What's the weather today? (Latine)

Hic et hodie sol lucere tenebat hortoque runcare tenebam. Fragrantiam dulcem sequens flores citreae florescere repperi. Cujus imaginem te ostendere volui, dilecte amice mi, tamen me machinam photographicam domo reliquisse inveni. Attatat, cras, fortasse.

Ave, carissime. Hodie vero dies vernus hic habetur. Mane enim nimbus erat atque ventus flabat. Post autem meridiem apparuit sol, etsi manebant nubes. Quod commodum fuit mihi aliisque gladiatoribus qui in campo Universitatis Californiae convenerunt.

Laetus sum vos gladiatores fortes alium magnum conventiculum jucundum habuisse, carissime bedeure! Illa pegmata ferocia quidem ridenda sunt! :laughing:

Hic autem iterum sol mihi diem pulchrum tulit quem egi horto iterum runcans. Eccum, parvus florem citreum qui dulcissimam flagrantiam autumnoque saporos fructus flavos fert.

Gratias ob imaginem floris citrei! Hic autem caelum nebulosum est. Noli vero timere nisi nimium risum causa gallopavonis in capite tuo. :smiley:

Gratias, dulcissime amice bedeure. Gaudeo quod mihi porcus immolandus non est. :smiley:

Hodie nobis quoque erant multae nubes.

Ave, amicissime mi. Hodie sudum habetur hic. Flat autem ventus ex Oceano Pacifico nubeculas trahens.

Quoniam imbrem gravem cras exspectamus, dilecte amice mi, hodie rursus horto diem agebam runcans dum nubes crassae se tenebant quin lacrimarent.

Vere pius agricola es, carissime! Hodie caelum serenum, etsi nonnullae nubes adsunt. Aliquid autem heri mihi occurrit in mentem. Unquam vidistisne colloquia ista a Pontiano humanista conscripta ac Graece reddita? Fortasse placebit tibi imagines pro eis pingere ut librum utroque sermone conficias et vendas. Emam profecto!

Hodie aer paululum frigidior quam recentis diebus est hic. Mihi placet haec res, quod hiemem plusquam aestate amo. Sed heu, venit nunc ver (aut saltem illud brevissimum tempus quod “ver” appellare nulla causa solemus in Israel). Et postquam, calidissima aestas venibit, fortunatumque me ipsum ducabo si eam pervivam.

Salvete amici, ave, Amplae! Gaudeo te die dulci fruebaris!

Hic autem quamquam tempestate terribili mane violenter e somno suscitatus, imber ventusque citius quam putaveram nos reliquerunt et pulcher dies mihi eram.

Eia, librum Gretseri amo! Quam jucundus, vivusque, dum ita auxiliaris! Recte dicis, cum picturis jucundior esset! Gratias, o bedeure optime, semper cupiebam aliquem librum sine jure auctoris ut ei studere et pingere possim. Si librum vendam, autem, tu eum non emes, dilecte bedeure amice mi, nam tibi dedicabo. :wink: Sed me modo hic carptim positurum esse puto, sicut Ben-Hur tuus.

Obiter miror quae litterae velut gallina videri possint. Sic?

Ter gaudeo hodie. Primo, quia Amplaos introivit in conversationem. Secundo, quia Vivaparidus, artifex insignis, pulchram imaginem jocum in joco habentem nobis donavit. Tertio, quia, nebulis matutinis disruptis, sol splendet.

Gratias autem, humanissime Viviparide, ob dedicationem futuram! Fortasse tunicam pinges? Saltem illam emam! :smiley:

Salvete!
Hodie a mane usque ad vesperam sol caelum regnavit mihique alius pulcherrimus dies erat.

Dialogo tertio jam studeo, quia brevior et mihi facilior quam alii, ut probem quo modo eum pingere possim. Rursus gratias tibi ago, carissime bedeure mi, pro hac exercitatione jucundissima!

Mihi vero, amice carissime, caelum nebulosum est nec sol, me judice, splendebit hodie. Expectabo autem opus pictum tuum quo certe nos omnes delectabis.

Salvete! Gratias tibi ago, benignissime amice mi, nam semper mihi suffragaris.

Hodie rursus horto laborare volui, sed imbre domo clausus sum.

Hic quoque, mi carissime, pluit. Rideo autem ob imaginem novissimam! Gratias plurimas!

Hodie sol lucebat sed vento perflante domo clausus sum.

Gratias, autem perfacete bedeure! Responsum tuum amo!

Mane, dilecte amice, cum domo exivissem, inveni nimbum. Nunc autem caelum nebulosum est, etsi aliquando luceat sol.

Hodie caelo nubibus operto toto die horto amoene laborare poteram. Hoc tempore anni multi flores cottidie florescentes papiliones apesque ad me ducunt, quod me multum delectat.

Dialogum tertium autem, carissime bedeure mi, confeci et alio loco posui. Spero eum tibi placere.

Comic based on the dialogue by Jakob Gretser: Mutatio Calami
http://discourse.textkit.com/t/comic-based-on-the-dialogue-by-jakob-gretser-mutatio-calami/14272/1

Vidi, carissime! Quam pulchrum donum est peritia callide pingendi imagines! Te beatum!
Hodie caelum partim nebulosum est. Vivat ver! :smiley:

Gratias, dulcissime bedeure mi. Quia semper benigne me hortaris, sine timore temptare possum. Velim aliquis alicubi illis picturis aliquod discat.

Hodie a mane caelum atrum erat et jam tandem pluere incepit. Euax, nam hodie horto laborare nolo. :wink: