Hodie a.d. IV Kal. Dec., quinque ex Grege Latino Didacopolitano gladiatores congregati sunt ad ascendendum Montem Solitudinem: Alexander et Eliotus, et Hieremias et Jacoba et Robertus. Dum iter Latine colloquentes faciebamus, pulchrae domus apparebant ante oculos nostros. Cum pervenissemus ad summum montem, reversi sumus ad autoraedas per aliam viam. Nobis vero redeuntibus, caelum obnubilabatur. Tandem coepit multum pluere. Nos autem proximi eramus ad autoraedas. Gratias, amici, ob jucundum conventiculum!

Die Saturni 28o Januarii (sive a.d. XII Kal. Feb.), hora 13:00 (1 P.M.) conveniemus in Horto Balboico, ubi jam multoties convenimus, ad fontem Beatricis Evenson.
Hodie, a.d. V Kal. Feb., convenimus ad fontem in Horto Balboico quinque gladiatores, Alexander, Eliotus, Hieremias (cum uxore), Jacoba (si placeat ei), Robertus. Ibi colloquentes et ambulantes non vidimus rosas, quorum arbusta hortulani putaverant. Visitavimus tamen hortulum botanicum ubi Alexander, recitato Catulli carmine, nos interrogavit de otio:
Ille mi par esse deo videtur,
ille, si fas est, superare divos,
qui sedens adversus identidem te
spectat et audit
dulce ridentem, misero quod omnes
eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
<vocis in ore;>
lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte
tintinant aures, gemina teguntur
lumina nocte.
otium, Catulle, tibi molestum est:
otio exsultas nimiumque gestis:
otium et reges prius et beatas
perdidit urbes.
Deinde, reversi ad fontem, inventa uxore Hieremiae, vale diximus.
Propter procellam appropinquantem locus conventiculi mutatus est. Conveniemus igitur die Saturni, 18o Februarii, hora 13a (1 PM) in campo Universitatis Californiae. Vultisne de aliquo opere Latino disputare (sive de parte ejus)? Certiores nos facite. Gratias ago vobis ob patientiam vestram!
[Gilman Drive & Russell Drive, La Jolla, CA 92093
32.8770617,-117.2340439
Hodie propter malam tempestatem conventiculum factum est in campo Universitatis Californiae. Ibi enim convenerunt Heremias, Jacoba, Eliotus et Robertus. Salutationibus ad invicem datis, ambulavimus ad bibliothecam ubi Coemgenus amicus Jacobae operabatur. Deinde Eliotus conatus est legere manuscriptum antiquum cujus imago in pugillare apparebat. Postea incepimus legere caput XXX libri de vita e moribus Agricolae a Publio Cornelio Tacito. Dum legebatur, Coemgenus advenit ut introduceret nos in pulchrum conclave. Gratias quidem agimus ei ob benignitatem, speramus autem eum nobiscum locuturum in proximis conventiculis. Lecto toto capite libri, conventiculum solutum est.
Mense praeterito, Jove pluvio nobiscum irato, oportuit in campo Universitatis Californiae conventiculum facere. Hoc autem mense, conabimur convenire die Saturni 25o Martii (a.d. VIII Kal. Apr.), hora 13a (1 P.M.) in hac area stativa:
[Gunpowder Point Dr. & Bay Blvd
Chula Vista, CA 91910
Conventiculum hodiernum non placuit Elioto nostro. Nam primo tristes eramus propter absentiam amicorum. Deinde non erat aditus ad refugium, nisi solveremus 16 dollares. Propterea elegimus ambulare extra refugium. Tamen via rumorosior erat. Sed, me judice, conventiculum non fuit molestum. Adfuit enim novus homo, Matthias, qui, a Jacoba nostra invitatus, nunc in numeris gladiatorum inscriptus est. Vidimus praeterea rem ignotam atque miram quae super litus jacentem. Scitisne quid sit? Praesertim autem Latine collocuti sumus ut amicitiam refoveremus.
Deinde Latine confabulantes ambulabimus per Convallem Pinnaculorum versus orientem. Nam partem occidentalem jam visitavimus, numquam autem orientalem. Venite ergo apte calceati, cum petasis vel umbraculis.
