Conventiculum hodiernum quadam difficultate incipit quia telephonium Elioti nostri ad aliam aream stativam eum adduxit. Tribus tandem gladiatoribus congregatis, Josephina, uxor Hieremiae et quodam modo nostra secundum Eliotum, mirabile visu, imaginem photographicam subitaneam fecit. Deinde, sicut solemus, ambulavimus secundum sinum loquentes de variis rebus usque ad finem conventiculi. Futurum autem conventiculum fiet sub regimine Hieremiae, qui, studiis juridicis optime perfectis, ad promotionis caerimoniam nos invitavit.
Falco
Imago subitanea
Tres gladiatores qui apparuerunt in imagine subitanea
Unam imaginem ostendo vobis, amici, de conventiculo in Puncta Hospitalitatis. Ibi sub tegmine fici sedentes longe collocuti sumus cum Hieremia nostro nuper Juris Doctore facto. Eliotus autem certiores nos fecit de morbis incommodisque quae vesicam affligunt. Qui tamen a turba mulierum Indicam gymnasticam exercentium subito perturbatus est. Deinde, salutata Josephina uxore Hereimiae et quodammodo nostra, finem conventiculo dedimus.
Congregabimur, amici, die Saturni 25o Augusti (a.d. VIII Kal. Oct., more antiquorum), hora 13:00 (1 P.M.) in Agro Collis Aurati. Expectabo vero vos in area stativa hac:
[Golden Hill Dr
San Diego, CA 92102
32.721486, -117.140001
Heri, a.d. VIII Kal. Sep., gladiatores tres convenerunt ad colloquendum in agro Collis Aurati. Ibi audivimus quid novi in vita nostra fieret. Hieremias enim nunc opus data in officina legali dum expectat exitum examinis. Ego autem aliquid narravi de itineribus aestivis. Multa vero et mira ab Elioto didicimus interrogato de Homero et de experientia sua in militia. Tandem, duabus horis praeteritis, valediximus.
Semel (vel bis) in anno licet convenire in campo Universitatis Californiae, ubi discipuli fortunati fruuntur Elioti nostri sapientia. Conveniemus igitur die Saturni, 29o Septembris, hora 13a (1 PM) ad bivium hoc:
[Gilman Drive & Russell Drive, La Jolla, CA 92093
32.8770617,-117.2340439
Hodie convenimus in campo Universitatis Californiae tres gladiatores. Non autem venit Josephina uxor Hieremiae propter morbum. Optamus ei salutem. Deinde ambulavimus primum ad bibliothecam. Illic inspeximus imagines ab illo doctore Suess pictas et mappam mundi. Postea vagati sumus usque ad aream stativam novam, quae Elioto valde placuit. Imago vero nostra facta est ante ostium areae stativae. Collocuti autem placide sumus et de re politica. De qua tamen placet nunc silere.
Ecce nos tres gladiatores de tragoedia Senecae Medea colloquentes. Re vera mirati sumus artem illius poetae qui tam eleganter et erudite animum humanum descripsit. Propositum autem est nobis conventiculum de Martiale medio vere facere.
Hodie, a.d. XIV Kal. Feb., quattuor gladiatores in insula Vacatione convenimus ad Latine loquendum. Nam praeter veteranos, adfuit doctrix Judiciula (sic enim Eliotus ei nomen apposuit), quae linguam Latinam in Universitate Californiae Didacopoli docet. Gavisi vero sumus quia tandem novam hominem in coetum accepimus. Sed et magno cum gaudio audivimus Hieremiam nostrum inter advocatos mox numeratum iri. Ambulantes autem per insulam vidimus monumentum Willelmi Muncey gubernatoris hydroplanorum. Deinde imago nostri facta est ante lacum ubi homines navibus minusculis ludebant. Reversi ad aream stativam, divisis inter sodales bellariis Italicis, salutata Josephina, finem conventiculi statuimus.
Ecce, amici, imagines conventiculi in Litore Oceanico facti. Ibi primum Hieremias dignitate forensi praeditus ostendit nobis editiones vergilianas nuper emptas. Deinde ambulavimus ad Oceanum mirantes sciuros et aves. Tres enim imagines nostri super arenam stantium pictae sunt. Eliotus autem ut solet se abscondidit post palum. Tandem reversi ad aream stativam Judiciuola benigne dedit nobis crustula, quae pro dolor, non amplius edo! Salutata Josephina uxore Hieremiae, pervenimus ad finem conventiculi.
