Nomen mihi Iulianus est, hic membrum novum sum. Adhuc me non introduxi, sed noniam cunctabor: duodeviginti annos natus sum et in Hollandia habito. Latinam pulcherrimam linguam esse reor, quid arbitramini?
P.S. Latinam scribere dificiliorem quam legere existimo, vos quoque?
Optimē aduēnis, Iūliāne! Iam duōbus septimānīs ante in Hollandiā eram, cum Flōrentiam uolārem per Amsterdam (nesciō quid Latīnē id oppidum appellātur). Vbi in Hollandiā habitās?
Rēctē dīcis! pulcherrima est nostra lingua Latīna! et ā grammaticā et ā sonōritāte suā.
Vērē exīstimās, nam reprōdūcere quandam linguam semper difficilius est quam eandem legere, secundum mē.
Sed Kasper, uae! ut Latīna pulchra non esset! sīue aequē aptam ad aliās linguās? ō quam malam relatīuitātem! Sī Latīnam aequam exīstimārēs ut aliās linguās, etiam Anglicam, cūr eam discerēs? Litterātūra facilius Anglicē seu quāuīs linguā legitur; nōn eā igitur rātiōne tālia uerba dīcis.
Rātiōnem autem habēs sī indicāstī linguam quanque suam propriam uirtūtem uel ualōrem possidēre. Sīc cōnsentiō. At sī mūsicam cognōuīstī, scīs quāsdam linguās melius sunt aptās ad canendum: Italicam linguam, exemplī grātiā. Atque lingua Latīna ut fīlia sua contemporānea mūsicālitātem profundam tenet quam nēmō recūsāre potest.
Valēte!
Scribēbam Flōrentiae a.d. IV nōn. Oct. a.u.c. MMDCCLVIII uel a.D. MMV.
(Ah! Semper putavi “habitare” accusativum require. Clare eram falsus. Dic mihi altera, si vis, menda. discere volo.)
Quid autem, Luce, facit linguam pulchram? Quid est omnino pulchritudo?
Ipse disco Latinam quod credo multos pulcherrimos Latine libros poemataque scriptos fuisse, (ut supra dixi, certe apta est ad pulchritudinem) sed dubio quin aliquae lingua ipsa pulchra esse possit.
aliqui pulcherimma verba scribere possunt, sed uulgus omnino modo lingua utuntur ut de quocumque communicent, sine cura de pulchritudine.
et ego consentio latinam aptissimam esse ad carmina facienda, sed nonnulli modo carmina fecerint. Credisne pistores carmina in tabulis super panes ponuisse? “Panis - duo denarii.” talis pulchritudo!!
Hoc responsum potius pro te est, Luce Eques: dices linguam latinam aeque ad alias linguas non esse, autem pulcherior… Hoc non existimo. Imperio Romano homines Latinam loquebantur sicut nosmet ipsi hodie Anglicam sive Gallicam loquimur - nihilomino, qui Latinam loquebantur, nesciebant (ad minimum, puto), eis lingua pulcherrima esse, simpliciter ei uti erant…
Hodie Latinam tantum existimimus, quia lingua mortua est. Fortasse multos post annos, quando linguis quibus hodie uti simus quoque mortis erunt, homines existamabunt, Gallicam vel Anglicam pulcherrissimae omnium linguarum fore…
Spero te intellegere, quid dicere tempto
Hoc responsum potius pro te est, Luce Eques: dices linguam latinam aeque ad alias linguas non esse, autem pulcherior… Hoc non existimo. Imperio Romano homines Latinam loquebantur sicut nosmet ipsi hodie Anglicam sive Gallicam loquimur - nihilomino, qui Latinam loquebantur, nesciebant (ad minimum, puto), eis lingua pulcherrima esse, simpliciter ei uti erant…
Hodie Latinam tantum existimimus, quia lingua mortua est. Fortasse multos post annos, quando linguis quibus hodie uti simus quoque mortis erunt, homines existamabunt, Gallicam vel Anglicam pulcherrissimae omnium linguarum fore…
Spero te intellegere, quid dicere tempto
Fortasse blasphematio, sed nihilomino recte dico. Iamne alicui occurit, in via latine loqui? Fortasse in Civitate Vaticana, sed sino nusquam, arbitror. Itaque nobis latine loquendi est, ut linguam resuscitemus - ad minimum, resuscitare temptemus… Quoad Latina lingua modum scripta maneat, eam recte mortua arbitrari possumus.
Gregi Europaeo lege jubenda opus est ut Latina lingua communis Europaeae fiat. Eodem tempore existimo melior esse si, exempli gratia, televisionem latine loquendi nobis esset…
Multo admodum consentio, Matthae. Cum Gallicam linguam discam permulti quoque eam discentes dicere solent quam pulchram istam linguam. Forsitan omne lingua aliena pulchra nobis videbitur solum tamen quod aliena est.
Eheu me ingratum! Maximam excusationem vobis offerre velim, quod adhuc non responderim ad vestra responsa.
Non mea interest ut vobis explanatio meae absentiae dem, sed si quis vult, permaxime involutus sum legendis scribendisque litteris ad meum studium (enim studiosus Latinitatis bacchalaureus sum, adhuc in primo anno). (Et, ut honeste referam, huius epistolae oblitus eram (quid latine ‘thread’ est?)
Sed gratissimus sum ad vestra responsa.
In responso ad Lucum Equitem:
Voorburgi habito (id est prope Hagam, et etiam habitandi locus doctissimorum virorum Spinozae atque Huygensis), sed studeo Amstelodami (Amstelodamum vocatur latine). In anno sequente me studiturum (quid est participium futuri perifrastici verbi ‘studeo’?) etiam Theologicae rei Utrechti (nescio quomodo ‘Utrecht’ vocetur latine) spero.
Ad Matthaeum:
Pulchritudo linguae cuiusdam est proprietas aesthetica et ‘in oculo adspectatoris’ (fortasse hac in re melius oratoris sit). Sed non tecum convenio tuum ad responsum illud:
‘aliqui pulcherimma verba scribere possunt, sed uulgus omnino modo lingua utuntur ut de quocumque communicent, sine cura de pulchritudine.’
Enim retorica res maxime potens romana in vita romanorum erat; sine hac non iurisdictio fuisset, proinde multi studiosi erant retoricae rei. Non ad rem nisi importantem Quintilianus scripsit ‘Institutio Oratoria’ - cuius magna pars dedicata est elocutioni et formae pulchritudonique dicendi orandique.
Spero me saepissime scripturum ad vos, nam me maxime iuvat loqui vobiscum - et utillissimum est ad discendam linguam latinam, quid vos?