Hic autem, Viviparide eximie, iterum pulcherrimus dies fuit. Nullam enim nubem vidi in caelo. Frigidior autem est aer quam antea.
Salvete!
Dulcis amice bedeure sub sole, velim aliquantum calidi per verbas tuas recipere possim! Quia iterum algeo. Hodie mane tam frigidissimum ut torum relinquere noluerim. Etiam nunc, post meridianum, sole totaliter nubibus crassis occulto frigidum sicut hiems reversa sit.
Cras operae me ad Tokium vocabit sed ire nolo nisi sol mihi auxililaris erit. ![]()
Avete.
Opto tibi, amicissime mi, tutum iter ad urbem! Ne nimium frigus vexet te! Hic autem nonnullae nubes adsunt. Cras enim expectamus imbrem pomeridianum.
Modo Tokio domum redii et defessus sum. Quam turba! Tantum hominum ubicumque! Cibus pretiosus! Rurare malo, etsi dimidium horae ad proximum stationem ambulare debeo.
Gratias tibi ago, carissime bedeure! Hodie vero frigidissimum in hac hieme cum imbre glaciali erat, sed beneficio optationis tuae scorteaeque algere non debui. Vobis cras utinam imber levis dulcisque sit!
Et ego, amice dilecte, ruri habitabam, cum in Italia essem. Nunc autem in suburbio. Gaudeo quidem quia omnia bene tibi evenerunt in urbe. Et gratias ago tibi pro pulcherrima imagine, cui salaciorem addidi textum. ![]()
Hic autem nunc bene pluit, non autem violenter.
Gratias, carissime amice bedeure, semper ita celer verba profunda iucundave meae picturae ferens, certo ingeniosus es! Nonne putas autem feminea vestimenta Graeca pulchra? Multo beatius vitam agerem si omnes virgines matronaeque se Graecatim vestirent.
Hic dies hiemalis consistit. Meridie sol tandem nobis se ostendit sed frigorem repelle non potuit.
Sane puto, dotate amice. Nostris tamen diebus multae mulieres sicut viri vestiuntur, quod valde displicet.
Hodie autem mane brevissime pluit. Deinde sol iterum apparuit.
Bracae feminis… Itellego vero quod dicis, insignis amice mi. :..(
Hic et hodie hiems nos molestare pergit etsi sol lucet. Quod verum aves tenere non potest quin carmina amoris cantent.
emendatum: perdit > pergit
Una littera sola sed significatione multum inter se differunt! ![]()
Recte scribis, electissime Viviparide! Nam diebus Lunae, una cum amicis meis, qui, proh dolor!, fere nihil Latine sciunt, cano preces quae Completorium dicuntur. Scriptum quidem est:
Domine, ne in furore tuo arguas me (Psalmus 37)
Illi autem canunt:
Domine, in furore tuo arguas me
Petunt ergo a Deo non benedictionem sed maledictionem! ![]()
Hodie autem caelum partim nebulosum est. Fortasse enim mane pluet.
Attatatat, sane differunt!
Num quae poena dare deberent si Dominus vero fureret? Suntne parati? ![]()
Hodie a mane graviter pluit sicut aliquis caelo lacum inverteret. Vel potius, estne iratus?
Quisnam est, carissime?
Sunt autem mundo corde scientes illud “scrutans corda et renes Deus”.
Ira vero caelestis hic defuit. Nam pluvia minima erat mane, nunc autem caelum partim nebulosum.
Qui me quamdam operam longe postpotuisse novisti, sapientissime amice mi?
Hac tandem completa, hodie caelum serenum est. Nescio idne “iustum adiutorium” an modo fors sit, sed iam rectum me vero ignotum esse sentio.
Nescio quid feceris, egregie Viviparide. Scio autem te bene fecisse, sicut capacem artificem decet. Et hodie hic serenum fuit.
Gratias, carissime amice mi, sentio me quicquid audacem agere possim, quia tu benignus semper tantam fidem in me ponis. Heri picturas ut comites orationis pinxi, quas postposuissem dubitans. Sed imber iracundiae caeli tandem me fecit eas patrare. Et eas patronum delectavisse puto. ![]()
Me sic ignoto hodie iterum sudum est. ![]()
Libentissime, dilecte amice. Eadem autem tempestas est utrique nostrum. Nam nulla nubes in caelo apparuit hodie.
Neque nobis sunt nubes, dilecte amice. Pulchro die multi viatores et litum et templa antiqua petentes veniunt, quorum cibos(nam ambulant edentes) petentes caelo non nubes sed milvi circumvolant.
Iterum, Viviparide egregie, eadem tempestas est nobis. Tu autem perbelle describis incipiens ver.
Ut dixisti, carissime, mihi iam non est dubium quin ver hic sit. Hodie nubiosum attamen ventulus formidus aves cantare hortatur.
Ave, generose Viviparide! Hic mane nebulosum erat, post autem meridiem factum est serenum. Quod saepe secundum oram Californianam accidit propter vicinum mare.
Ob quam rem mare nostrum semper nobis umiditatem modo fert, dilecte amice? :…o Hodie iterum a mane acriter pluit. Quod patiar si pluvia saltem ranas gyrinosque felices fecerit. ![]()