Salvete, amici! Spero vos non ambulantes ad senatum superfuisse Idus Martias. Conveniemus autem die Saturni 23o Martii (a.d. X Kal. Apr.), hora 13:00 (1 PM) in area stativa hac:
Hodie, a.d. X Kal. Apr., convenimus tres gladiatores in parte orientali Horti Balboici. Adfuerunt enim mecum Judiciola Eliotusque. Proh dolor, Hieremias noster tum oblitus, cum aegrotans non pervenit. Convalescas, amice! In horto autem vidimus puellas basipila ludentes, sagittarios, teniludios.
Eliotus et Judiciola spectant saggitarios
Tandem invenimus tabernaculum Indicum, ante quod altera imago facta est, cum Eliotus introire non potuisset.
Ante tabernaculum Indianum
Proximo mense conveniemus in campo Universitatis Californiae, ubi legemus opus Latinum quoddam a doctoribus eligendum.
Hoc mense conveniemus, o gladiatores, in campo Universitatis Californiae, ubi Eliotus et Curtena (sive Judiciola, vulgo Kourtney) docent linguam Latinam. Utinam plurimi discipuli eorum adsint! Legentes enim textum Latinum de ipso Latine colloquemur. Quem autem textum eligemus? Venite ut sciatis ad aream stativam Gilmaniensem (vulgo Gilman Parking Structure), die Saturni, 27o Aprilis, (a.d. V Kal. Mai), hora 13a (sive 1 P.M.).
Hodie factum est conventiculum gladiatorum non in campo Universitatis Californiae, ubi cultores dei solaris celebrabant, sed in horto prope campum ipsum. Tamen discipuli maluerunt ritui adesse quam nobis se jungere. Ideo, Hieremia Mexicanum iter faciente (cui grati sumus ob nuntium), Eliotus et Curtena tertius ego collocuti sumus de optimo docendi Latinam modo.
Ne autem credideritis doctoribus nostris tantum mentem sanam esse: quibus vero et corpus sanum est!
Conabimur autem convenire in campo Universitatis Californiae mense Maio.
Mense praeterito, amici, propter diem festum dei solaris in campo Universitatis Californiae celebratum, non potuimus illic convenire. Attamen indefessi et imperturbati revertemur ad aream stativam Gilmaniensem (vulgo Gilman Parking Structure), die Saturni, 18o Maii, (a.d. XV Kal. Jun.), hora 13a (sive 1 P.M.). Utinam Eliotus et Curtena cum discipulis suis adsint! Paravi enim brevem textum ex opere facillimo a Joanne Amos Comenio conscripto, cui titulus Orbis sensualium pictus.
Hodie convenimus in campo Universitatis Californiae, ubi, spes ultima dea, discipulos linguae Latinae nobiscum collocuturos sperabamus invenire. Mecum enim habebam facillimum textum ex opere cui titulus Orbis sensualium pictus a Joanne Comenio. Tamen, absentibus discipulis, nos gladiatores, Eliotus, Curtena/Judiciola, Hieremias, quartus ego, post breve in caupona colloquium statuimus ad Elioti officinam iter facere ad Historiam Apollonii regis Tyri legendam. Suadebat enim Eliotus, qui oblitus erat, neque licet dubitare, de argumento istius operis. Deinde horrentes ac ridentes lectione fructi sumus usque ad finem jucundi conventiculi.
Deinde procedemus per semitam Latine colloquentes. Venite ergo, amici, apte calceati ad ambulandum.
Ob luctum hoc mense conventiculum non fit.

Eliotus Wirshbo (MCMXLVIII - MMXIX)
Magnum virum amisimus, amici, sine cujus studio pusillus grex noster abhinc decem annos non incepisset. Praetereuntibus autem annis conventiculisque, fructi sumus humili illius sapientia, hilari ejusdem facetia. Ubi enim vigebat dicacitas, ibi aderat paternitas. Imagines vero machinula photographica – quam recte timebat ne animam suam eriperet – pictae indolem ejus miram ostendunt. Gratias quidem tibi habemus, Eliote, ob jucundas tecum horas, desiderabimus autem praesentiam tuam donec, Deo volente, omnes iterum congregati erimus. Sit tibi terra levis!