Vivisne in Brasiliam? Eheu, natus es in Brasiliam, aut modo laboras discisque in Brasiliam? Potesne loqui linguam Portuguese? Potesne quoque loqui linguam Anglicorum? Velim ire ad Brasiliam quia audio puellas esse pulcherrimas! Vidistine cinematographicam vocatam “Urbs Dei”?
Iterum salve,
Ita, brasiliae in diem vivo, ibique sum natus educatusque, tamen excedere hinc volo ex imo corde: gentes enim quaei hanc terram incolunt omnia malitiâ agunt. Prohibeor praeterea, quominus te incitem, ut huc venias ut puellas videas aut habeas; quod stultissimae sunt omnes: haec vult nubere virum, habere liberos, sed e viro ad virum transit, omnia carne agit, in convivis ac colloquiis tempus terit; haec vitam doctam agere vult, legere libros classicos, discere linguas varias, tamen ad eas res conficiendas semper occasionem spectat oportuniorem, qua facilius, ut putat, consilia consequi possit, nec, dum spectat, facit ullum; e.g., maritum divitissimum qui sibi res sumat. Quis autem id mulieris genus vellit?
Sed de his rebus, alias, nunc de me: scio et linguam Lusitanicam, quae mihi patria est, et Anglicam, quam discere ab parentibus, etiam puerulus, maximis pollicitationibus incitatus fui.
Quod ad cinematographicam attinet, non vidi. Num debeo? Estne bona?
Bonam Pascham tibi exopto ut habeas (aut habueris
), valeasquae quam optime!