Quod est ante musaeum veteranorum. Deinde ambulabimus Latine loquentes per hortum amoenum. Promiserunt vero se adfuturos Eliotum, Hieremiam, et Robertum. Utinam et alii veniant!
Hodie tres gladiatores convenimus in loco amoeno quem fere omnes Didacopolitani ignorat: hortus ante antiquum nosocomium classicum. Illic mirati sumus fontes, piscinam cum simulacro, arbores, flores. Deinde introivimus gymnasium, ubi alii ludebant tenisia mensali, alii ludo pilae pinnatae (sive Badminctonicae). Deinde amplius ambulavimus per hortum Balboicum usque ad finem conventiculi. Utinam et vos adfuissetis!
Si bene valetis, gaudeo, amici. Ego valeo. Etsi hodie pluit aliquantulum, hoc minime videtur obstare quin conveniamus die Saturni 27o Februarii, hora 13, (1 PM) in area stativa ista:
Hodie, a. d. IV Kal. Mar., tres gladiatores, Eliotus et Hieremias et Robertus, ambulavimus Latine colloquentes per Convallem Rosarum. Primum autem necesse nobis fuit invenire Heremiam nostrum, qui autocinetum reliquit in alia area stativa atque Eliotus et ego elegimus. Deinde progressi sumus usque ad vadum quem jam videramus mense Decembri. Postremo reversi sumus ad areas stativas. Sic alium jucundum conventiculum factum est!
Hodie, a. d. VII Kal. Apr., convenimus in parte Sinus Missionis Eliotus, Hieremias cum fidelissima uxore Josephina, et ego. Deinde, dum Josephina librum legebat, ambulavimus per semitas et vias, lingua Latina colloquentes tum de re publica cum de re nostra. Tandem vero ludus gladiatorius quidem, incruentus autem, inter nos factus est, quo Hieremias in extremis vinceret Eliotum. Deinde reversi ad aream stativam, ubi Hieremias reperit uxorem, valediximus.
Hoc mense, amici, congregabimur in campo Universitatis Californiae, ubi jam multoties convenimus, ad aream stativam Gilmaniensem (vulgo Gilman Parking Structure), die Saturni, 30o Aprilis, (pridie Kalendas Majas) hora 13a (sive 1 P.M.). Ibi speramus plurimos Elioti nostri discipulos adfuturos.
Hodie tres gladiatores congregati sunt ad Latine loquendum in campo Universitatis Californiae. Aderant nempe Eliotus et Hieremias et ego. Aberant tamen Elioti discipuli, qui, adhuc tirones, fortasse timidi sunt. Confidimus vero per Eliotum omnes optime Latinam scituros. Ipse autem nos ostendit miras res quae haud rare diebus nostris ars nuncupantur. Primo, vidimus magnam mensam nigram marmoream in qua versus incisi sunt. Deinde, imago aerea illustrans prospectum. Postremo, in magna bibliotheca vidimus pegmata mobilia quae fere devoraverunt Eliotum. Elioto extracto ac bibliotheca relicta, ambulavimus usque ad tabernam ubi Josephina uxor Hieremiae virum praestolabatur. Ibi vale diximus.
Tres gladiatores (etsi tantum dimidium Eliotum videtis!) apud mensam nigram
Eliotus ostendit imaginem aeream necnon optimam suam partem
Etsi, amici carissimi, non licuit nobis mense Majo convenire, profecto congregabimur mense Junio. Videbo ergo vos die Saturni 11o Junii, hora 11:30 in area stativa ista in Agro Semitarum Missionis:
[East Fortuna Staging Area
Equestrian Cir
Santee, CA 92071
Videtisne signum rubrum? Ibi plus minusve expectabo vos.

Deinde ambulabimus per facilia itinera facete colloquentes. Si placuerit, sumemus prandium prope lacum. Venite autem bene calceati atque capite cooperti.
Hodie, a.d. III Idus Junias, tres gladiatores congregati sumus in Agro Semitarum Missionis. Ab area stativa profecti, ambulavimus usque ad bivium. Ibi consilium fecimus utrum ad lacum eundum esset an ascenderemus montem. Strenuus vero Eliotus maluit ascendere et nos cum eo. Hieremias quidem jentaculum nondum digessit. Postea autem melius se habuit. Deinde ambulavimus usque ad antiquam molem a fratribus Franciscanis constructam, quae aquam fluminis sancti Didaci adhuc retinet. Postremo, reversi ad aream stativam, vale diximus.
Lacus (credite mihi!)
