Fortasse quia mare umidus est, mi carissime?
Iterum stratus marinus, si licet dicere, mane apparuit et postea, calore solis, evanuit. Quem autem puto ad vesperum reverturum.
Recte dicis, dilecte amici, iam memoratust mare salem quoque ferre, qui omnia, utputa tecta ut autocineta, rodit.
Nisi oceanus pisces nobis daret, eum maledicerem.
Hodie iterum a mane imber sonans a mari venit. Sed mihi spes nova est, quia primum hoc anno in monte cerassinum sicut fumus cerasinus florescere vidi. Eia, ver quidem hic est! ![]()
![]()
Sed, carissime, nonne pulchrum est mare? Non solum placidum sed et horridum, sicut in celeberrima imagine ab artifice nationis tuae picta. Hodie vero hic idem ac heri!
Per Neptunum, Hokusai! Adhuc non novi eum peregri ita celebrum esse!
Nonne pulchri colores eius?
Sane, ut dicis, insignis amice mi, ita pulchrum mare vero est etsi nos male territat cum turbulentum. Saltem pulchritudine magnitudineque sua semper nos consolatur. Cottidie ad litus ambularem ipsum sanatum nisi canes sine loro instic perrarent.
Hodie frigidum est, quamquam caelum serenum. Sed hoc tempore frigor gratiosus esse habetur nam flores cerasi longius manere sinit.
Utinam viderem imaginem veram, egregie amice!
Hodie iterum nubes sine pluvia mane et deinde sol per diem donec nubes ad occasum revertantur.
Heri festum veris erat ubi ver legitimum incepit. Sed et hodie sub sereno caelo algeo, carissime mi.
Quandocumque per fenestram prospicio, tamen, monte vicino fumum cerasinum crevisse invenio, quod modo mihi consolatio est.
Opto tibi cerasiisque mitiorem tempestatem, eximie amice. Hic autem mane plurimae nubes aderant quae nunc paulatim a vento auferuntur.
Gratias, dulcissime amice mi, benifica verba tua ad nos ver reduxisse videntur, nam hodie post meridiem sole forti lucente tanto intervallo sine camino agere poteram! ![]()
Gaudeo igitur ob felicitatem tuam, amicissime Viviparide. Et hic hodie sol splendet, nullis nubibus in caelo.
Hodie iterum a mane imber glacialis longe cadebat sed iam denique cessavit avesque incepit cantare. Gratias tibi ago, dilecte amice mi, quia mihi semper bene optas. Scilicet item tibi opto, etsi tibi nulla optatione de caelo opus sit. ![]()
Optime, scripsisti, nobilis amice. Sed bonitatem tuam semper magni aestimo. Hodie autem hic idem ac heri!
Hic rursus sudum, sed frigidum ventosumque.
Mane mane cum exsurgerem aerem forasticum 37.4°F an 3°C tantum esse inveni.
Sed ne mihi solicito animo fueris, dulcissime mi, quia per fenestram alba folia florum ventulo sicut nix cadentia me multum delectant. ![]()
Italice dicimus Martium insanum esse, mi carissime! Spero igitur gratiorem temperaturam cito ad te perventuram. Hic vero purissimum caelum habetur. Vidi autem novissimam imaginem quae multum placet. Jam quidem scio verba. Cum autem hodie passio Domini rocolatur, me decet sobrium esse. Ideo tertiam diem expectabo prius quam scribam.
Semper maria circiter Italiam in Mari Medierraneo defensis ab oceano extero tranquilla esse putabam, carissime mi. Iam novi me falsum fuisse. Item caelum Californiae vero cottidie serenum, et hiemem Lustitaniae multum frigidiorem quam olim putavissem novi. Vivat Textkit!
Iterum hodie sol lucet miraculose sine calido. Nescio qui agi possit. Uno verbo: Algeo! Utinam cito redias cum multis gallinulis cuniculisque, bedeure dilecte!
Hodie, cum splendidus dies esset, congregati sumus ad Latine loquendum. Bene pannis coopertus sis, mi Viviparide, ne Martius injuriam tibi faciat.
Incautus heri putavi te tres dies abfuturum esse, carissime mi, sed dixisti te verba picturae scripturum post Pascham, quia jocularia non decent. Iam mihi necesse non est te desiderare. Gaudeo autem nos Gladiatores iterum sub caelo sereno convenisse. Ohe, illum ludum amo!
Hic quoque caelum serenum est, sed, ut semper, algeo. Cras tamen formidum futurm esse praedictur. Itaque mihi modo unus dies multis vestes ferendust.
Ave, mi carissime! Mane longius dormivi, cum vigiliae paschali adfuissem. Deinde, caelo fere sereno, expergefactus ad summum Montem Nigrum ascendi. Propter tenues nebulas mare non vidi. Iter tamen jucundum mihi fuit. Ver veniet et in terram tuam, mi Viviparide!
Spero te Pascham beatiam habuisse, dilecte amice mi! Hic hodie a mane ros tenuiter sed longe cecidit sed non tam frigidum quam videbatur. Ver verum vero venit!
Hodie caelum nubilum est, eximie amice. Nam expectamus imbrem nocturnum.
Hic hodie tersum deinde nubiosum, dilecte amice mi, tamen non querar, nam formidum est! Iam nemo, ne quidem nix extra tempus adventum veris negare non possit. ![]()