What's the weather today? (Latine)

Avete, amici.

Hodie non pluvit nec grandinavit ut antea nec plenum est nubium caelum. Temperatura vero frigidissima adhuc est.

Gratias quippe vobis ago ob dilectam hospitalitatem vestram. Porro, si id dicis, bedeure clare, certe magis scribam.

Salvi sitis, amici.

Et optimus Viviparidus et ego profecto gaudebimus de frequentia tua, o amice Lusitane! Attamen nihil novum mihi dicendum de tempestate. Heri autem paravit cibum Japonicum, dilecte Viviparide, cui nomen est Natto. Mihi enim placent hujusmodi odores saporesque! :smiley:

Salvete, amici!

Ita, verba bedeuri secundem, Raphael, apparentia tua semper me delectat. Sed tibi necesse non est coactus sentire! Veni quandocumque velis, ut tu ipse frui possis. Si frueris, fruemur. :slight_smile:

Ain, bedeure libertalissime mi? Nattone? Quo, isto odore vero, multi peregrini, interdum Japones quidem, excluduntur? :astonished: Plures fugantur currentes facie sola, nam aliquantulum… em, aliquantum… licet, aliquam, tractuosum. Quos tamen non umquam accusem quod id certe tractuosum olensque. Virtus tua ex animo admiror, fortissime amice mi, et gaudeo sicut modo eundem cibum communicavimus, quia Natto(n, indcl?) amo!

Eccum, Guile ex Vialibus Pugnatoribus (ludus quo valde ludebam in pueritia) etiam id nominat ut cibum odiosum. Itaque decernavi ne peregrinos in Natto(n, nattonis?) horter.

http://capcom.wikia.com/wiki/Guile

Imber nocturnus tam gravis fuit ut viae adhuc umidae sint, quamquam sol a mane iamdiu lucebat. Rursus frigidum, attamen cottidie aliqui flos veris florescit.

Avete!

Rectissime scripsisti, carissime Viviparide: nequaquam imponemus, sicut in fabella illa illustrasti,
petasum ingratum”, in caput amici Raphaelis!
Natto autem optimum est et gulae et saluti. Guile vero iste ne ultra luctas loquatur. :smiley:
Hodie autem, idem caelum ac heri ac nudiustertius etc.

Salve, o amici!

Amen! Fateor me olim multis stultis petasis ipsum vestivisse, sed juro me numquam eis te gestire, Raphael!

Sane, bedeure sapientissime! E soiae fermentatae; natto, corpori musculus bonus factum est! Iam novi quare Guile meus numquam Ryum fratris vincere non potuisset, nisi inertia mea causa fuerit. :stuck_out_tongue:

Hodie mane in toro frigor me expergefecit. Interdiu sole lucente dies pulcher fuit sed a mane ad vesperam frigidissimumm erat, quasi nuperus adventus veris somnus fuisset. Iterum, igitur, tumescens ut passer diem egi.

emendatum: poterat > potuisset

Avete!

Tandem, mi Viviparide, aliquid novum scribendum! Appropinquat enim procella quae maxime quidem afficiet regionem Franciscopolitanam, nos autem quoque pluviam expectamus. Nunc paulatim umor in aere crescit, dum aliquae tenues nebulae fluctuant in caelo. Tu autem, amice, cura ut bene cooperiaris.

Salvete!

Estne modo animo meo, cum tu fere nuntio procellae laetus mihi haberis, o clarissime amice bedeure? Fortasse gaudes pro sitientibus arboribus herbisque, nec serenitate perpetua lassus eras. :wink:

Me autem taedet frigoris. Hodie iterum sol humum eluminat iniuste sine calido. Plus aequo me algere puto, quod felicatem veris dudum gustavi. Sed pro arboribus miseris herbisque queror. :stuck_out_tongue:

emendatum: pro arbores > pro arboribus

Salvete,

Hoc in pulcro die, sol omnia lucet nec nimis frigidus est aer, etsi non satis calidus. Profecto calidior nunc est quam antehac.

Salvete, amici!

Hic autem tempus vertitur in peius (etsi arbores indigent aqua, sicut carissimus Viviparidus me recte monuit :smiley: ). Dicunt autem pluviam die Solis casuram esse. Raphael eximie, appropinquat ver!

Salvete, amici mei!

Pluitne vero tandem? Eia, pro arboribus Didacopoli. Pro te quoque, carissime bedeure, quod post pluviam sole magis frueris. :smiley:

Et hodie frigidum sudumque. Sed mihi desperatio non est, quia post meridianum sol nos calefacturus esse praedicitur.

Avete!

Nondum pluit, Viviparide mi. Praedicunt enim pluviam nocte sabbati casuram. Hodie vero nubilosum caelum fuit. Videbimus! Gratias autem tibi ago ob aliam bellam imaginem.

Salvete, amici!

Tibi quidem gratias ago, carissime bedeure mi! Non solum est veritas verbis tuis sed etiam ea ita pulcherrime dicitur.

Mane hodie multi nuntii veris, etiam aves, strenue cantantes me e somno excitaverunt. Et iam certe formidum! Certissimum signum, tamen, hi parvi gyrini. Ecce! Tantum ante oculos meos oriuntur!

Utinam pluvia vobis humum nutricetur dum dormitis!

Avete!

Ecce incipit pluvia hic, dilecte Viviparide. Videbimus autem cras. Nunc enim nox est. Opto bonam noctem gyrinis Californianis! :smiley:

Salvete!

Hodie a mane procella saevit. Imber tam gravis ut timeam ne parvi gyrini torrente e lacu auferantur. Item timeo pro gyrinis vestris, carissime bedeure mi!

Dies meus similis tui, o carissime Viviparide. Saltem mane. Deinde sol apparuit. Peregrinatus sum tota die ab abbatia s. Michaelis usque ad oppidum Sanctum Joannem Capistranum, ubi celebris missio Hispanica adest.

Salvete!

Babae, dilecte bedeure, photographemas missionis abbatiaeque vidi. Quam formosa utraque!

Hic autem perpluvium pannychium etiam nunc constat. Imber tam gravis puncto temporis dum lapidibus aggerem incomptum facerem ne gyrini auferantur palliastrum meum perpluit. Tam gravis quoque cautio quidem nuntita est contra et perpluvium et duluviem et salum et fulgorem et caliginem. :open_mouth:

Salvete!

Mira tempestas hodierna et hic! Mane enim pluere incipit dum autoraedam ad officinam ducebam. Sed non solum pluebat, carissime Viviparide! Erant enim tonitrus ac fulgura! Media autem die sol apparuit. Deinde iterum pluit cum grandine! Postea iterum sol trans nubes radios mittebat. Expectamus aliam imbrem hac nocte.

Salvete, amici!

Oiei, cum perpluvium nobis turbidum putarem, carissime amice bedeure mi, quam turbidior fuit vobis tempestas!

Hinc nubes imbriferae tandem ad mare egressae sunt solque terras strenue siccat. Iam non solum aves sed etiam ranae felices lacu aquarum pleno instanter cantant.

Avete.

Nunc vero, generose amice, et hic, procella profecta, caelum iterum serenum est. Gaudeamus igitur cum omni creatura.

Salvete!

Laetus sum de serenitate vobis, dilecte amice! Nobis autem non ferox ut proxima sed pluvia quieta hic est hodie. Itaque rursus aio “vivant omnes!” Certo imber numquam me mordet dummodo ne mihi necesse sit egredi. :stuck_out_tongue: