serenum cum lenissima aura me iuvit.
Avete, omnes. Tempestas hodierna fere eadem ac hesterna. Gaudeo autem pulchris imaginibus campestris a Viviparido nostro praebitis ac quia Euphorbus nobiscum convenit!
iterum serenum caelum. ineunte aestate clara tempestas in hac regione est. procellam brevi tempore videre spero ut scribam ventos velut agmine facto ruere. Volo parvulus Vergilius esse!
salve, bedwere. tibi gratias ago. gaudeo quod obviam tibi.
Salve, o Euphorbe! Laetor viam gratam te ad nos bene tulisse!
Hodie a mane pluere tenet. Post hesternum caldorem hoc imbre, plus germinum caput suum tollit agerque iam subito viridis est. Trifoliis meis sic ordine natura curatis mihi laborare non necesse est. Itaque piger agricola sum, bedeure amice mi!
Pulchra germina, o Viviparide perite. Mea vero in vaso plastico sine humo crescunt donec edam ea in acetariis. Quid autem dicam de tempestate? Nam et hodie nubes, Sol, iterum nubes apparent.
Salvete!
Tatae, hodie sole humum assante subito non formidum sed calidius est.
Hem, colisne aqua sola trifolia tua, bedeure mi? Nec novi ea hominibus edibilia esse! Quamquam novi vero cuniculum illa amare. Probam meane quoque edi possint.
Et hic sol apparuit. Expecto autem nubes vespertinas.
Miror vero, amicissime mi, quia pater meus eadem dixit de trifoliis et cuniculis!
Sed optima sunt cum oleo, aceto, sale, pipere. Cras parata erunt.
Salvete!
Ehem, tanta germina, parva vivaciaque! Sane te vividabunt, carissime amice mi. Mea autem non edi posse inveni. Non causa generis sed quia semina medicatu tractata sunt. Paterne tuus quoque cuninculum amat? Sic sentio quia is modo qui illa animalia amabilia agro esse prospicienter observat delicium eius reperit.
Obiter ecce, parvi gyrini in lacu meo iam parva rana est!
Hodie iterum sole splendente calidum esst et vix vestimenta pati possum.
Avete, omnes!
Iterum nubes matutinae adsunt donec a splendente sole dissipentur. Mox autem ad conventiculum ibo.
Gratias ob imaginem parvae ranae, amice mi! Parata est ingredi mundum. Pater autem meus quodam modo cunicula amat. Nam edit ea! Nescio utrum in terra tua homines hoc faciant, in Italia autem plurimi edunt cunicula. Memini vero dum puer essem eum cunicula aluisse.
Salvete! Hodie iterum sol lucebat sed aere multo umidiore dies mihi durus actu erat.
O, amor patri, dilecte amice mi, amor carnis!
Ipse carnem cuniculi nondum edi nec in terra mea ea tabernae veniens vulgariter videri potest. Gumias et rusticanos modo cunicula esse puto. Olim parvum cuniculum alebam quoque.
Rectissime, scribis, mi Viviparide. Re vera, cum puer essem, occisio cuniculorum mihi valde displicebat, quam nuda manu pater efficiebat. Hodie autem caelum nebulosum est nec sol videtur talis esse ut dissolvat omnes nubes.
Hodie imber gravis assiduusque mihi est. Qui autem acetaria te delectabat, bedeure carissime mi? Quoniam trifolia mea edi non possunt cum scripta tua me ensurientem faceret, forum ii, germana brassicae oleraceae (Anglice broccoli) emi et in modo tuo edi. Quod etiam mihi multum placuit.