What's the weather today? (Latine)

Ut procella saepe, et bona optatio tua semper fert, carissime bedeure mi, gratias, pulcherrimo die hodie frui poteram. Caelo juevnales hirundines quae modo nidum suum reliquerant hilarae pervolabant pipilantes.

Caelum suspicite!
Avis est!
Aeronavis est!
Hirundines sunt!

Gratias ob imaginem, dilectissime! Simul igitur gaudeamus! Nam hic quoque, nubibus matutinis devictis, sol splendet. Caveant autem hirundines, quia falco in convalle volitat… :smiley:

Libentissime, carissime amice mi! Optatio tua remanet et hodie alius pulcherrimus dies mihi erat.

O, habitatne falco in regione tua? Falconem amo, qui hic rare videri potest. Puerilitate falconarius fieri volebam. Sed em, ut dixisti, falco capit aviculas, hirudines quidem, quas quoque amo. Oiei, sic vita est.

Plurimae convalles in regione Didacopolitana adsunt, egregie amice, ubi falcones inhabitent. Cum officina mea ad convallem propinqua sit, aliquando video falconem supervolantem. Suntne falconarii in terra tua? Iterum autem nubes maritimae matutinae occultant solem, qui forte post meridiem apparebit.

Hodie mihi quoque sunt multae nubes, dulcissime amice mi, quae etiam nunc remanent.

Sunt vero falconarii Japoniae, quamquam non multi, neq plures eorum falcones colunt, quia accipitres diligebantur abusque aetate Syogunis. Aliqua ratione tamen falconem amo. Ipse valle quidem habito, sed valles mea ita parva ut falcones sine cura pervolare non possint. :frowning:
Itaque per Interrete nidum falconum Americae cottidie aspicio.

http://wildlife.ohiodnr.gov/falconcam
Jam eo sunt pipiones amabiles sonacesque. :stuck_out_tongue:

Avete, mi amici dilecti. Hodie fere nebulosum est. Sol a nubibus deleantur. Sed autem interdum nebulosam tempestatem cupio quod oculi caerulei sunt, itaque in sole bene videre non possum. Fortasse mox in tempestate bona ambulabo. Gratias maximas Deo ago magnam ob benignitatem.

Quid omnes agistis hodie?

Salvete, carissimi.

Obstupefactus sum ob pulchritudinem imaginum dialogum Luciani illustrantium, Viviparide peritissime artifex!
Sed et gavisus sum propter jucundam picturam de puero atque sacerdotissa. Postremo delectatus sum videns pullum falconis . Gratias maximas ob omnia!

Hic quidem, Ursine mi, nubes matutinae paulatim deleantur donec Sol manifestetur. Debeo autem in officina manere.

Salvete o amici mei!

Gaudeo Lucianum meum tibi placuisse, benignissime bedeure mi, nam ego ipse magna cum laetitia eum pingebam. O, et quam celerrime Graecam posuisti! Quo magnas gratias ago.

Gratias quoque ob reasponsum tuum jucundum praeceptivumque! Sane cottidie studere debemus!

Eia, falcones vidisti! :smiley: Nonne illi pipiones amabiles, et tam sonore cibum quaesant?

Fructusne es Ambulatione, Ursine? Caelo sereno ego quoque ambulator eram.

Mi Viviparide dilecte, placet mihi ambulare. cotidie saepe ambulo, sive serenum sive nebulosum caelum est. Mihi pergratum est.

Hodie sol splendet; fere serenum est caelum. Interdum mihi bonus est aliquem solem accipere :smiley:

Avete, amici!

Vidi unum pipionem ambulantem ex nido foras, o Viviparide carissime. Amabiles profecto sunt.
Sicut autem Ursinus noster, ego quoque mox ambulabo. Cum tempestas usitata habeatur, jam Sol splendet.

Salvete amici mei!

Qui hodie ambulare te delectabat, Ursine dilecte mi? Ego quoque cottidie pro valetudine ambulare conor. Iterm caelo sudo vicinitus pererrans cornicem juvenalem ramo parentem suum vocarem vidi.

Pipiones vero instanter perambulant, bedeure amice mi! Mox in gradum altiorem insultabant, ibique huc illuc alas moventes current ad artem volandi discendam.

Utinam simul ambularemus, amici! Saltem autem de ambulationibus nostris unicuique loqui licet. Hodie autem ascendens Montem Nigrum sub divo sereno, non falconem vidi, Viviparido nostro carissimum, sed Trochilidam. Tu quoque, o Ursine dilecte, avem vidistine?


Trochilida

Ehem, Trochilida! Quam pulchra amabilisque! Quam in vita mea nondum oculis meis vidi, quamquam iterum atque iterum eam nectare seducere conabar.

Amici qui mecum ambulant saepe queruntur me saepissime constare quotienscumque avem insectaque videam, clamans “ecce, apis!” “ecce, cuculus!” :frowning: Sed sentio te, carissime bedeure mi, mecum constaturum, item clamans. :smiley:

Hodie sunt nonnullae nubes in caelo sed etiam splendore solis pulcher dies hic est. Ad emprorium ambulans par anatum rivulo plumas suas comere vidi, quod mihi tranquilitatem semper dat.

Hodie, amici mei, ventus flat aliquas nubes pellens per caelum. Nobilis Viviparide, ecce anas mihi carissima: :smiley:


Scrugulus Anas

Bombax, ad hanc anam, doctissime amice mi, sane omnes constarent! :smiley: Miror Autem patruum Scrugulum in Vicipedia scriptum esse! :open_mouth:

Hodie caelo tote nubibus operto soleque occulto, umbrosus dies mihi erat. Mirabiliter tamen calidum umidumque, quodne omen imbris, fortasse?

Hic autem, amicissime mi, hodiernus dies similis hesterni. Fortasse autem pluet.

Hodie hic umbrosius, umidiusque calidiusque quam heri. Cras pejus quidem factum iri, deinde perendie denique imbrem casurum nuntiatur. Itidem, igitur, nos imbrem exspectare videmur, carissime amice mi.

Hic autem fere idem ac heri, mi Viviparide. Pluviam autem non expertus sum, etsi vidi mane autoraedam umidam in area stativa ante officinam. Dies vero clariores opto tibi.

Hodie nubes creverum, aereque umidissimo serum pluet, ut heri nuntiabatur. Gratias pro tua optatione benigna, dilecte bedeure mi, ut semper. Opto quoque iterum solem videre possum ante tempus imbrem quod longius quam unum mensem manebit.

emendatum: unum mensum > unum mensem
attatatatat!

Libenter, carissime. Tantummodo optare possum, non autem tempestatem mutare. :frowning: Hic autem, nubibus matutinis dispersis, sol apparuit.