Salvete participes!

Salvete participes!

Cum Germani, quorum propago sum, me ipsorum Lingua Joschua appellent, Iosue mihi nomen Latinum est. Habeo in animo hic aliquem, si fata non obstant, Latine colloquendi causa invenire. Mea vis dicendi, ut verum dicam, non tam bona est. Sed cito, ut puto, colloquiis frequentibus in ea proficiam. Itaque, si vobis item certum est Latine loqui discere, de proposito vestro mentionem facite!

Libentissime te accipimus, amice!

Salve Iosue. Sunt qui hoc in forum latine loquendi causi inter sese consocient, potissime vero hac in particula, nec in ceteris hujus retialis sedis regionibus hæc tam crebra est consuetudo, quæ quidem licet apud quosdam vigeat, præsertim tale in supra utraque lingua rogatis etc invenire est, celeriter ut ipse tu comperies. Vale multum.