What's the weather today? (Latine)

Avete, amici!

Viviparide carissime, hic vero videtur aestas esse! Ubi est puerulus ille?

Salvete!

Nesciebam illum puerulum vobis tempestatem ferre, dilecte bedeure, nam ille nobis gehennam aestate semper fert.

Hic hodie a mane tam obnubilum frigidumque (item etiam nunc) ut in lecto vestem mutarem. Cras temperiem aeris sicut aestate ascensurum dicunt. Spero hoc tempore recti.

Salvi sitis!


Carissime, hieme in California puerulus ille pluviam fert. Puto ergo iterum fore ut pluat, etsi nec hodie ullam nebulam vidi, nec venturis diebus veri similiter videbo. Vidi autem novam jucundam imaginem.

Salvete, collegae Textkitores!

Audi, audi, dilecte amice mi bedeure, hodie hic quoque sudum ET calidum est! Prophetia meteologica denique praevaluit, nam auster nocte nobis pluviam calidamque tulit. Mane exsurgens mirabar, quod temperis aeris 14.0 °C (57.2°F) tantum, cum heri 0.8 °C (33.4 °F)! Jam aves sciurique beati cantant, quis auditis aprico beatus librum legebam. Utinam remaneat!

Salvete, amici!

Gaudeo, quod calidior (et igitur melior) est tempestas vestra. Tamen, in nova fert animus non mutatas dicere formas corpora. :wink:
Nam, Quamquam plenius est caelum nubium, adhuc frigidissima est Lusitania. Quippe veris adventus non procul abest, sed, ut caelo ostenditur, non propior item est.

Avete, amici!

Iterum iterumque calidus dies. Erat autem mane tenuis caligo, sed, orto sole, evanuit. Maxima vero aeris temperies fuit 24°C (75°F). Praevident experti autem calidiorem proximis diebus temperiem. Viviparide mi, gaudeo quia sudum animum tuum laetificat! Raphael, cui gratias ago ob versum Ovidianum, tege te contra frigus. Vos omnes, curate ut valeatis in terra vestra!

Salvete, amici mei!

Eia, auster quidem remanet, sed oiei, cum nimbo! Etiam calidum hodie (18°C/64.4°F), sed procella saevit. Equidem aliquantum pluviae oravi, sed non talem tempestatem. :open_mouth: Imber fenestras tam assidue impetuoseque percutit ut nihil videri possit.

Saltem iam non algeo, quod mihi gratia est. Gratias tibi ago, dulcissime bedeure, nam mihi gaudes.

Avete, carissimi.

Hodie, quod tempus fuit hic? Recte, respondistis. Iterum sudum. Propterea ambulavi ad summum Montis Nigri.
Edepol! :open_mouth: Opto tibi, mi Viviparide, mitiorem tempestatem!

Salvete, amici, ut valetis?

Opera bonae optationis tuae, bedeure dilecte amice mi, procella denique ad mare reliquit, quo tibi gratias ago! Auster autem calidam secum detulit sed queri non possum, dummodo mihi fenestrae intactae sint.

Babae, quam spectaculum Mons Niger est! Nonne Videre poteras mare de summo? Sub caelo sereno pontus pulcherrimus videri debuit!

Salvete, amici.

Iam non tam serenus est caelum, sed tanti sunt venti! Spero ne Iuno saeva fuerit neque sit cum Aeolo collocuta. Frigidior quidem fit aer ob potestatem ventorum.

Curate ut valeatis!

Salvi sitis, dilectissimi!

Hodie iterum pulcherrimus dies, sine ventis molestis nec nubibus (Cave Aeolum, Raphael)! Heri autem, insignis Viviparide, vidi Oceanum a summo monte, etsi tenuis caligo velabat mare.

Salvete, amici!

Hodie omnia ad aequum rediit: sudum, siccum, frigidum, ut hiems consistit. Sed ver quidem appropinquare olfecio, nam flores pruni florescunt, cuius fragrantia dulcis manifesta in ventulo.

Mare quidem pulchrum sub sudum, bedeure calissime amice mi, autem mare leviter velatum quoque mysticum fuisse credo.

Si valetis, valeo. :slight_smile:

Avete, carissimi!

Bene, sicut soles, scripsisti, o Viviparide humanissime. Quodcumque pulchrum vel verum vel bonum semper mentem elevat ad superna. Nihil autem novum de tempestate est mihi scribendum, ignoscite. :smiley:

Ehem, calissime amice mi bedeure, multas gratias tibi agem, quia semper mihi ita benignus hortatorius es! Cum huc adveni, primum Latine loqui mihi placebat. Iam tecum loqui ipsum mihi ita iucundum ut tibi scribens saepe certus non sim qua lingua te alloquar. :astonished:

Hodie mihi quod novi? Tam contortum ut breviter dicere non possim. Omnia, igitur, quod acciderunt, membratim memorem.

Mane, primum, nubiosum frigidissimumque > subito caelum serenum et sole regnante calidum fiebat > subito pluere incepit cum sol adhuc adesset! > non pluvia sed procella est! > Iuppiter omnipotens, tonare coepit quidem! >Ohe, repente omnia quieta et sol rursus lucet. > Ecce, arcus pruvius in caelo!

Iuppiterne cum Junone scordaliam habuit et denique reconciliatus, fortisan? :open_mouth:

Avete, amici!

Evax! Tandem novum scribendum habeo! Hac enim nocte expectamus pluviam. Nescio autem si tam mira tempestas futura sit, o dilectissime, sicut litis deorum in patria tua. :smiley:

Salvete!

Mihi iterum sudum frigidumque, sed me peius algere puto, nam fortasse corpus modo calida fruebatur. Aqua frigida praecipue manus meas male mordet cum coquo. :cry:

Velim pluvia dulcis nobis humum bene nutriat, clarissime amice mi!

Avete, omnes!


Sicut humaniter optasti, o optime Viviparide, pluvia levis fuit. Nunc autem, occidente sole, paulatim nubes auferuntur. Opto vero tibi clementiorem tempestatem.

Salvete!

Et potesne quam laetitiam benigna optatio tua nobis hodie tulerit conjicere, o comissime amice mi? Certum signum veris! Etiam mane in lecto quemdam avem quae adventum veris nuntiare habetur primum hac hieme cantare audivi! Em, adhuc frigidum quidem, sed mox testis veris vincet, nec algebo. :stuck_out_tongue:

https://en.wikipedia.org/wiki/Japanese_bush_warbler

emendatum: algebit > algebo

Avete!

Tandem paucae nubes caelo sunt, atque ventus non tam severus est quam antea. Calidior dulciorque quidem est aer.

Salvete, carissimi!

Hic aliquantulo frigidior est aer. Serenum enim est caelum, paucis nubibus transvolantibus. Gaudeo, eximie Viviparide, quia nuntium veris jucundum audisti! Et tu, amice Raphael, fruere mitiore temperie.

Valete!