Gratias ob benedictiones tuas, amicissime mi. Pro quibus abundanter retribuat tibi Deus. Hodie autem caelum partim nebulosum fuit et aer aliquantulum frigidior.
Iam nocte est. Luna splendet et pulcrissima est. Quam ob rem Deo gratias ago.
Et hic nox est. Vidi quidem pulcherrimam Lunam et heri et nudiustertius, hac autem nocte non video quia caelum nubibus obscuratur. Cura ut valeas, carissime Ursine!
Salve, mi Beduere. Tenebricosum caelum hodie est. Id me tristem facit . Solem in caelo videre non possum.
Incepi iterum linguam graecum discere. Nunc difficile est eam auditu, lectu, et scriptu. Sed certus sum me meliorem fieri, Deus vellens.
Benedictiones Dei tibi.
Si possem, carissime, caelum super Didacopolin serenum tecum communicarem. Laudo autem te, nunc linguam Graecam discentem. Deo volente, proficisceris ut loquaris. Cras autem Latine colloquemur, si tibi placuerit.
Benedicat Deus.
Pluit multe et frigidus est. Hiems appropinquavit. Silentium noctis descendit.
Ave, Matthee. Non dicimus “multe”, sed “multum”. Hic autem partim nebulosum caelum habetur.
Salvete, mi amici. Hodie tempestas me tristem facit quia tenebriscosum caelum est. Singula die paulo frigidior aer fit. Hiems pessima mihi. Opto eam non existere!
Noli tristem esse, carissime. Iterum enim caelum serenum videbis. Hodie autem Didacopoli pluit. Cum indigeamus pluvia, gaudeo.
Hic omnes res eaedem sunt. Tenebriscosum firmamentum est; quam ob rem sol a nubibus obscuratur et solem igitur non videre possum. Per consequens autem frigidior aer fit. Hiems ab hinc non procul!
Hic quoque aer aliquantulum refrigeratus est. Dies autem pulcher fuit serenusque. Amice mi, non potero die Saturni tecum loqui quia conventiculum Gladii fiet. Placet autem mihi dies Veneris “niger”. Quid censes?
Placet mihi tecum colloqui hoc die Veneris.
Mane hic rursus multum tenebrarum in caelo. Quamvis hiems appropinquet, oro tamen Deum aliquam lucem.
Benedictiones tibi.
Concedat tibi Deus, carissime. Fortasse autem lumen quod lucem solarem emittat tibi utile erit. Ego vero non indigeo. Hodie enim iterum caelum serenum habetur.
Hodie regis caeli multum non video. Itaque hic tempestas eadem est. Quomodo te habes, Beduere?
Hic quoque tempestas eadem est ac hesterna, scilicet serena. Bene autem me sentio, Ursine mi. Spero te felicem diem actionis gratiarum cum familia tua habuisse.
Videtur mihi solem non existere! Nebulae longum tempus totum caelum obscuravit.
Aliis in verbis, spero quoque te diem actionis gratiarum bonum habuisse. Dominus Jesus Christus te in amore sua custodiet.
Sole splendente super urbem, collocutus sum cum amico meo Ursino de sequentia cui nomen Dies irae.
Hoc mane tandem solem videre possum. Propter hoc Deo gratias maximas ago. Sunt nonnullae nebulae, sed non multae. Aer autem adhuc frigida est.
Hic hodie, sicut scripsi, factum est conventiculum Gregis Latini Didacopolitani. In fine autem conventiculi pluebat. Quod vero minime displicet indigentibus aqua. Opto tibi serenam diem dominicam, dilecte amice.