APOD

Salvete,

this thread will collect my translations of Astronomy Picture of the Days explanatory texts. Corrections are welcome.

So, here’s the first in this thread:

NGC 7331 ET ULTERIUS (18 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141218.html

NGC 7331, galaxia spiralis magna et pulchra, saepe Viae Lacteae nostrae persimilis esse dicitur. NGC 7331, quae circiter quinquaginta milliones (50,000,000) annorum luce mensorum in constellatione Pegasi abest, maturê quidem nebula spiralis esse cognita est. Re verâ est una ex lucidioribus galaxiis, quae non in catalogum celeberrimum saeculô duodevicesimô a Carolô Messier paratum ascriptae sunt. Cum discus galaxiae ad lineam visûs inclinata sit, imagines telescopiô per longum spatium temporis factae saepe sensum firmum profunditatis eliciunt. Quem sensum in hâc picturâ telescopiô parvô factâ galaxiae, quae ultra galaxiam magnificam sitae sunt, augentur. Galaxiae in posteriore parte imaginis eminentissimae decimam tantum partem amplitudinis apparentis[1] galaxiae NGC 7331 praebent. Ergo circiter decies remotiores sunt. Earum vicinitas in caelô galaxiae NGC 7331 casû tantum fit. Haec caterva apparens, quae per tenues nubes pulveris in anteriore parte et supra planum Viae Lacteae sitas videtur, nomine “Caterva Deer Lick” cognita est.

[1] I chose to translate “apparent size” not by “magnitudo apparens” (which term is reserved for “apparent magnitude”) and instead opted for “amplitudo apparens” because Cassell lists “amplitudo” as a translation of size in the sense of “largeness.”

Salvete,

today’s APOD (Astronomical Picture of the Day) shows us Apollo 11’s landing site (and actually the first picture even taken by a human on another world):

PROSPECTUS SITÛS DESCENSÛS APOLLONIS 11 (20 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141220.html

Vidistine nuper prospectum alterius mundi? Prospectus hic ex nonnullis taeniolae pristinae imaginibus modô singula optime reddenti scansis compositus est et deserta magnifica sitûs descensûs Apollonis 11 in Lunae Mari Tranquillitatis monstrat. Laeva pars huius imaginis est primum photographema umquam ab aliquô homine in aliô mundô factum, cum Neil Armstrong, per fenestram suâ moduli lunaris nomine “Eagle” (i.e. Aquila) spectans, externa photographavit. Ad meridiem versus ora propulsûs in anteriore parte et a laevâ videntur, cum a dextrâ et ad occidentem versus umbra Aquilae oculîs subiecta sit. Ratione comparationis amplitudinis, crater magnus humilisque ad dextram diametrum fere duodecim (12) metrorum habet. Tales imagines quae circiter sesquihorâ post descensum, etiam ante ambulationem in superficie lunari, per fenestram moduli lunaris factae sunt, ut situs descensûs primum picturîs praeberetur si profectus praematurus necesse esset.

This one was a bit more difficult. But I hope that I did not blunder too much,

Carolus Raeticus

Salvete,

today winter begins for those of us north of the equator. And that is the topic of today’s APOD:

MARE TYRRHENICUM ET CAELUM TEMPORE SOLSTITII (21 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141221.html

Hodie tribus minutis post horam vicesimam tertiam (23:03) temporis universalis solstitium accidit, hoc est, Sol declinationem maxime meridionalem in caelô planetae Telluris attingit. Solstitium mensis Decembris sane initium hiemis in hemisphaeriô septentrionali et aestatis in meridionalibus regionibus denotat. Cum in regionibus latitudinum septentrionalium caelum observetur, Sol arcum humillimum ad meridiem versus absolvet, quod in imagine supra depictâ, quae ad libram compressa est, monstratur. Ita in septentrione huic diei solstitiali est minimum spatium temporis inter Solis ortum et Solis occasum et paucissimae horae lucis diei. Haec pictura composita conspicua semitam Solis in caelô caeruleô pulchrô per solstitium mensis Decembris anni bismillesimi quinti (2005) sequitur. Sub Sole litus Maris Thyrrhenici a Santâ Severâ ad Fiumicinum versus (in Italiâ) videtur. Conspectus huius imaginis circa centum quindecim (115) gradûs monstrat et quadraginta tribus (43) picturis bene praemeditatis inter Solis ortum et Solis occasum compositus est.

