Mane caelum nebulossimum et pluit. Pluvit in me et madui!
Avete, amici mei!
Dies meus pulcher sicut Viviparidi humanissimi. Spero, carissime Ursine, fore ut fruaris meliore tempestate.
Salve, o bedeure, Ursine!
Hodie a mane nubilosum iamque pluere incepit.
Salvi sitis, dilectissimi. Hic humidior est aer quam in diebus praeteritis, nonnullis tenuis in caelo nubibus. Tamen sol splendet. Gaudeo saltem ego quia aer siccior mihi displicet.
Salvete, amici!
Hodie ante lucem pluebat sed paulo post desiit posteaque sudum erat.
Salvete, carissimi!
Hic autem mane nebulosum erat caelum. Nunc vero paulatim nubes dissolvuntur. Gratias ago, excelse Viviparide, ob aliam jucundam imaginem!
Salvete!
Hodie sole splendente mihi dies pulcherrimus est. Ego quidem tibi gratias ago, carissime bedeure, verba tua mihi magnam risionem dederunt, ut semper!
Nunc vero sol splendet, carissime Viviparide. Mane autem partim nebulosum erat caelum.
Hodie ante lucem fenestra imbre sonore pulsata e somno experrectus sum. Iam, igitur, dilecte amice bedeure, somni male indigeo. Pluere denique desiit post meridiem. Quoniam nubes caelo manebant, tamen, piger domo diem agebam.
Doleo, carissime amice, quia Morpheus moleste adversus te gesserit. Opto ergo tibi noctem quietam et finem perfectum ut plene instaureris. Hic autem eadem tempestas ac heri.
Gratias, bedeure dulcissime, nam benigna cura optatioque tua nubes imbricae ad mare expulsaverunt et hesterna nocte bene dormii quasi infans fuissem. Hodie, igitur, valeo sine somnolentia. Caelum quoque, sine nubibus toto die serenum fuit.
Optime, eximie amice! Hic autem nubes matutinae adhuc manent. Igitur cras fortasse solem videbo.
Gratias, dilecte amice mi! Et hodie bene dormivi mihique alius pulcherrimus dies fuit. Utinam is sol celerrime ad te trans oceanum currat ut caelum tibi serenet!
Iterum gaudeo, suavissime amice. Dies autem hodiernus serenus est, perpaucis in caelo nubibus fluctuantibus.
Hodie hic nubes crassae caelum operuerunt. Quod autem mihi gratum fuit, dilecte amice mi, quia neque nimis frigidum neque nimis calidum cum horto laborabam: herbae runcandae. Post tantam operam cena saporior esse debet.
Nunc ventus flat per caelum fere serenum. Nocte autem fortasse nimbus erit. Estne Raphanus sativus in horto tuo, mi carissime?
Hodie graviter pluere tenebat nec etiam cessavit. Itaque domo remanens musculos defessos nutricor.
Hac hieme raphanos sativos non habui, cujus iam me paenitet, nam semel seruntur fere sine cura tota hieme me familiamque bene delectant. Sed miror te illud holus novisse, carissime bedeure mi, quia ipse eum numquam vidi cum Novo Eboraco (NY) habitarem. Venduntne eum tabernae in loco tuo? Enumquam edisti?
Sane vendunt, dilecte Viviparide, in tabernis orientalibus, quae plurimae hic exsistunt. Ibi enim emo eos una cum Cololabide saira.
Praeterea emo pastam quae miso lingua tua nuncupatur nec non alias mihi saltem miras res (ova nigra, garum, et cetera).
Mane autem caelum rorabat. Nunc vero serenum est.
Ehem, quam rectus es, optime bedeure mi, ut cum illo pisce raphanum sativum emeres! Certo matteam optimam quam nemo patriae meae queritur perficiunt cololabis saira assus cum expinsa radice alba, comitata oryzis et jure miso… O, esuries!
Post meridiem imber tandem desiit et iam sudum est.
Hic, amicissime mi, caelum partim nebulosum est ac ventus flat. Gratias autem tibi ago ob imaginem militum!