Salvete, carissimi mei amici! Hodie adhuc tenebriscosum est caelum et pluit. Aliquamdiu autem sol lucebat. Volo solem omnibus temporibus lecere. Iova (anglice, Iowa) interdum misera esse potest.
Utarne forma subjunctivi pro “potest”?)
Salvete, carissimi mei amici! Hodie adhuc tenebriscosum est caelum et pluit. Aliquamdiu autem sol lucebat. Volo solem omnibus temporibus lecere. Iova (anglice, Iowa) interdum misera esse potest.
Utarne forma subjunctivi pro “potest”?)
Salvete, amici!
Iova interdum misera esse potest.
Iova interdum misera esse possit.
Utraque sententia mihi recta esse videtur, dilecte Ursine.
Hic Japoniae quoque interdum tempestas hieme severa est, sicut hodie. Imber a mane assiduus et algeo. Sed nonne hiems severa nobis ver gratissimum facit? Itaque bono animo, Flora paene advenit!
Avete, amici!
Mihi quoque Ursini nostri sententiae rectae videntur. Significatione vero differunt. Nam modo indicativo factum significamus, nempe terram illam miseram fieri posse. Quod autem modo subjunctivo optamus vel suspicamur.
Hodie autem Didacopoli pluit propter tempestatem ex Oceano Pacifico progressam.
Salvete, o amici mei!
Imber gravis denique desiit sed etiam nunc nubiosum hic est. Quamquam hesterna procella ventusque plurimum florum cerasorum sparsit, tellum plenam aquae formidae multas vitas novas, parvos pullos herbarum, jam in se alere videre possum.
Et hic nubes adsunt pluviam nobis ferentes, carissimi. Quae vero dicuntur futurae esse usque ad feriam tertiam venturae hebdomadae. Gratias autem ago tibi, artifex optime, ob aliam pulchram imaginem!
Libentissime, bedeure amici mi! Et gratias, quia semper rensponso tuo et me multa docet et mihi mangam risionem das. Primum “FaciemLibrum” intellegere non poteram glossariumque consului. Tum litteram F capitaneam esse repperi et…paene computationi coffeum aspiravi!
>>
>> ![]()
Hodie tanto intervallo caelo puro, populus contendit flores cerasorum reliquos visum, qui tantum turbae circum stationem faciunt.
Ob risum et optimam in terra tua tempestatem gaudeo, carissime. Hic autem nebulosum est caelum. Imbrem enim nocte expectamus.
Hodie caelo nubibus tote obnupto dies non tam pulcher quam heri sed formidum. Multae aves aviculaeque ferventer cantant. Gratias, dilecte amice mi, nam semper mecum gaudes. Et laetus sum quod vobis imber probus tellum nutriet dum dormitis.
Libenter! Hic autem, suavissime amice, aliquando pluit, aliquando lucet sol. Videtur tamen hoc bonum esse.
Hic quoque, dulcissime amice mi, et pluebat et sol lucebat. Dum cerasis studebam, gyrini in parvo lacu meo multum creverunt.
Mane est pulchrissimus dies. Sol lucet, aves canant, gramen viride!
Avete, carissimi! Sicut in Japonia, et hodie tempus vernale est nobis. Solem enim mane vidit. Nunc autem caelum ita nebulosum est ut imbrem ferat.
Salvete amici! Laetus sum de vere nos aeque visitante quamquam procul habitamus. Hodie hic rursus aliquantum frigidum, tamen sole micante mihi dies pulcher est.
Hic autem, dilectissimi, iterum caelum nebulosum est, etsi non pluat. Diem vero crastinum serenum fore expectamus.
Salvete amici! Hic hodie… quid dicam? Diu nebulosum sed ecce, sol tandem lucet… attatat, pluere incepit, simulac sic scripsi. Deinde desiit. Tempestas fragilis, fortasse?
Salvete, amici mei. Tandem mihi sol lucet! Caelum non est nebulosum. Et tempestas calida est. Ego laetissimus sum hodie.
Salvete, amici! Mane vero caelum nebulosum erat. Postea autem serenum factum est hic sicut in terra tua, o eximie Ursine. Animadverti etiam, quod Viviparido carissimo nostro placebit, jacarandas florescere coepisse.
Quamquam sunt tenebrae et nox est, calida tamen est! ![]()
Salvete!
Sane mihi maxime placet, bedeure dilecte! Quam pulchri illi flores! Adhuc flos talis faciei, qui patirae meae “navis suspensa” appellatur, in tanto arbore mihi ignotus fuit.
De tempestate hic autem, toto die pluit, oiei.
Salvete, carissimi mei. Hoc mane bonissimum est. Aves carmina pulcherrima canunt. Sol splendet. Caelum fere serenum est. Iterumque calidus dies hodie. Tempestas in Iova melior fiebat.