Valete,

Carolus Raeticus

Salvete omnes!

I am not really sure about today’s translation, but still:

METHANUM ARCANUM IN PLANETÂ MARTE (22 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141222.html

Quid ingenerat methanum in Marte? Mensurationes recentes a vehiculô roboticô nomine “Curiosity” (= Noscendi Studium) factae significant methanum in atmosphaerâ intra nonnullos menses mirifice deciens crevisse. In Tellure animantia sunt genitores maximi momenti methani, quâ de causâ multum conicitur, aliquod genus animantis–fortasse microbia–methanum infra superficiem Martis gignere. Sunt autem aliae explicationes, inter quas prima est liberatio subita methani, quod mixturâ quarundam substantiarum humi cum aquâ subterraneâ genitum sit. In imagine supra depictâ origines methani martialis propositae demonstrantur. Origini methani planetae Martis acerrimê student. Incepta investigatoria instar “Curiosity” et “Mars Orbiter Mission” (inceptum Indiae) indicia quaerunt cum copiam mutabilem methani et probabilia bona effecta secundaria variarum rationum methani gignendi mensurent.

Valete,

Carolus Raeticus

Salvete!

Today’s APOD (Astronomical Picture of the Day) let’s us have a look at an impressive cliff on comet 67P/Churyumov–Gerasimenko:

RUPES PRAERUPTA COMETAE CHURYUMOV–GERASIMENKO (23 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141223.html

Haec rupes praerupta et alta est in superficie cometae. Rosetta, vehiculum spatiale roboticum ab ordine ESA in spatium cosmicum emissum, mense Augusti ineunte cometam circumvolitare coepit. Detegit scopulum illum partem nuclei obscuri cometae Churyumov–Gerasimenko (CG) esse. Rupes enormis, ut hîc oblata, ab Rosettâ fere duas septimanas ante photographata est. Tametsi plus quam chiliometrum altitudine patet, vis gravitatis debilis in superficie cometae CG probabiliter efficeret ut homo de scopulô desiliens saltui superesset. Sub radicibus rupis sunt loca leniora, saxis, amplitudine plus quam viginti (20) metrorum, sparsa. Data a Rosettâ collecta significant glaciem in cometâ CG partem diversam deuterii habere quam aqua in oceanîs Telluris. Quam ob rem veri simile est illam diversam quoque originem ab hâc habere. Vehiculum spatiale Rosetta cometam comitari pergere censum est dum cometa annô bismillesimô decimô quintô (2015) mense Augusti Soli maxime appropinquabit.

Do not hesitate to point out an error if you find any. I am learning and would appreciate corrections.

Valete,

Carolus Raeticus

Salvete!

Today’s APOD presents the “Fishhead Nebulae”:

IC 1795: NEBULA CAPITIS PISCIS (24 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141224.html

Aliquibus haec nebula instar capitis piscis videtur. Re verâ haec imago cosmica plurium colorum gasium ardens et nubes pulveris lucem obscurantes in IC 1795 monstrat. IC 1795 est regio generationis stellarum in constellatione septentrionali Cassiopeiae. Ad colores nebulae creandos congerie colorum fictorum[1] nomine “Hubble” utebantur ut emissio paucarum longitudinum lucis atomorum oxygenii hydrogenii sulphurisque colore caeruleô viridi rubrôque exprimatur. His datis imagines regionis per cola lucis[2] multas longitudines undae transmittentia factae admixtae sunt. IC 1795 ipsa, quae non multum a coacervatione stellarum duplice in constellatione Persei abest, prope IC 1895, Nebulam Cordis, sita est et pars regionum generationis stellarum inter se coniunctarum est, quae in margine nubis molecularis invenitur. Hic grex regionum generationis stellarum, paulô plus quam sex milia (6,000) annorum luce mensorum (a.l.m.) distans, secundum bracchium spirale Persei in Viâ Lacteâ, galaxiâ nostrô, extenditur. In hâc distantiâ IC 1795 circa septuaginta (70) a.l.m. patet.

