What's the weather today? (Latine)

Caelum caeruleum inter nubes video, o carissime amice. Cura ut valeas, Deo comitante.

Hic caelum serenum habetur. Sol clare lucet; hoc mihi placet.

Quomodo te habes, mi carissime? Oro tibi omnia bene esse.

Hic quoque, amicissime mi, caelum serenum est, paucibus albis nubibus fluctuantibus. Gratia autem Dei valeo tibi quoque exoptans pacem et bonum.

Hodie fere serenum caelum est. Gaudeo aerem calidiorem esse quam nuper solet.

Gratia sit Iesu Christi cum spiritu tuo.

Hodie, dilecte Ursine, caelum partim nebulosum est. Video tamen Solem. Quid agemus cras? Visne Latine loqui?

Hoc mihi placet. Diligo tecum loqui, mi carissime.

Hic caelum clarum habetur ut sol resplendat. Hieme lux solis mihi placet. Feli meo quoque placet! Nolo foris ire cum humi nix est.

Benedicat tibi Dominus et custodiat te. Ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tibi tui. Convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem.

Hic caelum nebulosum est, neque video Solem. Non vero pluit. Expectatur autem imber feria sexta. Gratias ob benedictiones tuas, carissime. Retribuat tibi Deus.

Hodie nec calidus nec frigidus est. Cras autem et perendie calidior fiet. Hoc mihi placet. Ver quidem appropinquat!

Hic quoque hodie, carissime amice, dies serenus habetur, etsi paucae nubes adsint. Deus te amet.

Nunc usque adhuc atrum caelum est, quia mane est. Hodie aliquod calidi erit. Ver vicinior est quam cras!

Oro Deum te amare.

Salutationes in domine, mi amice. Opto teipsum bene habere. Hodie erit tamquam ver vel aestas: tempetura alta erit-- 70° F!

Quaestionem habeo. Quomodo de tempetura latine scribis?

Salutatione in Domino, mi dilecte. :wink: Hodie caelum jam obnubilatum est et procellam expectamus. Cras autem non potero tecum loqui, cum sit conventiculum Gladii. Si placuerit tibi, loquemur die dominica.

Hic autem invenies quomodo temperaturam indices:

http://www.wyomingcatholiccollege.com/faculty-pages/patrick-owens/lexicon/index.aspx


Quaere “temperatura” in utroque. Nunc vero hic sexdecim gradus Celsiani indicantur.

Dies dominica mihi placet.

Nunc mane hic est. Iam parvulum frigidi est. Aer autem rursus calidior erit: sexagensimus gradus thermometri Farenheitani.

Hic caelum serenum habetur, etsi paucae nubes adsunt. Temperatura autem aeris eadem ac in partibus tuis, mi amice.

Salvete, amici mei!
Tamen tempus habeo.
Hohie pluit et ningit. Ut vere stagna in viis sunt.

Ave, mi carissime Aquaquieta! Hic quoque humi parvulum aquae est, sed puto non tam multum quam in terra tua. Dum ut parvulus infans dormio, pluebat. Nunc autem caelum serenum habetur et mihi sol renidet. Opto omnia tecum bene esse.

Idem tibi quoque, mi Beduere. Custodiat te Custos animiae meae et tuae in saeculorum sacula. Amen.

Avete, amici! Caelum super urbem meam Didacopolin nebulosum est. Non autem pluet. Ursine mi, gratias ob benedictiones. Memor sum tui in precibus meis.

Salvete omnes!
Hodie frigus parvum habemus et stagna qui pridie magna erant rigentia sunt.