Feminae Epistolam Amatoriam Legentes
Ferdinand Georg Waldmuller
Quattuor feminae post vas florium signumque duorum cupidinum laetentes legunt epistulam, quae tenetur a femina proxima. Aliae circumstant ut videant. Singulae obscurae sunt tenebris, tenens minus aliis. Crines illius cincinnati sunt in inferiore parte, vestimentum est ater.
Illuminata sunt vas florium et signum, et media tabulae pictae statuuntur. Ex vase crescunt sinistrorsum rosae colorum rosei, albi, flavique. Una alia rosa coloris rosei crescit margine dextera, post epistulam, sed propius spectatorem. Vas ipsud aureum est, et picti sunt in eo homines at aedificia. Prope vas thesaurus est, aureus quoque.
Signum cupidinum duorum dextrorsum statuitur. Unus conatur egredi, alius eum sistere manibus. Ambo spectant humum prout aliquid humi lateat.
In mensa rotunda sunt quinque iuglandes, uvae in catino, cultellus, nucifrangibulum, et mappa.
Paene tota mensa tegitur mappa, nisi pars extrema in laeva margine, ex qua fusca videtur mensa, et lignea. Abscendia tabulae pictae est fere idem fuscus. Mappa albi coloris est, et rectas rugas habet. In mappa propius margine laeva quinque iuglandes sunt, quorum quattuor congregantur, et alius ponitur extra congregationem sinistrorsum.
In dextera margine nucifrangibulum et cultellus sunt. Manubrium ligneum habet cultellus, sed non acrem aciem. Nucifrangibulum est totum metallicum.
In medio tabulae pictae uvae in catino. Catinus est albus et rotundus, uvae sunt rubri coloris. Depositae sunt plures dextrorsum quam sinistrorsum.