[1] “false-color” was translated using “fictorum” instead of the more obvious “falsorum” because the former word has the additional connotation of “shaping, forming.” Cp. “fabula ficta.”
[2] “filter” was translated by “cola lucis” because this literally means “light sieve.”

Valete,

Carolus Raeticus

Salvete,

Today’s APOD presents a colorful portrait of comet Lovejoy (actually of “one” of the Lovejoys, because there are five comets of that name):

COMETA HAEC[1] LOVEJOY (25 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141225.html

In hâc imagine variis coloribus distinctâ, quae die decimô sextô mensis Decembris telescopiô facta est, cometa Lovejoy, C/2014 Q2, speciem arboris natiliciae stellîs ornatae praebet. Eius coma amoena gasiô carbonii diatomici (C2) luce Solis fluorescentis colore viridi tincta est. Haec cometa Lovejoy, mense Augusti huius anni detecta, hôc tempore ad septentriones per constellationem Columbae versus Lepus, quae a meridianâ parte Orionis sita est, transit. Satis luminosa est, ut prismaticis perspicillis bene videatur. Non primum haec cometa Lovejoy per interiorem partem systematis solaris volitat. Die septimô mensis Ianuarii planetam Tellurem proxime praeteribit, dum perihelium (= situs in orbitâ eius Soli proximus) die trigesimô mensis Ianuarii attinget. Scilicet planetae Telluris ipsius adventum ad perihelium anni bismillesimi decimi quinti (2015) die quartô mensis Ianuarii fiet. Haec cometa Lovejoy est cometa periodi longae, et reditus suus erit…circa octo milibus annorum post.

[1] “Haec” is necessary (the English title also uses “this” to emphasize the identity of the comet in question) because there are several comets named “Lovejoy.”

Valete,

Carolus Raeticus

Today’s APOD offers a glimpse of two beautiful galaxies in the constellation Cetus:

PAR GALAXIARUM M77 ET NGC 1055 IN CONSTELLATIONE CETI (26 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141226.html

Ad dextram partem et superius huius conspectûs cosmici acriter depicti versus constellationem aquaticam Ceti galaxias spiralis NGC 1055 se cum galaxiâ spiralî Messier 77 coniungit. Aspectus tenuis pulvereusque spiralis NGC 1055 a latere visi conspectui M77 a fronte visi, cum nucleô clarô et brachiis spiralibus, bene opponitor. Uterque diametrum plus quam centum milium (100,000) annorum luce mensorum (a.l.m.) habet amboque sunt membra principalia catervae galaxiarum, quae circa sexaginta milliones (60,000,000) a.l.m. abest. In hâc distantiâ aestimatâ M77 est unum ex remotissimis corporibus caelestibus catalogi a Carolô Messier parati et quingenta milia (500,000) saltem a.l.m. a galaxiâ sodali NGC 1055 distat. Campus visûs circiter eandem magnitudinem in caelô habet ac plenilunium et stellas Viae Lacteae coloratas (cum cuspidibus diffractione lucis effectis) in anteriore parte et galaxias remotiores in posteriore parte complectitur.

