Multum volo Latine communicare, quod lectiones Latinas nunc facio. Forsitan scribere possumus quisque de nostra republica / terra? Quid dicebitis?
Domus mea Lettonia (Latvia) est, republica parva, quae posita est inter Russiam et Unionem Europaeum (in quo et Lettonia inclusa est). Aestates plerumque breves habemus et hiemes longas, quamquam in annis proximis tempestas calidior facta est.
Franmorarius Calliopae salutem multam dicit.
Optima Calliope, laetor quod tibi latine scribere et sic tuas exercitationes juvare possum latinas.
Dicis te e Lettonia esse civem. Equidem civis sum venetiolanus seu venetiolensis, e Venetiolis, ut prisce dicebatur, nunc Venetiola re publica dicta, in America meridionali seu australi sita. Terra calida est plerumque, atque hiemes non habemus, sed tempestatis conditio secundum altitudinem solorum variatur. Itaque sola humillima sunt calidissima, altiora autem tepida iterdumque frigida. Montes niveos habemus nonnullos, littora pulcerrima, planities extensissimae quae in nostro sermone “llanos” vocantur, silvae complures.
Venetiolani hispanice plerique loquimur, et cordialiter peregrinis utimur.
Multum vale, interretialis amica.
Italus vero sum, natus Ferrariae, in valle fluminis Padi. Habito autem plurimos annos Didacopoli (quae dicitur etiam Sanctus Didacus, vulgo San Diego) in California. Tempestatis autem conditio fere optima est. Hiemes enim tepidae, aestates generatim haud calidiores. Hic vero sunt littora amoena, viridaria plurima, nonnulli colles. Recte ergo Didacopolis Urbs Praeclarrissima Americae nuncupatur.
Ego Charcoviae habito, hoc oppidum in oriente Ucrainae situm est. Nunc autem prope Luteciam sum, quia diaconus sum in Russico Orthodoxo Seminario in Gallia. Cogito mox domum redire ubi uxor me exspectat. Date mihi veniam, amici, quod latinitas mea non elegans est, tamen spero vos errores meos corrigere.
Ex Canada (!?) sum, quo nullum nomen est in lingua Latina.
Disco linguam Latinam in Universitate Torontone (idean non habeo quo modo legantur hoc nomen) per nunc secundo anno• scribens hanc tantam pavam epistulan pono ego longius tempus.
In Iaponia sum. Parvo oppidulo rustico circiter Tokionem (Tokio, onis, f?) habito. Casa mea sub monte tam fero stat ut cottidie herba mihi runcanda insectaque prohibenda est ne natura domo expellar. Capellam pulchram igitur pascere volo ut herbas edeat, sed familia mea contra consilium meum, dicens eam strepentem ac foedidum esse. Heu.
Primum linguam Latinam discere incepi ut manuscripta antiqua legere possem, sed iam studium Latinae ipsum mihi gaudium esse fateor. Nonne jucundum est Opera Ciceronis verbis ipsius legere? Etsi una sententia sola paucas horas me tenet.
Ego Rfmo sum Ollisiponemque habito, civitas sub tago flumine. Haec urbs etiam Ullyssipo appellatur quamobrem id dictus est quod Ullixes ipsus eam urbem condidit. In hac urbe prima navis, quae brasilem (Nescio quemadmodum id latine appellare) repperit, profecta est.
Latine loqui cotidie disco apud Orbergis linguam latinam, in libro secundo “Roma Aeterna” iam sum. Multum tamen e lingua latina ignoro rogoque vos ut me corrigatis.