APOD

LUNA MOLAE VENTI (10 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150110.html

Hoc plenilunium clarum, ex Canariensi[1] insulâ Fuerteventurâ visum, sole occidente ortum est. Nocte quarti et quinti diei Ianuarii phasim plenam attigit. Sic primum plenilunium fuit anni novi et primum solstitio Decembri sequens. In Americâ Septentrionali quidem prima luna plena Ianuarii ut Luna Lupi nota est. Hoc autem plenilunium, quod crepusculô in insulâ ventîs fortibus et molîs venti temporis acti praeditâ photographice redditum est, aliud nomen hominibus suadet. Imago, quae paulo a molâ venti in anteriore parte sitâ distans telenticulâ[2] facta est, comparationem amplitudinis apparentis ad permovendum aptam inter molam venti et lunam plenam affert.

[1] “Canarian Islands” = Canariae Insulae, Canarienses Insulae (Orbit Latinus, volume 1)
[2] “Teleobjektiv” = telenticula (PONS, Wörterbuch des neuens Lateins)

Valete,

Carolus Raeticus

CAUDA IONUM MULTIPLEX (21 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150121.html

Quid efficit structuram in caudâ cometae Lovejoy? Cometa C/2014 Q2 (Lovejoy), quae hôc tempore oculô non armatô videri potest et maximam fere claritatem attigit, caudam ionum formâ concisâ ostendit. Cauda ionum, ut nomini inest, ex gasiô in iones conversô constat. Hoc gasium luce Solis ultraviolaceâ energiâ suppeditatur et ventô solari ad exterum systema solare propellitur. Ventus solaris structurae dispositionem elaboratiorem habet et campô magneticô solari multiplici et continue mutabili sculpitur. Sunt effectus venti solaris variabilis et varii fluctûs gasii collimati ex nucleô cometae emissi, qui structuram multiplicem cometae efficiunt. Cum ventum sequaris, videre potes dispositionem in cometâ Lovejoy a Sole ad extera moveri et aspectum quidem crispiculcantem mutari. Color caeruleus caudae ionum moleculîs monoxydi carbonici cum electronibus recombinantibus constituitur. Viridis tamen color comae capiti cometae circumdatae praecipue parvâ quantitate molecularum carbonii diatomici recombinantium producitur. Imago haec ex tribus picturis composita abhinc novem dies ex observatoriô IRIDA in Bulgariâ sitô facta est. Cometa Lovejoy duabus abhinc septimanis Tellurem in distantiâ minimâ praetervolabat et intra circiter decem dies Soli proxima erit. Postea cometa pallescet dum caput eius ad exterum systema solare versus volitabit. Non prius quam octo tantum milibus annorum postea reversura est.

Valete,

Carolus Raeticus

EMISSIO VERSUS LOVEJOY (22 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150122.html

Missile Atlas V, quod satellitem artificialem copiarum navalium Civitatum Americae Unitarum fert et magnô impetu caelum versus subvolat, in hôc prospectû nocturnô stellis plenô die vicesimô (20) mensis Ianuarii factô molem nubium transigitur. A litore obscurô Orae Maritimae Nationalis Canaveral visum, missile, in itinere a Complexû Emissionis Spatialis, Stationis Promontorii Canaveral Exercitûs Aerii in planetâ Tellure, versus orbitam circum Tellurem, Sirium, stellam clarissimam, praetervolare videtur. Supra stellam alpha Canis Maioris, Orion Venator figuram observatoribus caeli septentrionalis hiemalis adsuetam praebet. Supra Orionem est coacervatio stellarum Hyadum formâ litterae “V”, quae caput Tauri repraesentat. Super Taurum quidem facile est congeriem stellarum adstrictam Pleiadum notare. Prope summam imaginem quidem comam viridem et caudam longam cometae Lovejoy, delicioli astronomici harum noctium Ianuarii, invenies.

Valete,

Carolus Raeticus

PROSPECTUS EX PARTE INTERIORE (23 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150123.html

Sunt qui fenestras praeferunt, et hae quidem sunt meliores Stationis Spatialis Internationalis. Haec photographema, die quartô mensis Ianuarii ex interiore parte tholi magni septem fenestris praediti illius stationis factum est et praeter alia moderamen instrumenti nomine Canadarm2 monstrat. Bracchium roboticum, quô vehicula oneraria stationem visentia prehenduntur et astronautae intra obambulationes siderales adiuvantur, ultrâ fenestram ipsam a dextrâ videtur. Tholus ipse aditui moduli stationis nomine Tranquillitas Telluri adverso (aditus nadir) adligatus est. Sic despectûs dynamicos planetae nostri pulchri praebet. E statione, quae Tellurem nonaginta (90) minutis in altitudine quadringentorum (400) chiliometrorum circumvolitat, margo Telluris clara supra centrum videtur.

Valete,

Carolus Raeticus

LUX A CYGNO A EMISSA (24 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150124.html

Haec pictura multa singula monstrans, quâ Annô Internationali Lucis astronomia celebratur, galaxiam activum magnificum Cygnum A luce per totum spectrum electromagneticum manifestum reddit. Luce X radiorum (colore caeruleô) a observatoriô spatiali Chandra collectâ vides Cygnum A originem ingentem radiorum roentgenianorum multae energiae esse. Re verâ autem luce minimae energiae spectri electromagnetici melius notus est. Cygnus A, quae radiotelescopiis fons caelestis clarissima est et sescentos milliones (600,000,000) annorum luce mensorum (a.l.m.) abest, proximus radiogalaxias validus est. Radiodiffusio (colore rubrô) utroque secundum axem eundem paene trecenta milia a.l.m. extensa fluctibus collineatis particularum relativisticarum, quae e foramine nigrô maximae massae in centrô galaxiae sitô emanant.[1] Veri simile est maculas calidas fines fluctuum cum materiâ frigidâ densâque circumdatâ confligentium denotare. Data longitudinibus undae visibilibus (colore caeruleô tantum), quae galaxiam monstrant, telescopiô nomine Hubble collecta sunt, illa campum circumdatum monstrantia Perscrutatione Digitali Caeli (“Digital Sky Survey”). Haec data prospectum conspicuum multis longitudinibus undae confectum supplent.