Valete,

Carolus Raeticus

Salvete,

today’s APOD covers the “Winter Shower”:

IMBER HIBERNUS (27 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141227.html

Imber meteororum Geminidum anni bismillesimi decimi quarti (2014), qui in septentrionalibus regionibus “Imber hibernus” appellatur, de caelô in regionem asperam congelatamque demittitur. Ad hunc prospectum de monte Changbai, qui praeter limites Sinae cum Coreâ Septentrionali situs est, creandum, imagines digitales meteororum luminosorum prope fastigium imbris compositae sunt. Orion prope centrum picturae supra lacum crateris vulcanii videteur. Radians imbris est in constellatione Geminorum, ad laevam et superius versus, in origine apparenti omnium facum caelestium. Photographus Jiao Hao poenas dabat ut talem conspectum spectaculi caelestis somnii similem photographare posset. Impetûs ventorum graves prope summum montem et temperaturam hiemalem triginta quattuor caloris graduum sub zerum (-34) commemorat.

Valete,

Carolus Raeticus

Today’s Astronomical Picture of the Day (APOD) is earthbound:

PILAE LUCIS INSOLITAE SUPER LETTONIAM (28 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141228.html

Quid accidit supra oppidum illud? Observatione attentâ cognosces has raras columnas lucis supra lumina fulgentia accidere. Quâ de causâ veri simile est eas pilas lucis esse, quae reflexione lucis crystallis glaciei fiunt. Pictura supera et nonnullae imagines ei similes annô bismillesimô nonô (2009) exeunte photomachinâ digitali quotidianâ Siguldae, in Lettoniâ, factae sunt. Etiamnunc autem inquiritur in causam, quâ summae pilae expanduntur. Animadvertebatur aerem frigidiorem et plenum crystallis glaciei parvis esse. Eius generis sunt crystalli quibus nonnulla phaenomena caeli mirifica sicut pilas lucis, pilas solis, parhelios, halones lunae fiunt. Hiems frigida et nivosa, quae hôc annô in quibusdam partibus hemisphaeriae Telluris septentrionalis accidit, hominibus studiô caelî incensis facultatem dat ut ea phaenomena optica insolita in aere Telluri circumiectô oculîs suîs videant.

By the way, I can recommend the neolatin dictionary Diccionario Auxiliar Español-Latino para el uso moderno del Latín by José Juan del Col. It is a genuine linguistic treasure trove for anyone wanting to write in Latin about anything modern.

Valete,

Carolus Raeticus

SOL A NUSTAR RADIIS ROENTGENIANIS VISUS (29 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141229.html

Cur regiones supra maculas solares tam calidae sunt? Maculae solares ipsae sunt paulo frigidiores quam superficies Solis ei circumdata quod campi magnetici eas efficientes calefactionem per convectionem productam deminuunt. Ob eam rem insolitum est regiones superiectae–etiam multo altius in coronâ Solis–centiens calidiores esse posse. Ut in investigatione causae adiuvaret, ordo NASA satellitem artificialem NuSTAR (= “Nuclear Spectroscopic Telescope Array”), qui Tellurem cursu ambit, ita disposuit ut telescopium acerrimum radiorum roentgenianorum ad Solem intenderet. Suprâ, Sol colore rubrô in vicem radiationis ultraviolaceae videtur, sicut Observatorium Dynamicae Solaris (= “Solar Dynamics Observatory”, SDO) circumvolitans eum conspicit. Huic imagini emissio coloribus fictis viridi et caeruleo imposita est. Quae emissio a NuStar suprâ maculas solares in diversis zonis radiorum X multâ energiâ praeditorum detecta est et regiones caloris maximi designat. Non solum haec prima imago indicia de rationibus calefactionis atmosphaerae Solis exponat, sed etiam picturae futurae satellitis NuSTAR, quibus eruptiones solares minimae, pulsûs breves energiae a scientificis coniecti, inveniantur. Fortasse hae eruptiones solares minimae auctores calefactionis inusitatae sunt.

