Salvete, amici. Mane audivi terraemotum in partibus Japoniae meridionalibus factum esse, o Viviparide dilecte. Puto vero te longe istinc abesse, doleo autem pro eis qui prope erant. Ursine mi, tenues nebulas video ego, tamen caelum fere serenum est. Melius autem uti verbo “fieri” quam “se facere”.
Gratias iterum tibi, Beduere. Mutavi scripturam meam. Puto me melior factus esse… spero. ![]()
Salvete, amici!
Bedeure dulcissime amice mi, sane terraemotus hesternus magnus fuit! Quamquam aliquantum, sicut Didacopolis ab Urbe Lacus Salis, absum Kumamoto ubi octo aedes heri stratae sunt, ut ais, attamen impulsus me quidem terrebat. Etsi Japoniae Neptunus saepe savit et populus ei suetus, verum quaeque quassatio nocet. Vernis precor.
De tempestate. Imber denique ante lucem desiit et jam nobis dies pulcherrimus est.
Ulsine dilecte, gaudeo te vere frui! Superlativum “pulchri” autem “pulcherrimum” est, ut alii adjectivi quae utracumque declinatione cum “er” finiunt:
miser(decl I, II) > miserior > miserrimus
celer(decl III) > celerior > celerrimus
Viviparide dilecte, gratias maximas tibi ago! Mihi pergratum est corrigi. ![]()
Caelum iterum serenum hodie. Tres dies calidus erat (recte?). Spero diem bonum futurum esse.
Avete, amici. Eheu! Iterum terra tua tremuit, suavissime Viviparide. Utinam ne ultra fiat! Consolor autem me quia nunc Ursinus noster nos saepe scribendo delectat. Hic autem mane caelum nebulosum erat. Postea nubes evanescebant. Tandem serenum factum est. Ventosus autem est aer.
Salvete! Terraemotus multum major quam primum putavi, carissime bedeure mi. Castrum antiquum quod longe tutum steterat quidem cecidit multique aut vunerati sunt aut perierunt. Quod pejus, parvi motus illic remanent. Utinam Neptunus cito se sedet!
Hodie nubiosum sed nubibus levibus satis luminosum. Sane ut ais, quam gardium Ursinum clarum nobiscum hic habere!
emendatum: pejor > pejus
Scribo multum ut multum discam.
Mane caelum serenum est. Calida tempestas est. Ventosus aer non est.
Quid dicam? Deus inclinet aurem suam ad precem tuam, Viviparide humanissime. Tempestas autem in California meridionali fere idem ac in Iova videtur, amice Ursine.
Dilecte Bedvere, deus bonissimus est. Dominum ob benignitatem magnam eius laudo. Bonam tempestatem amo.
Nunc, partim nebulosum in Iova.
Bedeure carissime amice mi, gratias. Humana cura tua utinam cum prece mea caelum contingat! Post terraemotus procella terribilis illic accidit et jam novem milia hominum domo sua fugitaverunt ad suffugium.
Hic quoque procella cum vento horrendo saeviit. Sollicitus eram cum tectum fenestraeque vento gemerent sed tandem nimbus ad mare profectus esse videtur. O tempestas! O mora!
Salvete, amici!
Eheu! Quam terribilia audimus! Nondum enim calamitas in Japonia praeterit et jam in Aequatoria fit magna quassatio. Homines infelices! Oro ne procella te offendat, carissime mi.
Hodie autem tempus optimum hic habetur, melius quam in terra tua, dilecte Ursine. Nequeo enim ullam nubem in caelo videre.
Salvete!
Heri numerum profugorum novem milia scripsi sed eo eravisse inveni. Non novem sed nonaginta milia heri et hodie centum decum milia hominum in refugio. Tamen terraemotus Aequatoriae, ut dicis, dilecte bedeure, major quidem! Deus hominibus miserere!
Hodie caelum atrum multis nubibus sed sine vento. Procella quae heri me terrebat ad septentrionem progressus est ibique jam furit. Nonne nos homines naturae ita inopes sumus?
Avete!
Quod scripsisti, benigne Viviparide, me memoravit de illo cantu cui nomen Media Vita.
Caelum autem hodiernum idem ac hesternum nec mutabitur. Sic enim manebit sub calore nimio usque ad feriam sextam, sive diem Veneris.
Magnas gratias, bedeure benevolissime mi! Carmen vero mihi consolatio est, nam qua audita parvum ipsum humilem sub caelo rursus inveni. Interdum metus calamitatis aegrotationisque, miseriae et postremum mortis me vincit, cum vita ipsa talis mira est. Quid igitur faciamus? Nescio nisi bene vivere aut sic conari.
Hodie caelo sereno dies pulcher hic est, quasi omnia mala suppressio nocturna fuisset.
Magna inquiris, carissime amice. Sectemur vero quod semper sapientes sectantur: bonum, verum, pulchrum, in virtutibus, in scientia, in arte. Quae tu praesertim, ut artifex peritus, potes cum aliis communicare ut mentes eorum a rebus transeuntibus in sempiterna eleventur, confortans qui lugent per lepidas ac jucundas imagines, ostendens omnibus interna veritatis.
Hodierna autem tempestas fere idem ac hesterna.
Salvete, mi amici carissimi. Hodie caelum valde nebulosum est. Fortasse mox pluet.
Salvete!
Verba hortationis tua, bedeure splendide, mihi gratissima sunt. Arti pingendi fortiter studere teneam, etsi iter mihi deruptum sit. Via autem non semper sic petrosum, quia hic per imagines tecum jucunde multum discebam et spero ut illae cum verbis tuis Marcique semel aliquibus linguam antiquam discentibus auxilium ferant.
Et hodie alius dies pulcher mihi erat.