Roman Comic of Our Own

A: Pater, cur non habet discum?
B: Non necesse amplius. Omnia enim in nube servantur.

(Verba Marci)

Gratias, Marce!
O pater, pater, qui semper responsum omnium habet! :laughing:
Mulier A: Audivistine? is sic vocatur. me pudet ignorantiae meae.
Vir B: Quid? o… aerobolus, ita, ita, scilicet novi!

(Verba a bedwere)

Gratias, bedwere!
Iam statua etiam scitius esse quam cum disco mihi videtur! :astonished:
Hunc patrem senatorem credo, nisi philosophum. :laughing:

Pictura nova hic est. Responsa tua aestuose exspectata!

A: Talaria Mercurii habeo! Volabisne mecum?

B: Cave ne alter Icarus fias!

Eia Hercule, quam citus optimusque es, bedwere summe, hoc certe quod proba puella Romana dicat in tale tempore! et ea fortasse recta est, nam puer tam cautus quam Ulixes exacte non videtur. :laughing:

Marcus scripsit:

A: Ad avium naturam accedam!
B: Ideo abigam te!

(verba Marci)

Euge! quam dissimiliter duo putant quod volatura ferat! miserum puerum! :laughing:

Gratias ago, bedwere, ob tranlationem, ut semper!

Pictura nova hic est! responsum tuum ardenter cupitur!

Gratias ob aliam pulchram imaginem, amice!

A) Esto equus noster, Marce!
B) Si hoc facerem, non tam equus quam asinus essem.

(verba a bedwere)

Tibi gratias ago ob optimum celeremque responsum tuum, ut semper!

Euax, nonne callidus es, verbo asini sic dupliciter utens? verba tam admodum cum pictura constant ut primum verba fuissent. iam adulescens quidem aliquantum asininus mihi videtur! :laughing:

Difficile est mihi vertere verba Marci in Latinam, quia de sono sit jocus. Tamen conor.

A: Trahe nos!
B: Trahite vos!


Carissime, licet mihi aliubi ostendere imagines tuas? Adscribam vero nomen tuum ad unamquamque, ut omnes sciant te auctorem esse.

(verba Marci)

Nonne translatio paronomasiae ita difficilis est? ergo opera tua admiror, bedwere ingeniose. admiror quoque, scilicet, originalem Marci, magna cum cachinna. :laughing:

Oppido ullam picturam meam libere ostendito ubicumque velis, dilecte amice mi. honorer!

Salvete! ecce, pictura nova! quoniam cum membris Graecis communicatum est, hoc tempore pictura non Romana sed Attica est: in fabrica scuti Atticae.

Responsa cupienter exspectata!

(ad bedwere: signum meum apposui ut te ex opere
liberarem. :slight_smile:)

A: Volo scutum ut eam paratus ad pugnam.
B: Parabo quidem scutum, non autem te.

Gratias ut semper, o bedwere eminens! sophos, responsum tuum ita Atheniense ut ille Aristophanes ipse ovanter te osculum daret! tuis verbis iste juvenis superbus subito mihi Alicibiades esse videtur! :laughing:

Quoniam signum meum apposui, cur non auctoris quoque? nomen tuum, igitur, addidi.

Marcus:

A: Cum maximus sim, non indegeo protectione!
B: Protegat vero nos Juppiter a superbia tua!


Paulus:

A: Aut hunc, aut super hoc.
B: Veni et accipe

Marce, gratias ago, ut semper!
Iste juvenis quippe superbus si ad fabricam scuti veni hoc nuntiatum! :laughing:

Paule, gratias ob responsum et adventum tuum!
Sophos, juvenis Lacedaemonium militem fortem ludere vult, sed faber etiam fortius contradicit! :laughing:

Obiter bedwere carissime, gratias pro et translatione et iuncturis adiutabilibus! sine auxilio tuo, mihi novitio difficile fuerit intellegere quod Paulus dixerit.

Io! et hic pictura nova est. responsa festive exspectata!

Gratias propter aliam pulchram imaginem, Viviparide ingeniose!

A: Io, Saturnalia! Hodie erus sum!
B: Io, Saturnalia! Cras eris servus!

Verba Marci:

A: Bibe!
B: Abi!