Neque ego querar, dilecte amice, etsi hodie partim nebulosum est caelum. Nonne enim ver placet quia tempus variatur?
Aio, egregie bedeure! Quodque tempus nobis dilectum fortasse quod nihil eorum longe maneat, ut sapientissime dixisti. Nos igitur semper tempus emissum desideramus. Scio me aestate hanc hiemem severam desideraturum esse.
Hic quoque hodie nobis tempestas fragilis erat, ut nubiosum, purum, iterum nubiosum, ventosum, deinde ros quidem cecidit.
Et hodie mihi dies vernus fuit, o mi carissime. Nam cum mane caelum nebulosum ac ventosum fuerit, nunc serenum.
Mihi autem hodie dies pulcherrimus erat, dilecte amice mi. Tam sudum formidumque ut dubitarem egone Californiae essem. Multi flores uno tempore florescere inceperunt, eia!
Mihi autem fortasse dies Japonicus, nobilis amice.
Ventus enim ex Oceano flat, qui nubes per caelum transducit.
Caelos igitur commutavimus!
Bono animo, carissime, nam hodie omnes nubes huc rediverunt. Iam nocte pluit quidem. Purum mox ad vos revertetur.
Ave, carissime. Hodie dies Californianus mihi est!
Nocte autem dicunt nonnullas nebulas perventuras. Ut semper, gratiae debitae sunt tibi ob jucundissimam imaginem, pro qua Marcus et ego verba jam scripsimus.
Certe sole ad te currente, carissime bedeure, supra me jam est caelum Japonicum: nubiosum et algeo. Tam frigidum flores cerassorum longius florescere teneant. Eia?

In iowa est dies ventosus et nebulosus.
Avete, amici! Gaudeo quia Ursinus nobis se junxit.
Mi Viviparide, quam pulcher cerasus florens! Utinam possem mittere tibi serenum caelum Californiamum quod te quidem delectaret, tueretur autem flores.
Eia, Ursine dilecte, gaudeo, quod vobiscum te hic habemus! ![]()
Carissime bedeure, sane cerasini flores cerasi sub caelo Californiano splendidissimi videntur! …cerasus. Attatatatatatat, semper cerasum “cerassum” esse putavi! Jam quotiensnam illum verbum cum duobus “s” scripsi? Perii! Me pudet cerebri mei!
Sed remote joco pudoreque, bedeure mi, gratias nam semper multa doces recte scribendo.
Hodie non solum nubiosum tamen etiam pluit. Sed saltem perambulabam cerasos visum, quia flores eorum semel florescunt celerrime spargentur.

Utinam sub Californiano caelo sereno essent!

Potesne videre flores imbre lacrimare? :…(
Errare humanum est, mi Viviparide! Ille autem Laurentius Arbor, Italus, musicus ac histrio, dicit “erare humanum est” ut risum suscitet. ![]()
Quam pulchrae et multae cerasi! Quae nunc verum delectant visum, postea gustum! ![]()
Hic autem dies serenus est, etsi nebulae nonnullae ab occidente progrediuntur.
Ohe, “erare humanum est” logos optimus!
Italiaene etiam, carissime bedeure, omnes multas paroemias Latinas intellegere possunt? In patria mea non sic.
Hodie rursus pluvia.. immo procella saeviit. Miseras cerasos!
emendatum: miseros cerasos > miseras cerasos
Oblitus sum plurimum alborum feminum esse etiamsi masculinum videatur.
Em… Erare humanum est! ![]()
Heu! Tecum patior, amicissime mi. Tibi autem cerasiisque opto tam pulchrum diem quam meum hodiernum.
Et hodie a mane usque pluit.
Sed bona optatio tua cras tandem nobis solem latura videtur. Gratias, dulcissime amice mi! ![]()
Salvete omnes mei amici, iterum nebulosum et tenebricosum mihi hodie!
Fortasse etiam pluet hodie. Volo solem splendere!
Habeo quaestionem: cum loquor de tempestate habita, utar pro adjectivis neutro vel feminino vel masculino?
Post Scriptum: gratias tibi ago, Beduere, corrigere me
Salvete, amici. Ignosce mihi, o Viviparide humanissime, oblitus sum quaestionis tuae. Nonnulli quidem doctiores Itali proverbia Latina intellegunt. Paulatim autem traditio majorium derelinquitur. Quod perdolendum est.
Circa autem quaestionem quam Ursinus noster posuit, mihi videtur libertas quaedam esse. Nam si scribo:
serena est nobis hodie Didacopoli
intellegitur serena tempestas (per transennam, tempestas est verbum femininum tertiae declinationis, ideo loquimur de tempestate habita)
Si autem scribo:
serenum est nobis hodie Didacopoli
intellegitur serenum caelum
Si denique scribo
serenus est nobis hodie Didacopoli
intelligitur serenus dies. Fortasse autem communius est secundum exemplum.
Salvete amici!
Hodie formidum est. (n, sine subjecto, ut “it’s warm today.”) Sole micante dies pulcher(>dies, m) vero, opera beneficae optationis bedeuri dulcissmi. Gratias!
Et gratias, bedeure amice mi, pro responso tuo. Rogavi, quia putabam populum Italicum aliquantum Latinae intellegere si ille jocus “erare humanum est” eum delectaret. Utinam Lingua Latina Italiae longe vivat! Sed scio, hic Japoniae item bonus mos antiquus concidit. ![]()
Libenter, mi carissime. Hodie autem caelum nebulosum est. Puto tamen in partibus orientalibus regionis nostrae serenum esse.