Hic triste quidem firmamentum est. Spero te bonam Diem Dominicam habuisse. Vale.
Pluit, mi carissime et die Dominica et feria secunda. Quod autem non displicuit quia aqua indigeamus. Hodie vero caelum iterum serenum est. Cura ut valeas!
Salve, mi amice. Hodie tempestas eadem ut fuit est. Aegrotus autem sum
. Mihi dolet meus glutus. Non est bonum tempus: occupatus sum schola. Ora Deum salus meum melius fieri. Benedicitones tibi.
Non intellego quid doleat tibi, amice, sed oro ut mox iterum valeas. Hodie autem caelum serenum sine nubibus habetur.
Ignosce mihi. Faux quidem mihi dolet.
Multum juvat gargarisma cum aqua salata calida multoties per diem factum. Cura ut valeas!
Salve, Beduere. Aegrotus tamen sum, sed melior quidem fit. Gratias tibi tuas ob preces ago. Hic heri nix ninxit. Hiems quidem appropinquat.
Hodie partim nebulosum caelum habetur. Postridie autem iterum serenum fiet, expertis praevidentibus. Opto ex imo corde fore ut valitudine pristina quam primum fruaris, Usine mi.
Salve, mi carissime. Mane fere nebulosum caelum. Sum paene bonum aegritudine. Quam ob rem Deo gratias maximas perago.
Custodiat in amore sua Noster Dominus.
Ave, amicissime! Gaudeo quia melius te sentis. Hic quoque caelum nebulosum, etsi periti aliud praeviderint. Non sum autem in officina mea sed expecto in officina mechanica dum autoraeda mea restauretur.
Salve, mi amice. Hic serenum est caelum. Solem videre possum, sed autem multo frigida aer est. Tempestas frigida mihi non placet!
Benedictiones tibi.
Ave, amice mi. Te saluto ex urbe Sancti Francisci. Hic autem nonnullae nubes in caelo adsunt, etsi sol splendet.
Hic etiam nonnullae nubes in caelo sunt. Partim enim nebulosum sed fere serenum caelum est.
Remaneas in amore Christi semper.
Hodie fere idem, amice dilecte, nempe sicut in tuis partibus, etsi calidior, puto, est aer. Dicunt tamen imbrem futurum esse hac nocte. Benedicat Deus.
Salve, mi amice. Gaudeo multum quia praesenti tempore scholam terminavi. Unum et dimidium anni pro me manet et deinde scholam terminavi. Quia scholam terminavi, multum tempus habeo ut latinam linguam discam.
Aer calidior hodie est quam ut solet hieme.
Hodie caelum fere serenum habuimus, etsi tenues nubes fluitabant. Gaudeo vero tecum ob perfectum cursum studiorum. Placet autem mihi legere aliquid ex Vulgata.
Legamus aliquod evangelium. Quod evangelium optime tibi placet? Quodcumque est legemus.
Quid censes de evangelio Lucae? Hic autem caelum coopertum est et imbres expectantur.
Mihi placet evangelium secundum Lucam. Potesne hodie colloqui aut occupatus es?
Ave, carissime. Possum usitata hora. Hic autem tempestas ex Oceano Pacifico habetur. Multum enim pluit per noctem. Cras autem, in die Nativitatis Domini, sol splendebit.