[1] Of course, the light does not emanate from the Black Hole itself but rather from the accretion disk surrounding it.

Valete,

Carolus Raeticus

PROMINENS SOLARE ERUPTIVA CONTORTUM (25 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150125.html

Decem planetae magnitudinis Terrae facile “ungui” huius monstri solaris apparentis inesse possent. Monstrum, re verâ ingens prominens solaris, in hâc sequentiâ imaginum intra semihoram factarum a Sole dimoveri videtur. Hoc prominens magnum non solum propter magnitudinem insigne est, sed etiam formae causâ. Figura intorta formâ numeri octo indicat campum magneticum multiplicem se per particulas solares emergentes insinuare. Rotatio differentialis gasii sub superficie Solis displosionem in superficie explanare posset. Sequentia e quinque picturis millenniô secundô ineunte a satellite Solem circumvolitantem nomine SOHO facta est. Cum prominentia solaria magna et eiectiones massae coronae satis rara sint, tamen nunc, cum tempus activitatis Solis maximae prope sit, saepius accidunt. Illô tempore cycli solaris undecim annorum plurimae maculae solares videntur et activitas solaris maxima fit.

Valete,

Carolus Raeticus

VIA LACTEA SUPRA CONFORMATIONEM SAXORUM SEPTEM VIRORUM VALIDORUM (26 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150126.html

Fortasse de Septem Sororibus in caelô audivisti. Num autem audivisti de Septem Viris Validis humi sitis? Conformatio inusitata Manpupuner, in montibus Uralensibus sita, est una ex septem miraculis Russiae. Nondum cognitum est quô pactô hae columnae veteres altitudine quadraginta metrorum conformatae sint. Photographus tenax huius imaginis vobis oblatae magnâ cum difficultate per terrenum asperum ivit et tempestati haud faventi se opposuit, ut turres lapideas scruposas nocte hiemali photographice redderet. Denique, mense Februariô anni proxime elapsi, ei feliciter evenit. Photomachinae modô morae afferendae utens, photographus in anteriore parte prope unam ex his pilis nive obtectis linternam gestabilem manû tenet. Multo superius milliones stellarum lucem demittunt dum fascia Viae Lacteae galaxiae a superiore parte laevâque transversa posita est.

Valete,

Carolus Raeticus

CAMPUS MAGNETICUS GALAXIAE NOSTRA A PLANCK VISUS (27 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150127.html

Qui est aspectus campi magnetici galaxiae nostri? Per multum tempus cognitum est campum magneticum vigore modicô Viam Lacteam, galaxiam nostrum, permanâre, quod inclinationem micarum pulvisculi, quae lucem e parte posteriore, dispergit, mutat. Nihilominus, nuper tantum satelles Tellurem circumvolitans Planck mappam huius campi singula optime reddentem confecit. Mappa, quae latitudine triginta (30) gradûs patet et in quâ inclinatio varia coloribus designatur, inter alia comprobavit, magnetismum interstellarem in disco centrali maxime pollêre. Revolutio gasii onere electricô praediti circum centrum Galaxiae hunc magnetismum efficit. Praeterea coniecturam faciunt campum magneticum Viae Lacteae a positione superiore visum aspectum spiralis e centrô versantis praebêre. Quae fuerit causa multorum singulorum in hâc et aliîs mappis satellitis Planck, et quô modô magnetismus omnino evolutionem Galaxiae affecerit, haec probabiliter erunt res investigatae per haud paucos annos futuros.

Valete,

Carolus Raeticus

COMETA LOVEJOX IN CAELO NOCTURNO (28 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150128.html

Quas ex iconibus caeli nocturni in hôc photographemate per longum tempus luci expositô caeli hiemalis septentrionalis invenire potes? Inter lumina caelestia sunt Balteus Orionis, Nebula Orionis, coacervatio stellarum Pleiadum, stellae clarae Betelgeuse et Rigel, Nebula Californiae, Laqueus Barnard, Cometa Lovejoy. Stellae baltei Orionis in lineâ centrali inter horizontem et centrum imaginis fere ad lineam esse videntur, earumque stella infima Nebulâ Flammae rubrô colore ardente obscuratur. A laevâ baltei est arcus ruber Laquei Barnard, quem stella clara lutea Betelgeuse sequitur. A dextrâ autem baltei est Nebula Orionis multicolor, quam stella clara caerulea Rigel sequitur. Coacervatio caerulea stellarum clararum prope summum centrum sunt Pleiades, nebula rubra a laevâ eius sita est Nebula Californiae. Macula luminosa lutea supra centrum imaginis est Aldebaran, corpus caeleste contra cum caudâ longâ a dextrâ eius est cometa C/2014 Q2 (Lovejoy). Pictura hic oblata duas septimanas abhinc prope vicum Palau in Hispaniâ facta est.

Valete,

Carolus Raeticus