Valete,

Carolus Raeticus

Today’s APOD-translation is comparatively free:

OBSERVATORIUM, MONTES, UNIVERSUM (30 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141230.html

Magnificentia huius imaginis se nobis gradatim offert. Primum, in anteriore parte est Observatorium Culminis Terskol in montibus Caucasiis septentrionalibus Russiae situm. Tholus albus supra telescopium duorum metrorum evidenter videtur. Observatorium in humerô Montis Elbri, summi montis Europae, situm est. Tum in parte posteriore propinquâ alia cacumina videntur. Nubes et in anteriore parte et pone cacumina montium oculis subiectae sunt. Prospectus ex tribus picturis compositus mense Augusti anni bismillesimi decimi quarti (2014) factus est. Procul denique sunt stellae nebulaeque caeli nocturni, in quô a dextrâ fascia centralis Viae Lacteae oritur.

Valete,

Carlolus Raeticus

A comet as the last APOD of 2014: hopefully a not a bad sign for 2015:

COMETA LOVEJOY ANTE CUMULUM STELLARUM GLOBOSUM (31 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141231.html

Cometa Lovejoy oculo non armato visibilis facta est. Ad cometam videndam, i foris circiter unâ horâ post solis occasum et quaere locum indistinctum a dextrâ cinguli Orionis. Prismatica perspicilla et tabula stellarum usui esse possunt. Photographema cometae C/2014 Q2 (Lovejoy) hîc depictae tribus diebus ante factum est, cum cometa ante M79, cumulum stellarum globosum, praetervolaret. Cometa est macula luminosa paulo superius et a laevâ cometae comae colore viridi tinctae. Nucleus cometae Lovejoy est glaciata moles ingens immundaque quae gasium in caudam longam intricatamque ionum per imaginem patentem expellit dum Soli appropinquat. Exspectant cometam a spectatoribus in septentrione mense Ianuarii facilius inventuram esse cum maturius oritura sit et–cum magna spe–clarescere pergat.

Novum annum laetum vobis omnibus exopto,

Carolus Raeticus

Salvete omnes!

Traditionally the New Year is greeted by fireworks, so what better topic for the APOD of the first day of the new year: a supernova (remnant):

RELIQUIAE SUPERNOVAE VELORUM (1 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150101.html

Planum galaxiae viae lacteae nostrae per conspectum caeli multiplicem pulchrumque transit. Imago telescopica in margine septentrionali-occidentali constellationis Velorum facta plus quam decem gradûs patet. In eius centrô sunt fila ardentia Reliquiarum Supernovae Velorum, nubis fragmentorum diffundentis, quae displosione letali stellae multae massae orta est. Lux displosionis supernovae, quae reliquias Velorum effecit, abhinc circa undecim milia (11,000) annorum Tellus attigit. Praeter fila gasii ardentis violenter compressa, haec calamitas cosmica etiam nucleum stellarem incredibiliter densum et in gyrum euntem, Pulsarem Velorum, reliquit. Veri simile est, reliquias Velorum, quae circa octingentos (800) annos luce mensos absunt, reliquiis supernovae maioribus senioribusque, Nebulae Gum, insertas esse.

Valete,

Carolus Raeticus

IN CENTRO IPSO ORIONIS (2 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150102.html

Prope centrum huius imaginis cosmicae acris, in mediâ Nebulâ Orionis, sunt quattuor stellae multae massae, quae nomine Trapezium cognitae sunt. Intrâ regionem semidiametri circa 1.5 annorum luce mensorum (a.l.m.) arctê consistunt et nucleum Coacervationis Stellarum Nebulae Orionis dominantur. Radiatio ultraviolacea atomos in iones convertens stellarum Trapezii, praecipue autem stellae multae massae Theta-1 Orionis C, totum ardorem visibilem huius regionis stellas generantis efficit. Coacervatio Nebulae Orionis, quae circa tres milliones (3,000,000) annorum nata est, etiam crebrior fuit cum minor nata esset. Studium dynamices indicat collisiones stellares se amplificantes antea factas fortasse foramen nigrum genuisse cui circa centiens massa Solis esset. Existentia foraminis nigri intra coacervationem celeres velocitates observatas stellarum Trapezii explicare posset. Ob distantiam Nebulae Orionis circiter mille quingentorum (1,500) a.l.m. foramen illud nigrum proximum esset Telluri omnium ab hominibus cognitorum.

