Pugna Vukovaris

Quid censetis, fuitne vere magna pugna in Vukovare anno Domini 1991? Ego habeo 19 annos, et semper vivebam prope Vukovarem. Si ea pugna vere fuit, quomodo possibile est ut ego non sciam de evidentiis? Cur non video ruinas?
Ego eram in Vukovare nuper, Vukovar etiam videtur quasi nihil fuisset.
Scio enim ego multas res de historia Croatiae. Discebam eam non solum scholae gratia, sed etiam meae alternativae interpretationis nominum locorum Croatiae gratia. Si evidentiae dantur ut concurrant id extraordinarium repetitum quod pugna Vukovaris fuit, quomodo possibile est ut ego non sciam de eis evidentiis?
Quomodo possunt populi censere id iustitia est ulcisci tot homines de vitiis quae non vere scimus fuisse? Et cum rogo homines quos nosco de eo, ei me stultum esse clamant.
Et si Pugna Vukovaris vere fuit, quomodo certi esse Slobodan Milosevic de eo scivisse possumus? Quid si aliqui politici Croatici, exampli gratia, Franjo Tudman sive Mile Dedakovic, volebant ut Vukovar deletus esset? Illi certe nihil fecere ut eam pugnam arcuissent, annon?

Capio, hoc non est forum de historiae revisionibus. Etsi, illi, qui sciunt linguas antiquas, meliores sunt ad historiae discendum, annon?

Ad experientiam tui prope Vukarem habitantis dicere nequeo, sed multa de “Proelio Vukaris” in Interreti reperi. Quae non photographas solum continent sed etiam de plurimis singulis rebus agunt. Nonne photographam turris aquae ad memoriam pugnae conservatam vidisti?

https://en.wikipedia.org/wiki/File:Vukovar-watertower-after-war.jpg

Te iuvenem ut mente aperta in persequenda veritate perseveres exhortor.

Ita, potes eam turrim in Vukovare videre, sed quomodo potes scire quid est id quod spectas? Considera, id potest draconis nidus esse, et eae foveae possunt ignis ex draconis ore causa esse. Etiam potest ea turris hologramma esse, annon?

Tune ipse turrem ipsam vidisti? Quid de illa cogitas? Quae tibi onera probandi recta sunt? Mihi, conscii qui eventus revera conspiciebant et scripta eo tempore, precipue diurnalia, veritatem rei confirmant.

Tune ipse turrem ipsam vidisti?

Ita.

Quae tibi onera probandi recta sunt?

Mea onera probandi, prae omnibus aliis, explicata et elucidata sunt. Exampli gratia, cur tot Serbi odissent Croatas? Et ea tela, quae Serbi utuntur ut eam turrem deleant, quomodo ea tela operantur? Et ubi possunt populi ea tela emere? Quid fiebat, ut ego, qui discebam multas res de physica et de historia, de eis rebus nescio? Sine explicatis, dicere Serbos destruere eam turrem, id est simile dicendo dracones eam delere.

Explicationem draconis diligo… :slight_smile: Sed tamen (et gravius) certissime sunt homines qui fideles sunt et quibus credis et quos de his quaerere potes? Eo a pueritia habitas vel habitavisti. Theoria coniurationis vastior implicatiorque est ut bene non succedat?

Sed tamen (et gravius) certissime sunt homines qui fideles sunt et quibus credis et quos de his quaerere potes?

Iam scripsi: cum ego homines rogo, homines quos ego nosco, de his rebus, illi homines tum mihi dicunt me stultum esse.

Vidi. Si onera probendi ordinaria non accipis tibi auxilium sufficere non possum. Mihi huius collocutionis satis est, sed gratias tibi pro colloquendo Latine.

An ego bene Latina loquor? Id nescio.

Bene satis scribis ut quae scripsisti intellegere possim. Latinitas? Eam meliorem facere potes, ego meam quoque.

Gratias tibi pro informationibus. Ergo, non omnes illi, qui linguas antiquas sciunt, concordant mecum de rebus historiae.

Et quid censetis, si fabula conventionalis de proelio Vukovaris non mythica sit, quomodo factum est ut nomina hominum et locorum symbolica esse simulent? Nonne incredibile est ut tot nomina res significant?
Exampli gratia, nomen partis Vukovaris, ubi multi qui capti a Serbis sunt occisi sunt, “Ovčara” est. Verbum “Ovčara” lingua Croatica significat carnem ovium. Et “Vučić”, nomen mali politici Serborum, lingua Croatica significat parvum lupum. Et “Tuđman”, nomen mali regis Croatorum, qui tela non voluit mittere militibus, lingua Croatica significat regem extraneum. Et “Mile Dedaković”, nomen veteris et inopis Croatici politici in Vukovare, lingua Croatica significat carum avum. Et “Slobodan Milošević” lingua Croatica significat “qui amat libertatem”. Et cetera…
Et quomodo possim felix esse, si credo multos homines occisos esse, abhinc minus 30 annos, et minus 20 milibus passus via a loco in quo ego habito? Si eae res fuerunt nuper, eae res possunt denuo fieri, annon?

Similiter, nomen “Željko Ražnatović”, politicus Serbus qui homicidum hominum in nosocomio organizavit, lingua Croatica significat “qui vult destruere”.

Cur est haec agora ita inactiva? Sperabam, ut haec agora locus maximae libertatis loquendi esset in toto mundo.

Theoria coniurationis vastior implicatiorque est

Multi homines in foris Interneti hoc dixerunt mihi. Sed cur theoria coniurationis vastior et implicatior esset, quam theoria quod Serbi destruxerint Vukovarem, et quod Serbi occiderint multos innocentes homines, nihili gratia et nihili causa? Cur theoria coniurationis vastior et implicatior esset, quam theoria quod homines possunt ita mali et maligni esse, nihili gratia et nihili causa? Id ego non video. Theoria quod Serbi oderint Croatas nihili causa… ea theoria etiam est theoria coniurationis, annon?

Sed quomodo possunt fideles conspicientes esse? Proelium spectare difficile est, ergo fideles testes non possunt esse, annon?

Caligo belli? In paucis conscii adfuerunt. Petite etiam conscios qui in discordia inter se esse solent. Si ipsi consentiunt tu veritatem appropinquas.

Annon cogitas plus probabile esse, ut ii conspicientes in coniuratione sint? Videas quod hic scripsi.

Id improbabilissimum esse duco. Coniurationes habeas. meliora quae faciam habeo.