What's the weather today? (Latine)

Sane pluit. Pax.

Id quod trans mare bonam optationem ad me misisti mea valde refert, benignissime bedeure mi. Quod, non sol, mihi beatitatem fert. Ultro, cottide holto laborando defessus sum. :wink: Ergo hodie domo cum Plauto quiescam ut majores aiebant:
Si sudum, colam,
si pluit, legam.

Gratias, dulcissime amice, tum ob verba cum ob imaginem! Heri enim erat mihi festus dies qui maxime imagini tuae conveniebat. Hodie autem rorat caelum obnubilatum. Fortasse tamen post meridiem videbo solem. Fruere Plauto!

Libentissime, carissime amice mi. Velim ita prudens fuissem ut tibi dono festivo pinxissem, sed fateor id fors esse. Fors tamen mihi quoque icit ut in mensa mea erat discus compactus Passionis secundum Mattheum a I.S. Bachio. Quam miro motus sedule audiebam. Praecipue cum panis discipulis daretur.

https://la.wikipedia.org/wiki/Passio_secundum_Matthaeum_(Bach)

Jam imber tandem desiit. Quamquam etiam nunc nubiosum, cras me quoque solem videre posse puto.

Puto, dilectissime, vos artifices sexto sensu praeditos esse. :smiley: Bachius autem, qui est fortasse maximus musicus, mihi quoque valde placet. Mane Didacopoli nubes obscurabant Solem, qui autem nunc splendet.

Recte dicis, dilecte amice mi! Bachius vero optimus compositor. Musica eius non solum formosa, sed etiam audax interdum, utrubique me stupefacit. Quaniam Marcus quoque mihi verba pia dedit, hodie vesperi me passionem secundum Ioannem auditurum esse puto.

De tempestate autem, mane sol nubes expulit et mihi alium diem pulchrum ante tempus imbris tulit.

Salve, carissime! Optimum de musica consilium habuisti. Hic autem mane rorabat, neque Sol a nubibus maritimis victus post meridiem apparuit. :exclamation: Cras evolabo in Coloratum, propter conventum de negotio meo. Fortasse Marcum videbo.

Eia, carissime amice mi, negotiumne tuum bene te ad Marcum ducet? Tanta fors optima! Fruimini die! :smiley:

Hodie me quoque sol fugit et a mane usque pluit.

Ave, Viviparide mi: te saluto ex campo Universitatis Colorati, Petrapoli (vulgo, Boulder :smiley: ). Mane quidem nebulosum erat caelum super Didacopoloin. Vidi autem Solem in itinere. Nunc tamen iterum nubes occultant eum. Hic manebo usque ad diem Veneris ut adsim ad hoc.

O, salve, bedeure dilecte amice mi! Qui agis in Colorato? :smiley: Quando Marcum videbis? :slight_smile: Ehem, conventum de sole! :astonished: Quam praestabilis! :smiley: Esne expertus solis? :astonished: Multa simul te rogo! Mihi nimis excitato ignosce. :blush:

Hodie mane imber me expergefecit sed sol celeriter omnes nubes vicit. Jam multum calidum sicut aestate. Parentes hirundinini pipiones secundos alere inceperunt.

Salve, amice carissime. Noli vero sollicitari quia minime molestus es mihi! Investigo quidem coronam solarem, ventum solarem etc. Heri autem vidi Marcum, cum quo collocutus sum facie ad faciem. Hodie autem, dum Sol extra aedificium Universitatis Colorati splendet, audio de illo intra aedificium!

Gratias, dilecte amice mi, tam celementer mihi omnia explanavisti. Conventio de sole sine Sole ipso invitato! Merito sane, sicut magister parensque sine me loquebantur cum scholae male feci. :laughing:

Remote joco, ne quidem parvam commutationem solis nobis contemnendam esse audivi. Me ignoto, tibi aliis expertis gratias agam nam rem tam difficilem curatis.

Hic quoque sol splendebat hodie. Bone sol, bone! Obiter Graecene locuti estis cum Marco?

Bene scripsisti, o Viviparide eximie! :smiley: Aliqua autem de sole hic leguntur. Nunc sol noster apparuit et splendet dum de eo loquimur. Heri autem Marcus et ego nonnulla Graece locuti sumus.

Hic quoque sol splendet. Quam laetus sum solem se bene gerere, post bonum articulum mihi quidem plenum quem tu benignus ostendisti legi, o luminose amice mi! Iam vero novi quare sol nobis exquisite investigandus sit. Semper autem ventum solarem ventulum in superficie solis esse putabam. :blush: Juro me Apollinem de multis amoribus negatis numquam iterum lusurum!

Eia, cum Marco Graece loquebamini! Permultum admirandi estis! Interdum cum peregrines loquentes video, linguam eius cernere conor. Si quis item vobis loquentibus conabatur, ei aliquantum aenigmatis dedisse debetis.

Fortasse, carissime, mirati sunt unde terrarum Marcus et ego pervenissemus. :smiley: Hodie autem dies vere splendidus est atque calidior hesterno. Lego vero magnum calorem in Californiam meridionalem adfuturum in fine hebdomadae

Heri sole micante tam calidum quam aestate. Hodie iterum sol lucet verumtamen frigidum sicut tempus autumnun reversum esset.

Nonne hodie dies ubi Didacopolin revolas? Bonum iter, carissime mi!

Hic quoque sol splendet, eximie amice! Opere meo ostenso, mox revertar Didacopolin. Gratias ob aliam jucundam imaginem! Delectant semper et porcelli et pulchrae mulieres! :smiley:

Sole te ita contente tenere conante, insignis amice mi, hic frigidum est.

Libenter, et gratias ago ob verba tua. Sane Ulixes novit utrumque se necaturum sed audax expertus est, sicut solus carmen Sirenis audivit. Curiositas quidem felem necet sed etiam sapientiam quoque alat.

Salvete sodales.

Hoc in oppido meo ventus ferociter cotidie flat, qui ventus transmontanus appellatur. Quamquam prope oram maritimam vivo, hodie undas maris videre non potero, quia, caelo nubibus operto, aer nimis frigidus est. Si sol luxerit, cum cane meo ambulatum exibo. Interea, domi remaneo Latine legens dum vobis gratias ago ob emendationes quas vos inveniatis (fortasse modus coniunctivi prave electus est).

Valere vos iubeo.

Avete, carissimi!

Reversus sum domum heri nocte. Nunc caelum serenum est et aer calidior. Tamen nolo queri. Immo gaudeo quia novus sodalis adest narrans de tempestate. Quomodo appellabimus te, amice? Ego sum Bedeurus vel Beduerus.
Viviparide excelse, vidi et miratus sum opus tuum pulcherrimum de Cupidine et Jove. Verba Graeca libenter addam. Mutavi autem accentum in salutatione tua. Dicimus enim χαῖρε pro salve, χαίρετε autem pro salvete.

Salvete amici!
Hodie a mane usque pluit. Tempus imbris tandem incepisse puto. :frowning:

Laetor te nos jungere, Agfhh! Quoniam ego quoque prope mare habito, saepe marinum ventum forocem patior. Sed spectaculum maris quidem meritum patientiam.

Gratias tibi ago, o bedeure benignissime! Nonne meum errorem pudibundum celeriter emendavisti ne deriderer, o dulcissime? Me legem accentuum Graeci novisse putabam, sed meo fundo incerto ea uti non possum et sic errare soleo. Mihi vero plus temporis studio Linguae Graecae agendum est.