Die Solis 23o Aprilis, a.d. IX Kalendas Majas, convenimus tres gladiatores, Eliotus, Matthias, Robertus in Convalle Pinnaculorum. Ibi ambulavimus per semitam versus orientem (nam adhuc partem occidentalem exploravimus), Matthia ob allergiam saepe sternuente. In fine autem semitae, Eliotus insignia dexteritatis exempla exhibuit. Primum enim ambulavit super tignum (vel trabem?). Deinde impavidus transivit per rivum. Tandem autem, reversi ad aream stativam, vale diximus.
Hoc mense, amici, visitabimus Stationem Libertatis, apud quam nunquam ante adfuimus. Congregabimur igitur die Saturni 27o Maji, hora 13:00 (1 PM) in area stativa hac:
Hodie, a.d. VI Kal. Jun., convenimus tres gladiatores, Eliotus, Hieremias (cum uxore), Robertus, apud Stationem Libertatis, ubi olim erant castra navalia. Deinde Latine loquentes ambulavimus circiter unam horam et dimidiam. Libenter vero audivimus de progressu Heremiae in jurisprudentia. Eliotus autem, sicut solet, ex sapientia sua margaritas plurimas donavit.
Hodie tres gladiatores, Eliotus, Hieremias (cum uxore), ego tandem convenimus in Insula Portuensi ut Latine colloqueremur. Jam enim multi dies praeteriverant post novissimum conventiculum. Multa igitur enarranda nobis erant de vita nostra. Hieremias enim alacriter procedit per cursum disciplinae legalis. Eliotus autem, inter alia, nonnulla de infantia sua illustravit. Ego vero de itineribus meis et de defectu Solis locutus sum. Sic confabulantes celeriter ad finem conventiculi pervenimus et vale diximus. Ad proximum mensem, amici!
Deinde ambulabimus Latine colloquentes per hortum qui Extentio Pinorum Torreyanarum nuncupatur.
Etsi iter non videtur arduum, tamen via non est strata. Venite ergo caligati. Neque obliviscimini petasi vel umbraculi!
Elegi autem locum istum quia commodus erit mihi. Nam ante conventiculum, hora 10a, est mihi prope ministrandum Iliceti (vulgo Encinitas) in Missa Latine cantata propter festum divi Hieronymi, illius doctissimi atque de plurimis linguis peritissimi viri. Optatitissimi vero eritis, si adfueritis.
Hodie, pridie Kal. Oct., convenimus tres gladiatores in horto qui nominatur Extensio Pinorum torreyanarum. Adfuerunt enim Eliotus, Alexander, ego. Adfuit autem Heremias noster quia uxor aegrotabat. Cui ex imo corde optamus bonam valetudinem. Ambulavimus per hortum mirantes pulchras Pinos torreyanas et colloquentes praecipue de rebus academicis. Mense autem futuro veri similiter congregabimur prope domum Alexandri, cujus uxor paritura est.

Ex sinistris, Pinus Torreyana, Robertus, Eliotus, Alexander
Amici, congregabimur ad Latine loquendum cras die Saturni 28o Novembris, hora 13:00 (sive 1 P.M.),apud Lacum Miramarinum (vulgo, Miramar Lake). Illic jam adfuimus. In area stativa, ubi sagitta in charta geographica indicat, vos expectabimus.
Ecce imago conventiculi hodierni quod circa Lacum Miramarinum factum est. Adfuerunt Heremias cum uxore Josephina, Eliotus, Robertus. Qui per fere duas horas ambulaverunt secundum oram lepide colloquentes sub divo sereno.
Si vobis placuerit, amici, conveniemus die Saturni 3o Martii (a.d. V Non. Mar.) hora 13:00 (1 P.M.) ad lacum Muriavicum, ubi jam adfuimus aliquot abhinc annos. Ibi enim in loco amoeno Latine loquentes possunt sive ambulare sive sedere sub tegmine arborum.
Spero ergo vos crebros adfuturos. Non solum enim cupio iterum videre ipsas columnas Gladii, scilicet Eliotum Hieremiamque, sed etiam alios gladiatores qui, fortasse occupati, conventicula nostra diutius dereliquerunt.
Hodie tres, Eliotus et Hieremias, cui uxor Josephina comitabatur, et ego, imbrem et omnem malam tempestatem despicientes gladiatores congregati sumus apud lacum Muriavicum. Ibi, Jove pluvio nobis parcente, circuivimus lacum Latine colloquentes de variis rebus necnon mirantes aves. Tamen non perfecimus circuitum sed, reversi eadem via ad aream stativam, ibi vale diximus.