Opto tibi felicem novum annum Julianum, amice Aquaquieta! Dicitur autem vetus, verteris. Sol vero splendet super urbem meam, aliquando tamen a nubibus obscuratur.
Salvete, mi carissimi. Hic glacies est, quare terra lubrica est. Hoc mane mi canes de scalis delapsi sunt ![]()
Edit: Mutatur Bedueri ob correctionem.
Canes tui delapsi sunt amice? Tu quoque, quaeso, caute ambula! Hic autem sol apparuit, etsi nonnullae nebulae sint.
Salve, mi Beduere. Hodie scholae sum; schola mihi iterum incipit. Spero tamen me multum linguae latinae scripturum esse.
Hic non multo frigidus. Immo satis calidus est ut pluvia sit! Pluvia autem multum non diligo, sed laetor quia non frigidus est.
Custodiat Deus te.
Ave, carissime. Hodie caelum serenum habetur neque nebulas video. Bonam vero fortunam opto tibi ut in schola, Deo adjuvante, prospere proficiscaris. Circa autem colloquium nostrum, die Saturni occupatus ero cum gladiatoribus. Possum tamen tecum loqui die Solis.
Ave, Beduere. Mihi placet dies Solis ut tecum loquar. Idem tempus ut solemus mihi placet.
Hic caelum nebulosum est, sed iterum non valde frigidus est, qui mihi placet.
Hic quoque, dilecte amice, caelum nubibus velatur. Expectamus enim imbrem. Quod non displicebit, nisi pluvia saevius ceciderit. Libenter autem tecum loquar die Dominica.
Idem hic est: Umida est terra et caelum nebulosum. Et quoque aer tantum paulo frigidus.
Mihi placet, mi amice, usitata hora die Saturni. Custodiat cor tuum in amore suo Deus.
Et umidior est terra Didacopolitana propter pluviam hodie cadentem. Libenter tecum cras loquar, carissime. Benedicat Deus.
Salvete omnes!
Hodie caelum nebulosum est. Aer est tepedus, sed nives non pereunt.
Salvus sis et tu, Aquaquieta. Hic aliquando pluit, aliquando sol splendet. Adhuc enim transit tempestas borealis quae multam aquam tulit.
Salvete, mi amici. Hodie umida terra erat. Propter scholam tam fessus sum
Ave, dilecte amice. Hic quidem, nubibus absentibus, sol splendet, aer autem frigidior est. Visne colloqui die dominica sive Solis? Erit enim conventiculum Gladii die Saturni.
Salvete!
Hodie prope Mosquam ningit et frigus est.
Salvus, sis, Aquaquieta. Hodie iterum sol in caelo sereno splendet super urbem meam. Spirat autem ventus.
Salvete, mi dilecti amici. Hodie tempestas est aere paulo frigido. Opto vobiscum omnia bene esse.
Avete, carissimi. Hodie paucae tenuesque nubes adsunt in caelo. Aer autem tepidus est.
Ave, mi carissime. Nuper aer calidior factus est. Nunc aliquantulum umoris in terra est-- nescio quomodo ibi sit. Fortasse dum dormio de caelo pluvia cadebat.
Remaneas in pace Domini nostri.
Hic autem nebulosum caelum habetur. Mane enim pluebat. Deus te amet.
Hic quoque nebulosum caelum habetur. Nix enim ningebat dum dormio ut alliquod nivis in terra sit.
Oro Deum te semper custodire ut in saeculorum saecula cum eo qui caritas ipsa est remaneat.