Hieremias, servus vester, Eliotus (tectus)
Digitus meus apparet dum gladiatores adpropinquant ad molem.
Eliotus peritissimus de re piscatoria edocet Hieremiam.
Licet quidem vestrum autocinetum relinquere in via quae appellatur Camino De La Reina. Si autem malitis invenire aeram stativam, ite ad hanc officinam cursus publici: 2600 Camino Del Rio N San Diego, CA 92108
Deinde Latine colloquentes ambulabimus secundum flumen Sanctum Didacum. Etsi iter facile videtur, gladiatores semper parati sint.
Heri, a.d. X Kal. Aug., tres gladiatores convenimus ad ambulandum secundum flumen Sanctum Didacum. Indignus autem dux vester sero illuc pervenit propter defectum applicationis telephonicae, quae longe eum ab illo loco abduxerat. Tandem congregati iter cepimus. Eliotus autem admirabatur flumen aqua plenum in urbe sicca. Fortasse moles quaedam aquas retinet? Hieremias autem nobis ostendit novam versionem Latinam operis cujus titulus Alicia in Terra Mirabili. Circuitu peracto, aliquantulum ad mensam sedimus colloquentes usque ad finem conventiculi.
Si bene valetis, gaudeo, amici carissimi. Nuper ex Italia reversus, ostendo vobis proximum gladiatorum iter. Die enim Saturni 24o Septembris, hora 13a (sive 1 PM), congregati ubi viridis sagitta picta est,
[Friars Rd & Old Sea World Dr, San Diego, CA 92109
32.7622373,-117.2076002
Hodie, a.d. VIII Kal. Oct., gladiatores Latinitatis vivae Didacopolitani ambulaverunt secundum flumen Sanctum Didacum. Sicut in praeteritis conventiculis tres adfuimus, speramus autem fore ut numerus noster augeatur. Dum iter faciebamus, Eliotus interrogavit Hieremiam et me de rebus in aestate peractis. Hieremias ergo aliquid de tirocinio in jurisprudentia narravit, ego autem de itineribus in Italia et Graecia. Paucos quidem homines vidimus per ambulationem, plurimas autem aves. Terminum tandem adepti post brevem pausam sub tegmine arboris cujusdam, reversi sumus ad currus nostros.
Hoc mense, Grex Latinus Didacopolitanus congregabitur in campo Universitatis Californiae, ubi humanissimus nobilissimusque doctor Eliotus Wirshbovinus linguam Latinam fortunatos discipulos edocet. Venite ergo ad aream stativam Gilmaniensem (vulgo Gilman Parking Structure), die Saturni, 15o Octobris, (Idibus Octobribus) hora 13a (sive 1 P.M.). Ibi speramus plurimos Elioti nostri discipulos adfuturos.
Ex sinistris: Luca, Beata, Jacoba, Alexander, Eliotus, Robertus, Hieremias
Miramini, amici, quot gladiatores! Hodie, Kalendis Octobribus, grex noster congregatus est in campo Universitatis Californiae. Ambulavimus primum usque ad agrum ubi nonnulli more medii aevi induti exercebantur in pugna. Alii autem spectabant. Deinde ad cauponam ivimus. Gratias agamus Elioto qui invitavit novos antiquosque homines necnon benigne nobis sorbitiones obtulit.
Die Saturni, a.d. IV Kal. Nov., Milvaukiae in Visconsinia, magno cum guadio conveni Patrem Reginaldum Foster, O.C.D., peritissimum linguae Latinae virum, qui olim Romae documenta Vaticana in sermonem Ciceronis vertebat. Nunc autem deget in hospitio pro senibus. Per fere quidem XC minutos collocutus sum cum illo de variis rebus. O quam pulchre et perfecte loquitur! Mens enim ejus acutissima manet. Nuper enim edidit librum nomine Ossa Latinitatis Sola quo suam discendae Latinae viam doceret. Non autem oblitus sum de coetu nostro, gladiatores mei! Nam, cum illustravissem Gregem Latinum Didacopolitanum, petivi scriptum quoddam ab eo scribi pro nobis.
Quod Pater Reginaldus benigne obtemperavit:
Avete, gladiatores! Reginaldus vos salutat.
Antequam autem discederem ad aeroportum, imago haec picta est.
Deinde usque ad summum Montem Solitudinem ascendemus. Ibi vero jam adfuimus abhinc quinque annis, sed per aliam viam (sunt enim plurimae) iter faciemus. Venite ergo crebri at bene calceati. Necesse enim erit per agrum transire.