Valete,

Carolus Raeticus

I was busy lately so that could not translate the last two APOD’s. Today’s image is quite a view:

PELLIS VULPECULAE, MONOCEROS, ARBOR NATILICIA (5 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150105.html

Quid rebus sequentibus commune est: cono, pelli vulpeculae, arbori natiliciae? Responsum: Omnes eorum in constellatione Monocerotis inveniuntur. Turba multiplex gasii pulverisque, regio generationis stellarum designatione NGC 2264 in catalogum redacta, circa duo milia septingentos (2,700) annos luce mensos (a.l.m.) distat. In eâ nebulae rutilae lucem emittentes, quae luce energeticâ a stellis nuper genitis emissâ excitantur, obscuris nubibus pulveris interstellaribus intermixtae sunt. Ubi nubes pulveris alioquin lucem obscurans stellis iuvenibus et calidis propinqua est, etiam lucem stellarum reflectit, quô modô nebulae caeruleae lucem reflectentes fiunt. Imago fere eundem diametrum habet ac plenilunium et, in distantiâ nebulae NGC 2264, circiter triginta (30) a.l.m. patet. Inter actores illius cosmicos sunt Nebula Pellis Vulpeculae, cuius pellis convoluta a dextrâ et inferius, stella mutabilis S Mon, quae immediate suprâ Pellem Vulpeculae videtur, et Nebula Coni a dextrâ in imagine. Ob earum distributionem stellae nebulae NGC 2264 etiam nomine coacervatio stellarum Arboris Natiliciae cognitae sunt. Arboris figura triangularis a stellîs delineata, hîc apicem suum apud Nebulam Coni a laevâ sitam et basem latiorem prope S Mon a dextrâ habet.

Valete,

Carolus Raeticus

CENTUM MILLIONES STELLARUM IN GALAXIA ANDROMEDA (6 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150106.html

Quibus ex stellîs galaxia Andromeda compositus est? Ad eam rem melius intelligendam grex investigatorum galaxiam spiralem propinquum compositione imaginis maximae umquam spatiali Hubble factae examinabant. Eventus, qui “Aerarium panchromaticum Andromedae telescopiô spatiali Hubble factum” (PHAT sive “Panchromatic Hubble Andromeda Treasury”) appellatur, milia observationum et centena camporum tertiam partem galaxiae complectentes continebat et plus quam centum milliones stellarum dissolvebat. In imagine compositâ hîc oblatâ, centralis pars galaxiae a laevâ videtur, cum bracchium spirale caeruleum a dextrâ insigne sit. Lucidissimae stellae per picturam sparsae rê verâ sunt stellae Viae Lacteae in anteriore parte. In data programmatis PHAT inquiritur ut melius cognoscatur ubi et quô modô stellae in M31 adversus Viam Lacteam galaxiam formatae sint, quae sint coacervationes stellarum et pulvus obscurens Andromedae, et ut proprietates eôrum designentur.

Valete,

Carolus Raeticus

An iconic Hubble image, the Pillars of Creation (reloaded):

ANNIVERSARIUM 25UM TELESCOPII SPATIALIS HUBBLE: PILAE CREATIONIS (7 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150107.html

Investigatores photomachinis telescopii spatialis Hubble usi sunt, ut imaginem eius insignissimam rursus viserent, et sic viginti quinque (25) annos (1990-2015) explorationis universi ex orbitâ demissâ Telluris celebrarent. Eventus est conspectus hic acrior latiorque regionis “Pilae Creationis” appellatae, quae annô millesimô nongentesimô nonagesimô quintô (1995) primum ab Hubble photographicê reddita est. In interiore mole altissimâ stellae formantur. Columnae ex gasiô frigidô pulvereque, quae longitudine nonnullos annos luce mensos (a.l.m.) patent, in M16, Nebulâ Aquilae, constellationem Serpentis versus, fere sex milia quingentos a.l.m. distant. Pilae cosmicae ipsae, quae luce ultraviolaceâ energeticâ et ventîs fortibus stellarum iuvenum multae massae sculptae et erosae sunt, certe delebuntur. Sed regio generationis stellarum tumultuosa intra M16, cuius singula speciosa hôc photographemate telescopii Hubble radiis visualibus monstrantur, probabiliter illî, qua Sol noster formatus est, similis est.

