An incomplete, and hastily made, translation of Mr. Pat Buchanan’s article entitled “Who Lost Russia?”
http://buchanan.org/blog/?p=775
Quis Russiam perdidit?
Vespere nationum octo concilii, Vladimir Putin Russiam missilia in OTANem directuram esse nuntiavit. Resistendum est, ait ille, Bushis decisionem missilia antimissilia in Polonia et «radares» (sive radioelectrica instrumenta detectoria) in Re publica Bohemica ponendi. Qua de causa hoc facimus?
Civitates Foederatae systema ABN in Europa ad defendedum contra Iraniorum impetum esse dicunt. Sed Tehran neque bombam atomicam neque ICBM habet.
In alterum frigidum bellum tendere videmur, et, si verum est, onus non omnino manebit apud Kremlinem. Nam inter quos male concordiam coluerunt Clinton et Bush II, infantes … [boomers], qui victoriae fructum frigidi belli, potitum ab antecessoribus Maximae generationis, abiecerunt.
Quomodo fecerunt hoc?
Cum Ruber Exercitus domum ab Europa orientali se recepisset, Civitates Foederatae violando condiciones pacis OTANem ad orientem movere coepiunt.
Bellicosi contra russos nunc sub OTANem accipere volunt Ucraniam Georgiamque.
Num tam carae res hae sunt Civitatibus Foederatis ut ob eas bellum provocetur? Curnam societates militares iungimus in nationis praesidio milia armorum nuclearum habentis?
As always, corrections are welcome.