What's the weather today? (Latine)

Salve, Amplae! Ut vales? Hic quoque cottidie frigidius facit et domo quidem algeo.

Gratias pro benigno optato tuo, et vobis idem festum beatum, bedeure exaltate! Ranae multorum generum Japoniae habitant, nonnullum cujus vidi, sed numquam ranunculum nigrum. Eia, is amabilis esse debet! Item hodie post pluviam caelo sudo, die pulchro fruor, quamquam vehementer frigidum. :stuck_out_tongue:

Sol nunc lucet hoc mane. Lectione molestia sum scholae. Frigidus autem diu facit extra muris.

Salvete amici! Hodie hic fere eadem tempestas ac heri. Mihi autem videtur, mi Viviparide, nos non de eadem re loqui. Vel melius de eadem re, sed alio tempore. Saltem enim ranunculi mei primo sunt nigri, deinde fiunt virides.


Ranunculi sive gyrini.

O, gyrini! Gyrini mihi quoque nigri sunt, ut in hac pictura annum ante videli possunt. Semper ranunculum parvam ranam esse putabam. Jam novi ubi erraverim,
calissime amice mi bedeure, mea tardationis ignosce, et gratias ob monstratum gyrinosque amabiles cum parvis cruribus.

Hodie, autem, sole micante sine vento, ego apricabar, crocum quoque, et primum florem suum sustulit.

Dies et noctes coeperunt calefieri paulum. O hiems, tam lente exis!

Salvete, omnes!

Neque tardus es neque ignoscendum est tibi, dilecte Viviparide. Quin immo semper ubique pulchritudinem invenis.

Didacopoli autem nihil sub sole novum.

Salvete!

Hodie caelo serenissimo frigidissimum est. Sed pluviam adire novi cum sonum fluctus a mari clarius quam aequo audio.

Gratias tibi ago ob verba benigna tua, bedeure exquisite mi. Magni animi es, ut vitiis quidem bonas invenis.

emendatum:
ante: a mare
post: a mari
:blush:

Avete, amici!


Caelo non mutato, nescio quid scribam nec quid scripturus sim. Sudum enim videtur futurum multis diebus.
Gratias autem ob aliam lepidissimam imaginem, o artifex maxime!

Salvete, hic item quid mihi hodie scribendum sit nescio, nam iterum purum frigidumque siccumque est.

Gratias ob responsum tuum, divine bedeure, quo viso subito cachinnavi et soror me rogavit egone insanus esset.

Salvete, amici!

Tempus mutatum non est hic.

Viviparide mi, cura ne frigus male te afficiat!

Salvete!

Di te amabunt, dulcissime amice mi bedeure, ob dulcia verba curae tua. Iterum purum frigidumque hic est, sed fortunate tandem pluviam secum aliquantum calidi mox laturam esse audivi, quod vix exspectare possim.

Salvete! Pluvium magnum nunc descendit ab caelo.

Avete, amici!

In Israel pluit, in Japonia autem pluviam expectant. Unus ergo maneo sub calido sole!

Nubes imbriferae cursum suum subito mutavit et cum imbre calido me deseruit. Miserum me! Miseros arbores herbasque! Sol igitur lucet sed algeo. Utinam Didascopoli habitarem, unum diem solum quidem!

emendatum: miserum > miseros
:stuck_out_tongue:

Salvete!

Si umquam huc veneris, o Viviparide insignis, certiorem me fac, quaeso! Nam et hodie nihil novum dicendum!

Salvete, amici!

Immo, bedeure dilecte, primum te rogabo ubi postea G.LA.DI.VS conveniat. :smiley:

Hodie caelum serenum sed aquilo perflat meque ad stationem ambulantem paene glaciavit.

Emendatum: me > meque
Errare magister optimus sit. :stuck_out_tongue:

Avete, omnes!

Congregabimur, Viviparide eximie, ante diem IV Kalendas Martias. Aderisne? :smiley:
Tibi promitto sudum adfuturum esse sicut et hodie!

Salvete!

Hodie agris hortoque operam dabam nam sudum sine aquilone severo. Quamquam aer glacialis erat, sub sole strenue laborans multum sudabam.

Gratias, bedeure carissime mi, si quando ad te volabo, certo hieme iter faciam ut a frigiditate fugere possim. :wink:

Avete!

Iterum caelum serenum et calida temperies. Placebit tibi, o amicissime mi! :smiley:

Salvete, amici, ut valetis?

Et hodie sudum sed frigidum erat, dilecte amice mi. Calidum mox adventurum esse nuntiant, iis credere non possum quia hanc hiemem modestiam facturam dicebant. :confused: