Salvete omnes latine scribentes legentesque amici!
Mihi accidit vos rogare quem scriptorem Latine vel aliis linguis scribentem vobis maxime placere? Nempe omnes Latinae Graecaeque studentes libros permultos, non solum linguis antiquis scriptos sed etiam eis hodiernis, cottidie edunt. (Hanc quaestionem quoque propono quoniam colloquia hoc in foro scripta saepe tam gravia mihi videntur ut minus facile ad Latine scribendum nos ducat quam nobis oportere debet.)
Anglicarum discipulus litterarum, magistri artis gradum persequens, his quasi omnes super litteras faveo ac mihi scriptores illi Aevo Victoriano scribentes placent, praesertim Georgius Eliot, Thomas Hardy et Carolus Dickens. Horum enim libri iucundissimi eruditissimique omnium Anglice mihi videntur, sed hi magnitudino tam ingentes et paginarum repletissimi sunt ut multi homines legente horrescant. Paullulum de rebus Victorianis in Vicipaedia scripsi, si tibi interest:
http://la.wikipedia.org/wiki/Thomas_Hardy
http://la.wikipedia.org/wiki/Thomas_Carlyle
http://la.wikipedia.org/wiki/Aevum_Victorianum
Latine, semper Ciceronis libros legens inveniri possum, sed recenter nonnullos poetas, scilicet Vergilium Ovidiumque, legere nitor; poetae autem Anglicae magis mihi cordi sunt, fortasse quia iam facilior legente fiunt.
Quid putatis? Scio nonnullos hic litteras Hispanas adlaturos esse…