Valete,

Carolus Raeticus

STELLAE ET PULVIS IN CORONA AUSTRALI (8 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150108.html

Nubês pulveris cosmicae et stellae iuvenes multae energiae hunc prospectum telescopicum, qui circa quingentos (500) annos luce mensos (a.l.m.) versus limitem septentrionalem Coronae Australis distat, incolunt. Nubês pulveris quidem lucem stellarum Viae Lacteae in posteriore parte sitarum alligant. Sed consociatio conspicua nebularum lucem reflectentium, quae numeris NGC 6726, 6727 et IC 4812 in catalogos redactae sunt, colorem caeruleum eis proprium efficiunt, cum lux stellarum iuvenum calidarum huius regionis a pulvere cosmicô reflectatur. Insuper pulvis stellas, quae etiamnunc formantur, celat. A laevâ NGC 6279, nebula minor et paulo flavô colore, se circum stellam mutabilem iuvenem R Coronae Australis flectit. Ei inferius vicini arcûs et laqeui ardentes, qui materiâ a stellîs nuper genitîs eiectâ repente comprimuntur, obiecta Herbig-Haro esse cogniti sunt. In caelô hic campus visionis circiter unum gradum patet. Haec amplitudo in distantiâ aestimatâ regionis generationis stellarum propinquae paene novem (9) a.l.m. convenit.

Valete,

Carolus Raeticus

IN BRACHIIS GALAXIAE NGC 1097 (9 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150109.html

Galaxias spiralis NGC 1097, qui in constellatione chemicâ Fornace situs est et circa quadraginta quinque (45) milliones annorum luce mensorum (a.l.m.) distat, in caelô meridionali lucet. In hâc galaxiae imagine multîs coloribus, bracchia eius spiralia caerulea regionibus generationis stellarum colore subroseô sparsa sunt. Illa galaxiae parvo comitanti, qui a laevâ centri et inferius videteur, implicuisse videntur. Satelles circa quadraginta milia a.l.m. a centrô nuclei luminosi galaxiae spiralis abest. Quid non est unicum signum peculiare galaxiae NGC 1097. Photographema plurimum temporis luci expositum flumina[1] arcana materiae exsilientis vix monstrat. Haec flumina maximâ facilitate a laevâ trans bracchia caerulea extendi videntur. Re vera, in imaginibus galaxiae NGC 1097 radiis visualibus factis denique quattuor flumina debilia materiae exsilientis cognoscuntur. Flumina illa signum X, cuius centrum est nucleus galaxiae, designant. Ea autem illuc oriri non veri simile est. Loco eius flumina stellarum fossilia[2] esse possent, vestigia galaxiae multo minoris capti et disrupti in tempore praeteritô priscô maioris galaxiae spiralis. Nucleus obiecti NGC 1097, galaxiae Seyfertiani[3], etiam foramen nigrum maximae massae continet.


[1] Wikipedia defines "astrophysical jet as “streams of matter emitted along the axis of rotation of a compact object.” I chose “flumen” instead of “fluctus” to translate the “stream”-aspect because “flumen” implies a certain narrowness, while “fluctus” concentrates on the “flowing”-aspect. The “flowing”-aspect is given here by the genitive “materiae exsilientis” which is patterned after the Latin expression “aqua exsiliens” for jet (of water).
[2] fossil (adj.) = “fossilis” or “fossicius” (del Col)
[3] Creating proper adjectives based on proper names using the suffix “-ianus” is well-established. Cp. “Formation of Words” in Gonzalez Lodge’s “The Vocabulary of High School Latin.”

Valete,

Carolus Raeticus