Si valetis, bene est, amici. Conveniemus ad aream stativam Gilmaniensem (vulgo Gilman Parking Structure), in campo Universitatis Californiae, die Saturni, 17o Augusti, (a.d. XVI Kal. Sep.), hora 13a (sive 1 P.M.). Si discipuli adfuerint, legemus nonnulla a Cornelio Nepote et ab humanista Jacobo Pontano, quae mecum pro vobis impressa habebo. Si autem non, lectionem Historiae Apollonii regis Tyri pergemus.
Me piget, o amici, quia oblitus sum pingere imagines de conventiculo hodierno. Convenimus enim in campo Universitatis Californiae, ubi Judiciola-Cortena benignissime nos suscepit. Adfuerant etiam Hieremias noster et, mirabile visu, Jacoba, quae diutius a conventiculis se abstinuerat. Iterum autem Historiam Apollonii Regis Tyri incepimus et, Deo favente, perveniemus ad finem. Post enim initium obscenum, textus fit lepidus. Vero nunc intelligimus qua de causa librum Elioto placuisse. Mense autem Septembri decimum anniversarium Gregis Latini Didacopolatini recurrit. Ideo paravi tunicam sive camisiam brevem. Quam donabo gladiatoribus ad proximum conventiculum adfuturis qui de magnitudine desiderata certiorem me fecerint. Nunc autem vos titillo:
Hodie convenimus in horto circa bibliothecam quandam ubi perreximus legentes Historiam Apollonii. Ante vero lectionem tuniculae ad decimum anniversarium celebrandum sodalibus adstantibus distributae sunt. Repente autem aqua aspergebamur. Nam machinae irrigationi deputatae coeperant munere suo fungi. Tamen, fortes, indefessi, impavidi gladiatores, alia mensa electa, usque ad finem conventiculum manserunt.
Spero vos valere, amici. Cum Judiciola Curtena nostra in certamine crastino occupata sit, cui vero omnia fausta optamus, conveniemus die Saturni 2o Novembris, hora 13:00 (1 PM) ante bibliothecam Iliceti (vulgo, Encinitas). Debeo enim mane in oppido illo ministrare,
Hodie convenimus ad Historiam Apollonii legendam Iliceti (vulgo, Encinitas) in horto apud bibliothecam. Nam olim erat illic nemus quoddam hujusmodi arborum. Lectio vero nos delectavit, pueros autem frui ea non decet. Gratulamur denique Judiciolae, quae die Saturni praeterito arduum certamen salva cuccurrit, Hieremiaeque, qui jurejurando dato factus est veri nominis jurisconsultus.
Ad futurum conventiculum!
Gladiatores Historiam Apollonii legentes
Judiciola Cortena, Hieremias, ilex (quercus? idem mihi!)
Auditis sodalibus, conveniemus die Saturni 7o hujus mensis (a.d. VII Id. Dec.), hora 13:00 (1 PM) in Agro Lusorio Praedii Montis Carmeli (vulgo, Carmel Mountain Ranch Community Center):
Hodie tempore pomeridiano convenimus in Agrum Lusorium Praedii Montis Carmeli ut novissimum hujus anni conventiculum fieret. Rorante caelo, in atrio aedificii consedimus ad legendam Historiam Apollonii Tyrii. Tandem ad operis illius finem pervenimus! Futuro enim anno legemus aliquid novi a Judiciola Cortena electum. Quae vero tam benigna fuit ut mihi Hieremiaeque bellaria donaverit.
Opto vobis felicem Diem Natalem et prosperum novum annum in Latinitate et amicitia!
Guadentes quia Hieremias amicus convaluit, die Saturni, Kalendis Februariis, hora 13a (1 P.M.), conveniemus ad primum hujus anni conventiculum in area stativa hac:
Hodie in campo Universitatis Californiae convenimus ut lectionem operis a Cornelio Nepote scripti inciperemus. Libentissime accepimus in gregem nostrum duos homines novos, scilicet Leonem et Johannem, qui veri nominis gladiatores facti sunt. Usque ad praefationis finem pervenimus legentes, nonnullis de antiquorum moribus facetiis dictis. In proximum!
Ibi enim magistri Johannes Leoque Latinam docent. Magno autem cum guadio expectamus amicum nostrum Lucium, qui post aliquot annos iterum nobiscum erit. Venite crebri ad opus Cornelii Nepotis legendum!
Hodiē breviter collocūtī sumus per locūtōrium cui nōmen Zoom. Nunc enim nōn licet nōbīs convenīre ut solēbāmus. Tamen amīcitia per linguam Latīnam cōnstitūta neque morbō neque carcere domesticō dēficit. Utinam autem mēnsē Majō iterum in locō amoenō congregātūrī sīmus!
Hodiē, congregātiōnibus adhūc prohibitīs, gladiātōrēs quattuor convēnērunt in locūtōrium Zoom, nempe Jūdiciola, Jōhannēs, Lūcius, Robertus. Deinde dē variīs rēbus cōnfābulātī sumus ad vītam nostram pertinentibus et dē linguā Latīnā (ligāmen ad grammaticam Latīnam Latīnē scrīptam). Tandem ā Jūdiciolā prōpositum est ut iterum faciem ad faciem proximō mēnsē conventūrī sīmus! Fīat, Fīat!
Amīcī, conveniēmus ad Latīnē loquendum diē Sāturnī 5ō Septembris, hōrā 13:00 (sīve 1 P.M.), apud Lacum Mīrāmărīnum (vulgō, Miramar Lake). Ubi sagitta in chartā geōgraphicā picta est, ibi vōs in āreā statīvā expectābimus. Venīte crēbrī ut Sōle salūtiferō, amīcitiā, linguā Latīnā simul fruāmur!
Hodiē convenīmus trēs gladiātōrēs in Pusillā Ītaliā. Ibi paulum ambulantēs collocūtī sumus dē rēbus nostrīs. Saltem dīcam nūntium lepidum ūnum, quod Jūdiciolæ est fēlēs nōmine Jōannēs! Jōhannēs autem noster amat cannullās Ītalicās, quae fīlia suā cāseō implet. Ideō emendae eī fuērunt. Reversī tandem ad Agrum Amīcōrum valedīximus. Ad proximum conventiculum!